Scotus Academicus, Tomus sextus: De Legibus Divinis et Humanis
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Legibus Divinis, et Humanis
Disputatio I: De Legibus in Communi
Disputatio II: De Lege naturali
Disputatio III: De Lege Divina
Deum esse legum conditorem, legislatorumque Principem nemo saltem mentis negare potest; eius enim est universam mundi machinam, et maxime homines terrae incolas, legibus instruere, qui cuncta condidit, ut ad praescriptum sibi finem recto tramite collineant. Quocirca non satis ei visum fuit naturae legem hominum cordibus inseri, sed, inquit S. Aug. in Psalmo 50. Ne sibi homines aliquid defuisse quererentur, scriptum est et in tabulis, quod et in cordibus legebunt: non enim quia scriptum non habebant, sed legere nolebant: oppositum est oculis eorum quod in conscientia audire cogerentur, et quasi forinsecus admota voce Dei ad interiora sua homo compulsus est. Hanc autem divinam suam vocem, et legem promulgavit Deus, tum Iudaeis, tum Christianis; illam quidem per Mosen; hanc vero per Christum: illam veterem, qua pene oblivione deletam legem naturalem in memoriam hominum usque revocaret; alteram vero gratia, qua veterem imperfectam perficeret, et vacuam impleret. Quoniam autem haec utraque lex ab aeterno in Dei voluntate constituta simul et sanctita fuerat, ideo triplicem divinam legem solito congrue distinguunt Theologi. Quarum primam, quae caeterarum caput est, aeternam appellant, secundam autem Mosaiacam, tertiam vero Evangelicam, de quibus erit sermo in tribus sequentibus Articulis.
Articulus I: De Lege Divina aeterna
Legem aeternam appellat S. Aug. lib. 1. De Libero Arbitrio, cap. 5. et 6. summam rationem in Deo existentem, cui semper est obtemperandum, vel summam rationem qua iustum est ut omnia sint ordinatissima, vel ut inquit lib. 22. Contra Faustum, cap. 27. Lex aeterna est ratio vel voluntas Dei ordinem naturae servari praecipiens, et dissipari vetans. De hac autem lege nonnulla hic sunt delibanda, sequentibus in Quaestionibus. Quarum Prima aperiet, an et quid sit divina lex aeterna: Secunda, quotuplex et qualis; Tertia, quaenam habeat subiecta.
Quaestio I: An et quid sit lex aeterna
Rationem divinam, in qua maxime aeterna lex statuitur, tribus modis posse considerari: Primo quidem, quatenus est cognitio omnium effectuum, tam actualium, quam possibilium: Deus enim novit, et vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, inquit Apost. ad Rom. 4. Secundo, prout est operativa creaturarum, aperiendo scilicet divinae voluntati, eique demonstrando creaturas possibiles, quibus existentiam per divinum suum decretum concedere potest: quocirca apud Psalm. dicitur fecisse coelos in intellectu. Tertio denique, divina cognitio spectari potest, quatenus est directiva, et gubernativa omnium creaturarum in suos fines. In hac autem postrema divinae cognitionis acceptione maxime videtur esse constituenda aeterna Dei lex.
Notandum 2. Quod etsi divina lex aeterna cum divina providentia in eo conveniat, quod utraque videatur directio, et ordinatio rerum quarumlibet in fines sibi convenientes, tamen lex aeterna a Providentia divina distinguenda videtur in multis. Primo quidem, in eo quod illa contineat regulas maxime generales, quibus res creata suos in fines ordinantur: unde per se primo respicit bonum Universi: Providentia autem divina complectitur solum privatas et speciales regulas quibus unaquaeque res suum in finem dirigitur, et bonum singulare cuiusque rei respicit. Secundo, lex aeterna importat vim obligandi; Providentia vero nullam obligationem infert. Tertio, Providentia comparatur ad legem aeternam, ut conclusio particularis ad principium universale; sicut enim lex positiva tradit in generali regulas; v. g. Deum esse colendum, iuxta quas prudentia colligit hic et nunc esse operandum: ita lex aeterna in Deo tradit regulas generales, quibus Deus intendit universum dirigi; puta lapidem moveri deorsum, ignem vero sursum: bonum esse sectandum, malum fugiendum: Providentia vero de motibus creaturarum disponit in particulari iuxta speciale cuiusque bonum: et ideo Providentia ad legem aeternam tamquam ad principium reducitur.
Notandum 3. Legem aeternam a caeteris legibus in eo distingui, quod lex aeterna non sit lex data, sed ferens, non impressa, sed exprimens: non participatio legis alicuius, sed origo et fons omnium aliarum: ab ea namque leges omnes temporales derivantur, quae ideirco dicuntur leges impressae et participatae. Insuper lex aeterna est incommutabilis: caeterae vero leges mutabiles sunt: unde S. August. lib. De Vera Religione, c. 17. ait:
Ut ars medicinae cum eadem maneat, neque ullo pacto ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo: ita divina Providentia (quam pro aeterna lege hic usurpat) cum sit omnino incommutabilis, inmutabili tamen creaturae varie subvenit, et pro diversitate morborum, alia alii iubet aut vetat utilia: unde non incipit ut ab ipsa morte ad naturam suam, ea qua deficient, idest ad nihilum tendunt, reducat, et firmet.
Hinc idem S. August. lib. 1. De Libero Arbitrio, cum interrogasset: Cur ergo haec sit una lex, ex qua aliae omnes temporales ad homines regendos variantur, non ideo ipsa variari nullo potest modo? Respondet Evodius:
Intelligo non posse omnino; neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes umquam effecerit, ut iustum non sit omnia esse ordinatissima, et quaecumque a lege aeterna promanant, quantumvis variabilia, non desinunt tamen esse ab ea tamquam invariabili.
Tertio denique, distinguuntur lex aeterna, et temporalis, quod huic subiiciantur homines mortales, et adhuc miseri; illi vero beatitudine donati, et Deo fruentes, ut egregie apud eumdem August. ibidem cap. 10. aperit Evodius dicens: Beatos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur.
His ita praemissis, duo hic breviter supersunt aperienda: Primum, an ista sit admittenda aeterna Dei lex a caeteris legibus distincta. Secundum, quae sit eius genuina definitio.
Conclusio prima. — REVERA ADMITTENDA EST AETERNA DEI LEX, QUA SCILICET DEUS AB AETERNO ORDINAVIT, QUAE RATIONALI CREATURE FACIENDA SINT AUT CAVENDA, QUO FINE SIBI PRAESCRIPTUM ASSEQUATUR. Ita communiter Theologi cum nostro Alensi 3. part. qu. 26. memb. 1. quod utique firmatur primo auctoritatibus S. August. in primo Notabili laudatis, —
Firmari potest etiam ipso Philosophorum sapientissimorum consensu; nam inquit Cicero libro 2. De Legibus.
Idem sapientissimorum fuisse sententiam, ut legem neque hominum ingenio excogitatam, neque scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regit, et imperandi prohibendique sapientia. Itaque principem legem illam, et ultimam, mentem dicebant esse omnia ratione, aut cogentis, id est praecipientis, aut vetantis Dei: ex qua illa lex quum diis humano generi dederunt recte est laudata.
Probat conclusionem Alensis loco laudato tribus rationibus. Primo: nullum malum debet esse impunitum; adeoque omne malum puniri debet per ordinationem alicuius legis: at omne malum non punitur per legem temporalem; nam inquit S. Augustinus lib. 1. De Libero arbitrio, cap. 5. Videtur lex ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per divinam Providentiam vindicuntur: ergo debet admitti lex aeterna, cuius illa divina Providentia est applicatio, per quam illa peccata puniantur. — Secundo. plurimae sunt leges temporales invicem contrariae, subindeque conciliari debent in aliqua ratione iustitiae: sed ita conciliari nequeunt nisi per legem contrarium non habentem, qualis est aeterna; adeoque est admittenda. Maior constat ex S. August. lib. 1. De Libero arbitrio, c. 6. Duae leges ita sibi videntur contrariae, ut una earum honorem dandi populo tribuat potestatem: alia non, ut nullo modo in una civitate possent esse simul; numquid dicemus aliquam illarum iniustam esse, et ferri minime debuisse? — Denique, necesse est in Deo esse aliquam legem: sed haec non potest esse nisi aeterna: ergo necesse est aliquam esse legem aeternam. Minor constat. Deus enim est immutabilis, subindeque nihil ipsi de novo potest accidere. Maior similiter patet: cum enim Deus habeat Providentiam, necessario in eo supponitur ratio quaedam practica totius gubernationis Universi, iuxta illud Boetii 3. De Consolatione: qui perpetua mundum ratione gubernas, quocirca idem lib. 4. Prosa 6. ait: Providentia est divina ratio a summo Principe constituta, qua cuncta disponit: ergo illa ratio Dei aeterna habet veram rationem legis; nam, inquit S. Isidorus 2. Ethymologiarum, si ratione lex constat, lex erit omne quod ratione constituitur.
Dices. Lex necessario requirit aliquem cui possit praescribi: sed ab aeterno nullus extitit cui lex praescriberetur: ergo nulla lex aeterna esse potuit. Maior patet, lex enim est actus imperii; repugnat autem esse imperium, nisi existat subditus cui imperetur. Minor pariter constat, siquidem ab aeterno solus Deus extitit, cui lex, et esset implenda. Nego. Similiter probationem minoris distinguo: imperium non potest esse aeternum de facto, et actu intimatum subdito, concedo: non potest ab aeterno esse conceptum in voluntate divina, cuncta ab aeterno decernente quae pro diversa temporis differentia executioni mandabuntur, nego.
Dices 2. De ratione legis est quod promulgetur; siquidem lex est ordinatio facta a superiore auctoritate in communitatem habente, subditis intimata, et promulgata: sed ab aeterno non potuit esse ulla legis promulgatio, quippe cum nullae ab aeterno fuerint creaturae, quibus lex promulgari posset: ergo nec ulla lex potuit esse ab aeterno. — Respondet Alensis, quod lex considerari potest, quatenus derivatur vel a legendo, vel a ligando. Priori modo, certum est ipsam esse aeternam, quia in mente Dei legebatur ac manifestabatur, et quasi narrabatur: sic autem promulgatione non egebat. Secundum autem posteriorem derivationem, nempe quatenus lex ligat, potest iterum bifariam spectari, nempe active vel passive: scilicet vel ex parte Dei, vel ex parte creaturae per legem ligatae, vel obligatae ad aliquid faciendum, vel omittendum. Priori modo aeterna dici potest, si non secundum actum, saltem secundum habitum; eodem enim modo, inquit, distinguendum est de lege ligante in Deo, sicut de dominio divino; dominium autem divinum dicitur, aut secundum habitum, vel secundum actum. Sicut ergo dominium dicitur in habitu de Deo ab aeterno, dominium in actu ex tempore, ita lex, si non importet habitum ligandi, sic ab aeterno est in dispositione ad ligandum, et hoc modo dicitur lex aeterna; sed si importet actum ligandi, non ita. Unde in summa respondet ad rationem legis satis esse quod de se vim habeat ligandi, licet nondum actu liget, quia nondum est applicata, et promulgata.
Respondeo 2. promulgationem legis posse considerari vel ex parte legislatoris promulgantis, vel ex parte subditi cui promulgatur. Priori modo lex prius est in legislatore promulgante quam in subdito cui promulgatur: unde in forma respondeo distinguendo minorem: nulla lex potuit ab aeterno promulgari, promulgatione se tenente ex parte creaturarum, concedo: promulgatione se tenente ex parte Dei supremi legislatoris, nego. Quare autem haec promulgatio ex parte Dei legislatoris sufficiat, non autem ea promulgatio sufficiat ex parte hominis legislatoris, sed necessario humanae leges exigant manifestari subditis per promulgationem, ratio est aperta, quia nempe cum lex aeterna sit Dei decretum immutabile, omnino invariabilis est: unde sine ulla sui mutatione ab aeterno lata obligabit in tempore: decretum autem hominis mutabile est; hinc quamdiu non promulgatur per modum legis, semper se habet potius per modum propositi ferendi legem, quod potest revocari, quam per modum legis firmiter stabilitae, et latae. Unde in lege aeterna nulla alia promulgatio publica requiritur, ut actu obliget, sed solum quod veniat in notitiam subditi. Quare si per internam revelationem nobis innotesceret divinae voluntatis decretum, hoc sufficeret ad obligandum.
Conclusio secunda. — TRIPLICEM AETERNAE LEGIS DEFINITIONEM PROFERT S. AUGUST. Primam quidem lib. De libero arbitrio, c. 6. dicens, ut breviter legis aeternae nomen explicem, ea est, quae iustum est, ut omnia sint ordinatissima. Secundam vero profert lib.
De vera Religione, cap. 31. Lex aeterna est incommutabilis veritas, quae est lex omnium artium, et lex omnipotentis Artificis. Tertiam denique eodem libro, et cap. De libero arbitrio, dum dicit quod lex aeterna est summa ratio cui semper obtemperandum est: per quam mali miseriam, boni bonam vitam merentur: per quam illa, quae temporalis est, recte fertur recteque mutatur.
Hanc autem triplicem definitionem expendit Alensis ibidem:
Lex aeterna, inquit, potest considerari secundum respectum ad bona, vel mala: vel secundum quod respicit bona tantum. Et hoc dupliciter, quia potest considerari secundum quod respicit bona generaliter, vel bona specialiter, qua sunt bona rationalis creaturae tantum. Quantum ergo ad primam rationem, convenit ei haec ratio: Lex aeterna est, qua iustum est, ut omnia sint ordinatissima: lex enim aeterna, secundum quod est ius ordinandi, respicit bona, et mala: quia Deus bona facit, et ordinat: malum autem non facit, sed ordinat: unde sicut ordinare est actus communis ipsius legis respectu bonorum et malorum, ita est notio ipsius prout respicit bona, et mala. Secundum autem quod respicit bona generaliter, sive sint bona rationalis creaturae, sive irrationalis, convenit ei ista ratio: lex aeterna est lex omnium artium, et lex omnipotentis Artificis. In quantum enim est ars omnipotentis Artificis, respicit causam divinam, quae est ars, et causa omnium bonorum. Secundum autem quod respicit bona rationalis creaturae tantum, convenit ei ista definitio: Lex aeterna est summa ratio cui semper obtemperandum est, etc. Rationalis enim creatura ordinanda est per leges, unde lex temporalis fertur ab homine; et super homines: et ita cum ei conveniat ferre leges temporales ut dicitur in definitione, constat quod hoc est respectu rationalis creaturae. Similiter quod dicit: cui semper obtemperandum est, convenit ei respectu creaturae rationalis, quia solum rationalis creaturae convenit ille actus qui est obtemperare.
Advertendum est autem trium illarum definitionum seu descriptionum postremam videri magis congruam: duae nempe priores potius ad providentiam quam ad legem aeternam spectant. Tertia vero ipsam legem aeternam luculentius explicat. — Posset tamen brevius et clarius definiri, dicendo quod lex aeterna est ipsa divinae sapientiae ratio, aut ipse divinae voluntatis actus, quo Deus ab aeterno decreverit creaturam rationalem teneri in tempore ad hoc, vel illud faciendum, vel carendum. —
Lex aeterna est summa ratio directiva omnium actionum et motionum. Dicitur 1. ratio, eo quod lex quaelibet sit ordinatio rationis seu mentis. Dicitur 2. ratio summa, quia ultima est et suprema regula ad quam creaturarum ordinatio in finem exigitur. Dicitur 3. directiva omnium actionum et motionum, quia versatur circa actiones et motiones, eo quod motiones et actiones sint media per quae creatura quaelibet tendit ad debitum sibi finem.
Probatur 2. auctoritate S. Augustini qui legem aeternam sic definit, lib. 22. Contra Faustum, cap. 21.: Lex aeterna est ratio divina, vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans. Naturalis autem ordo creaturae rationalis est, ut per amorem subdita sit Deo, et qualibet creatura etiam seipsa per eumdem amorem superior sit. Ordo naturalis creaturae irrationalis est ut in eo sit sita, in eo in eo loco, in quo universus ordo naturalis exigit. Iterum ab eodem Doctore sic definitur: Aeterna lex ea est, qua iustum est ut omnia sint ordinatissima, lib. 1. De libero arbitrio, cap. 6.
Dices. Legi aeternae ex S. Augustino mox laudato, semper est obtemperandum: sed divinae voluntati non est semper parendum; nam ex eodem S. Augustino in Enchiridio, potest bonus filius bona voluntate velle patrem vivere, quem Deus vult mori: ergo lex aeterna non recte dicitur Dei voluntas. — Respondet ad minorem Alensis loco laudato, quod
rectitudo voluntatis nostrae non semper attenditur in conformatione eius ad divinam voluntatem respectu voliti, sed respectu volentis. Motus enim voluntatis comparatur ad volentem, et ad volitum: conformatio ergo voluntatis meae ad divinam semper debet esse quantum ad volentem, sed non semper ad volitum: unde debeo me sic conformare ei, ut ego velim quod Deus vult me velle, non autem ut velim quod vult semper. Unde super illud Rectos decet collaudatio, dicit Glossa: Convenit ut quodcumque vult Deus te velle, velis et tu: non dicit ut velis quodcumque vult Deus; et sic bonus filius volens patrem vivere, quem Deus vult mori, conformat voluntatem suam, et obtemperat divinae: quia ipse vult ipsum velle, scilicet patrem vivere. Et hoc, dicit Augustinus, vult quod ipse filius velit patrem vivere ex naturali pietate, quem vult mori ex suo iudicio.
Quaestio II: Qualis, et quotuplex sit lex aeterna
Tria maxime veniunt huc in Quaestione resolvenda: Primum, an lex aeterna sit omnino invariabilis et immutabilis. Secundum, an revera sit fons et origo omnium aliarum legum, tam naturalis quam positivarum. Tertium, an unica sit vel multiplex.
NOTANDUM 1. Ex nostro Alensi, loco laudato memb. 2. legem aeternam a nulla prorsus creatura, sed a solo Deo comprehensive cognosci posse: cum enim haec nihil aliud sit quam prima veritas incommutabilis seu Deus ipse, certum est quod sicut solus Deus se ipsum comprehendere cognoscit, ita solus legem aeternam comprehendere potest, et nosse infinitam illius praecellentiam, omnesque ipsius dotes. Quocirca S. August. lib. 3. conf. c. 3. ait: Ignorabam, et non noveram iustitiam veram interiorem ex iustissima lege Dei omnipotentis, qua formarentur regionum mores, cum ipsa ubique esset. Hinc lib. De vera relig. c. 31. ait: Est lex secundum quam Deus iudicat omnia, de qua nullus iudicare potest. Nihilominus haec aeterna Dei lex cognosci potest a creaturis, non solum intuitive a Beatis, sed etiam discursive a Viatoribus, videlicet in effectibus, qui aliquam referunt illius similitudinem, et irradiationem seu participationem, maiorem vel minorem: tum quia omnis cognitio veritatis est quaedam irradiatio legis aeternae: nulla autem est a creaturis intellectualibus, quae veritatem non cognoscit, subindeque nulla est quae aliquam aeternae legis notitiam non habeat: tum quia omnes creaturae rationales impressam habent legem naturalem, quae nihil aliud est quam quaedam participatio et scintilla legis aeternae: tum denique, quia nulla est creatura rationis compos, quae non possit ex ordinatissima huius Universi administratione iudicare res omnes ita stabiliter, et invariate consistere per divinam, et supremam divini Administratoris gubernationem. Hinc S. Augustinus lib. De vera relig. cap. 30. ait: Aeternae legis ratio nobis impressa est: ea enim est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima. Licet ergo aeternam illam legem comprehendere non possimus, nihilominus ipsam per varios suos effectus possumus cognoscere, sicut aliquis non videns Solem in sua substantia, ipsum per irradiationem, et diffusum lumen deprehendit.
NOTANDUM 2. Duplicem legis aeternae causalitatem erga caeteras leges posse distingui: alia enim est in genere causae efficientis, quatenus videlicet Deus concurrendo cum intellectuali natura per rationis lumen, quod proximum censetur legis creatae principium, et applicando intellectum Principis ad iudicium praeceptivum, dicitur esse causa universalis omnium legum. Cum enim in omnibus moventibus ordinatis virtus secundi moventis derivetur a primo movente, cumque Deus sit causa universalis influens esse in omnes effectus, hine per legem aeternam, quae est in ipso suprema ratio gubernationis et administrationis, censetur ad aliarum legum constitutionem concurrere: ipsa namque lex aeterna est veluti causa quaedam universalis vim influens in omnes leges. Altera vero causalitas pertinet ad genus causae exemplaris, quia omnis lex creata eatenus censeri potest habere vim dirigendi et regulandi actus humanos, quatenus conformatur legi aeternae, ut supremo ac perfectissimo suo exemplari in regulando.
NOTANDUM 3. In qualibet lege distingui posse triplicem statum. Primum quidem quem habet in interna dispositione Legislatoris, quatenus in eius mente iam illa lex censetur esse descripta, et eius absoluto decreto ac firma voluntate stabilita. Secundus vero status est quem habet lex exterius constituta et proposita subditis a quibus est implenda. Tertium denique respectu rerum, quae per eam legem praecipiuntur. Priori modo spectata aeterna lex est internus Dei actus, quo nempe decernit ab aeterno, quae a creaturis implenda sint in tempore: posterioribus autem modis censetur esse quid externum. Quonam autem ex illis modis censeatur invariabilis, et multiplicabilis, hic erit determinandum.
Conclusio prima. — LEX AETERNA RESPECTIVE AD LEGISLATOREM, EST IMMUTABILIS: MUTABILIS AUTEM PER RESPECTUM AD SUBIECTUM CUI IMPERAT, ET AD MATERIAM CIRCA QUAM VERSATUR. Haec Conclusio tres partes complectitur, quas tradit et confirmat S. Augustinus. Primam quidem lib. 3. Confessionum, c. 7. ubi ait: Ignorabam iustitiam veram interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum, et dierum pro regionibus, et diebus; cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter. Quod autem est tale, inquit Alensis membro 5, est simpliciter immutabile: ergo lex aeterna est simpliciter immutabilis. Confirmat idipsum idem S. Augustinus, libro De vera religione, ubi sermonem faciens de ea lege aeterna, ait: Quis dubitat istam legem intervallis locorum, et temporum, nec maiorem esse, nec minorem, cum potentia superet omnia? Haec est lex omnium artium, cum sit omnino immutabilis. Tres autem Conclusio-nis partes simul explicat et probat lib. 1. De libero arbitrio, cap. 6. ubi ait: Lex illa, quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est: per quam mali miseram, boni bonam vitam merentur: per quam denique illa, quam temporalem vocandam diximus, recte fertur, recteque mutatur: potest nec cuipiam intelligenti non incommutabilis aeternaque videri. Quasi diceret: Lex aeterna, qua est summa ratio rerum agendarum a Deo, est omnino immutabilis secundum se: licet effectus eius sint mutabiles, quia sunt temporales.
Probatur pariter Conclusio ratione theologica: Omnis actus internus divini intellectus, et divinae voluntatis, est omnino invariabilis secundum se: variabilis autem penes diversa obiecta intrinseca ad quae terminatur: sed ipsa aeterna Dei lex est actus tum intellectus tum voluntatis: siquidem est summa ratio, absolutumque Dei decretum quo Deus ab aeterno statuit, et ordinavit, quae a creaturis in tempore sunt implenda etc. Maior constat ex iis quae diximus de immutabilitate divinae voluntatis. Minor pariter patet ex supradictis.
Dices 1. Omnis lex praecipiens contraria est mutabilis: variatur enim lex iuxta mutationem praeceptorum: sed lex aeterna contraria praecipit, ut indicat S. Augustinus in libris Confessionum dicens: Domine, si modo imperas quod aliquando instasti, quis dubitat hoc esse faciendum? —
Distinguit maiorem Alensis: Omnis lex praecipiens contraria secundum rationes contrarias, est mutabilis, concedo: secus, negat. Similiter distincta minore, negat consequentiam: lex enim aeterna numquam diversa praecipit, secundum rationes contrarias, sed secundum rationem unam, et immutabilem, nempe secundum id quod iudicat congruere sapienti rerum ordinationi iuxta temporum varietatem. Unde tota mutatio in res ipsas temporales, non autem in legem aeternam est refundenda. Sicut enim, inquit Alensis, ars medicinae cum eadem maneat, nec ullo pacto mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo, ita divina Providentia, cum sit omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varietati subvenit pro diversitate morborum: aliis alia iubet aut vetat: unde varietas est in effectu temporali.
Dices 2. Omnis sententia quae fertur sub conditione, et non absolute, mutabilis est, et maxime illa quae dependet cum hoc a libero arbitrio: sed sententia legis aeternae fertur sub conditione, et non absolute, et maxime dependet a libero arbitrio: ergo sententia legis aeternae est mutabilis: subindeque etiam illa lex est mutabilis. Minor patet: quoniam lex aeterna nusquam iudicavit nec dixit absolute: iste damnabitur; sed semper sub conditione hac: si fuerit malus finaliter: similiter non dixit absolute: iste salvabitur; sed sub haec conditione: si fuerit finaliter bonus: sed haec utraque conditio bonitatis, aut malitiae finalis pendet a libero arbitrio, subindeque sententia aeternae legis ab ea bonitate et malitia finali pendens est mutabilis. —
Respondeo cum Alensi distinguendo maiorem: illa sententia mutabilis est secundum actum quo fertur, et subiectum in quod fertur, concedo: secundum rationem qua fertur, nego. Et similiter distincta minore, neganda est consequentia. Verum quidem est quod licet contingens sit hunc finaliter in malitia vel bonitate finali permansurum, tamen non est contingens quod si permaneat in malitia finali punietur; nec pariter contingens est quod si perseveret finaliter in bonitate, et statu gratiae, praemiabitur. Nam, inquit Alensis, aeterna Dei lex, et ratio quae dicit quod si permaneas in malo finaliter, punieris; et si permaneas in bono finali, praemiaberis: haec, inquam, ratio omnino immutabilis est, et absoluta: nec dependet ullatenus a libero arbitrio hominis in gratia vel peccato perseverantis: sicut ab alterutra perseverantia dependet poenae irrogatio vel praemii donatio. Aliter hanc distinctionem explicat Alensis dicendo legem aeternam esse mutabilem secundum sententiam, non autem secundum consilium, iuxta illud S. Greg. Deus non mutat consilium, sed sententiam:
Consilium autem, inquit, est ratio divina secundum quam Deus diiudicat, et disponit omnia: sententia vero appellatur ipse temporalis effectus, qui sequitur ex consilio et ordinatione Dei. Si ergo, inquit, loquamur de lege secundum rationem consilii, ipsa immutabilis est; si secundum rationem sententiae, sic est mutabilis, quia ipse temporalis effectus sequens ex ipsa mutatur quotidie; sed ipsa ratio secundum quam iudicat, et disponit, et ex qua effectus derivatur, manet immutabilis. Itaque secundum primum modum lex aeterna dicitur, nempe quatenus accipitur pro consilio vel ratione; sed secundum quod accipitur secundum sententiam, non dicitur aeterna, sed temporalis.
Conclusio secunda. — OMNES LEGES IUSTAE ET PROPRIE DICTAE AB AETERNA LEGE DERIVANTUR.
Probatur 1. Ex Scriptura sacra, nam Proverb. 8. divina Sapientia testatur: Per me Reges regnant, et legum Conditores iusta decernunt. Hinc Ioannis 19. Christus Pilatum alloquens aiebat: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Quapropter Apostolus Rom. 13. merito affirmat quod non est potestas nisi a Deo: et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Quod adeo verum est, ut etiam ipsa Tyrannorum potestas derivetur ab ipso Deo, qui eis regnum et principatum tribuit, propter vindicanda populi peccata: quamvis enim iniqua sint illorum iudicia, iustum tamen est populi peccata puniri per iniqua iudicia: haec autem ratio iustae vindictae ab aeterna lege derivatur.
Quam utique veritatem luculenter explicat S. August. lib. 1. De libero arbitrio, c. 6. ubi scribit: In lege temporali nihil iustum atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivaverint. Et lib. 5. De Civit. Dei, cap. 21. Non tribuamus, inquit, dandi regni imperiique potestatem nisi Deo vero, qui dat felicitatem regni caelorum piis: regnum vero terrenum, et piis, et impis, sicut ei placet cui nihil iniuste placet. Et paulo infra: Qui dedit Mario, ipse Caio Caesari: qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, vel patri, vel filio, suavissimis imperatoribus, ipse et Diocletiano crudelissimo: et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse et Apostatae Iuliano.
Probatur 2. Conclusio inductione tacta per omnes leges; siquidem lex ipsa naturalis ab ipsa lege aeterna derivatur: omnis namque bonitas est universaliter a bonitate aeterna; subindeque lex naturalis, quae quod bonum est nobis instillat, est ab ipsa aeterna lege, estque eius participatio quaedam mentibus nostris indita atque impressa, iuxta illud Psal. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Lex divina positiva est etiam illius aeternae legis derivatio quaedam, quippe cum Deus nihil homini praescribat in tempore, cuius ab aeterno non habuerit in seipso rationem. Denique omnes leges humanae, quae vel per discursum humanum, vel ex lumine et ratione naturali, vel ex ratione revelata colliguntur et statuuntur, etiam ab ipsa aeterna Dei lege deducuntur: cum enim lex naturalis, et divina, ex quibus humanae leges inferuntur, ab ipsa Dei aeterna lege originem ducant, pari ratione ab ipsa deductae censeri debent omnes illae humanae leges. Unde S. August. lib. 1. De libero arbitrio, c. 5. In temporali lege nihil est iustum atque legitimum, quod non ex aeterna homines sibi derivaverint. Quod utique firmatur iuxta illud Iacobi 1. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem nec est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Dices. Illae leges ab aeterna Dei lege non possunt derivari, quae ipsi opponuntur, et contraria statuunt: sed humanae leges interdum sunt huiusmodi: lex enim humana impunitum relinquit, quod iustum est puniri; nam inquit S. August. mox laudatus lib. 1. De libero arbitrio, cap. 5. ex illa quae regendis civitatibus fertur, multa concedit, atque impunita relinquit, quae per divinam Providentiam vindicantur: ergo aliquae leges humanae aeternae Dei legi non concordant. Insuper, lex humana liberos et exemptos a pena iudicat, quos ipsa aeterna Dei lex cruciatibus addicit, ut ibidem confirmat S. August. exemplo illorum, qui occidunt ne occidantur, vel ne res temporales amittant. Quomodo enim, inquit, apud eam, scilicet legem aeternam, sunt isti peccato liberi, qui pro his rebus, quas contemni oportet humana caede sunt? Denique lex humana concedit aliqua mala fieri, necnon affectu libidinis, et inordinatae voluntatis, quae utique lex aeterna Dei vetat, puta hominem occidere pro facultatibus servandis: unde S. August. ibidem: Quomodo possum arbitrari istos carere libidine, qui pro his rebus digladiantur, quas possunt incolumes amittere? aut si non possunt, quid opus est pro his rebus usque ad hominis necem progredi? Cum ergo humanae leges plerumque aeternae Dei legi adversentur, non videntur ab ipsa derivari. —
Distinguo maiorem: leges humanae non derivantur ab aeterna Dei lege, quae ipsi contrariae adversantur positive, et secundum rationem iniustitiae, et perfecta contrarietate, concedo: quae solum adversantur negative, et ratione minus perfectae conformationis, nego. Et similiter distinguenda est minorem. Unde ad auctoritates S. August. dicendum est, primo quidem, quod lex temporalis ea solum punire debeat, quae contrariantur suo fini, qui est conciliatio pacis inter homines: unde ipsa non assumit vindicanda mala, quae turbant pacem hominis cum Deo; haec enim relinquit aeternae legi Dei vindicanda, quod utique explicat idem August. ibidem dicens: Videtur mihi legem istam, quae populo Romano scribitur, recte permittere, et per divinam Providentiam vindicari; ea enim vindicanda sibi assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis. Similiter, licet lex temporalis eos a poena eximat, quos aeterna cruciatibus adiudicat, invicem tamen pugnare non videntur; lex enim humana eatenus punit mala quae suo fini, nempe paci conciliandae inter homines, adversari deprehendit; lex autem aeterna cum non solum respiciat pacem conciliandam inter homines, sed etiam in ipso Deo, inde fit quod eos interdum reos censeat, quos humana lex absolvit: unde ibidem S. Augustinus ait: Immo et probo istam, scilicet legem temporalem, quamvis incultam, minusque perfectam: videtur prima multa relinquere impunita, quae tamen per divinam Providentiam vindicantur, et recte. Denique ad tertium reponit ipso met August. quia nusquam temporalis lex iubet aliquid fieri ex libidine, nam ex hypothesi quando aliquis vim ei repellit, aut id iuste facit, et ordinate, puta causa civium tuendorum, sicut miles vel iudex, qui est minister legis: aut inordinate praestat. Si primum, obtemperare debet legi sine libidine quae id praecipit. Si secundum, non id lex praecipit, sed relinquit in eius potestate: liberum enim est ei hominem occidere pro his rebus quas invitus potest amittere.
Dices 2. Si omnes leges humanae derivarentur a lege aeterna, non essent inter se contrariae: constat autem quod leges humanae, etiam iustae, sunt interdum etiam contrariae: ergo etc. —
Nego sequelam; nam ideo contrariae sunt, quia lex aeterna talem inter eas contrarietatem postulat: cum enim lex aeterna sit ordinatissima, exigit iuxta varias circumstantias, quae in subditis occurrunt, ut mutatio fiat in lege: alias inordinatio esset si iisdem legibus dirigerentur qui varie sunt affecti. Unde S. August. lib. De vera religione cap. 17. Sicut ars Medica cum eadem maneat, neque ullo pacto ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo, ita divina Providentia cum sit ipsa incommutabilis mutabilitati creaturae variae subvenit, et pro diversitate membrorum aliis alia iubet, aut vetat.
Dices 3. Leges humanae non derivantur ab aeterna, neque tamquam conclusiones, quia non necessario sequitur lex humana ex principiis aeternae legis; neque tamquam determinationes eiusdem legis aeternae, quia homines legum conditores ignorant quid fuerit ab aeterno ordinatum circa leges quas statuunt: ergo etc. —
Respondeo, humanas leges ab aeterna lege derivari mediante lege naturali, a qua procedunt, vel per modum conclusionis ex principiis, sicut v. g. non est occidendum, colligitur conclusio ex eo praecepto naturali, faciendum non est malum: aliquae vero derivantur per modum determinationis, sicut lex naturae v. g. quod qui peccavit puniri debet: sed quod puniendus sit tali vel tali poena, hoc determinatur a lege humana. Quae sunt primi modi, vigorem habent non solum a lege humana, sed etiam a lege naturali: quae vero secundo modo statuuntur, ex sola lege humana vim obtinent: unde licet qui legem condit ignoret quid fuerit ab aeterno ordinatum circa legem quam statuit; tamen non ignorat legem naturalem quae est primaria aeternae legis derivatio, et per praesentiam iudicat quid in illis circumstantiis statuendum sit conformiter ad legem naturae.
Dices 4. Si leges humanae derivantur ab aeterna, obligarent ad sui observantiam iure divino: sed falsum consequens: ergo et antecedens. —
Nego sequelam maioris, quia non obligant iure divino nisi ea quae sunt a Deo tamquam a Legislatore immediate; tales autem non sunt leges humanae, quae solum mediante hominum prudentia de lege naturali ab aeterna lege derivantur.
Dices 5. Concupiscentia, quam legem carnis, seu fomitis appellat
Apostolus, est vera lex: sed illa lex quae derivatur a lege aeterna: ergo etc. Patet maior ex illo Apostoli ad Romanos 7. Video aliam legem in membris meis captivantem me in lege peccati: Unde Glossa: lex peccati recte dicitur lex; quia legitime tactum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, scilicet caro. Minor pariter est evidens, illa enim lex fomitis est mala, nam ut ait Glossa super haec verba Pauli ad Romanos 8. Lex Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me, duae leges bonae sunt: lex Spiritus quae peccatum tollit: lex Mosis qua peccatum ostendit: lex peccati mala quae reos facit: quod autem per se malum est non potest ab aeterna Dei lege derivari: unde Apostolus ad Romanos 8. Prudentia carnis legi Divinae non potest esse subiecta. —
Respondet Alensis, n. 6. a. 2. fomitem in nobis esse poenam irrogatam propter peccatum Adae: sed, inquit, est duplex poena, scilicet foeditatis, et passibilitatis. In quantum fomes est poena foeditatis, sic non est a Deo, quia actus suus est deformis: quia actus foederationis non potest esse a Deo, ut a principio, sed a diabolo. Secundum vero quod ipsa est poena passibilitatis et afflictionis, eo scilicet, quod affligit animam, sic ipsa est a Deo: afflictio enim ista temporalis est, et ad bonum, ut homo coactus redeat, et convertatur ad Deum: ex hoc enim, quod anima videt se ita deiectam, et tantae vilitati et corruptioni subiectam, citius convertitur ad Deum. Et sic fomes in quantum est poena passibilitatis, a Deo est, et ordinat ad Deum: est enim a divina iustitia. Lex ergo fomitis uno modo potest appellari lex passibilitatis: alio modo lex foeditatis. Primo modo est ut affligens: et hoc modo appellat eam Apostolus legem membrorum. Hoc modo ipsa est, et derivatur ab aeterna lege: ipsa enim dicitur lex passibilitatis, idest, secundum quod homo per eam habet legem, ut affligatur ex illa, et convertatur ad Deum: hoc enim modo respicit ordinem divinae Iustitiae. Secundum autem quod lex fomitis dicitur lex foeditatis, sic ipsa appellatur ab Apostolo Lex peccati: et sic lex ista non est a lege aeterna, sed a diabolo, vel peccato, quia lex ista mala est.
Conclusio tertia. — LEX AETERNA SECUNDUM SE SPECTATA EST UNICA: SECUNDUM VERO DIVERSAM CONNOTATIONEM AD RES EXTERVAS QUAE IPSI SUBIICIUNTUR, CENSERI POTEST MULTIPLEX.
Haec est Alensis memb. 6.
Primam partem probat, primo quidem auctoritate S. Augustini dicentis lib. Conf. Sicut ars Medicinae una est, et tamen habet differentiam praeceptorum, ita lex aeterna ad leges temporales, sicut ars medicinae ad sua praecepta. Censet ergo S. Augustinus, quod lex aeterna secundum se spectata sit unica, nec pluralitatem admittat.
Probat secundo: Si aeterna Dei lex sit censenda multiplex, maxime propter diversitatem respectuum quos dicit ad res subiectas: sed ita non est: pluralitas namque in divinis non admittitur propter diversitatem respectuum ad extra; alias cum nomen hoc Creator v. g. plures involvat respectus ad res creatas, sequeretur quod dici possent plures Creatores, quod utique est absurdum: ergo similiter diversitas respectuum legis aeternae ad temporales leges, necnon ad res temporales quae sibi subiiciuntur, non inducit diversitatem in ipsa lege aeterna.
Addit tamen Alensis, legem aeternam considerari posse vel ut est ars, et causa exemplaris legum temporalium, vel ut est ratio singulas res in ordine debito constituens, et ad finem specialem sibi congruum perdurens, iuxta dignitatem, et utilitatem sibi peculiarem. Unde fit quod lex aeterna spectata ut est ars aeterna boni et veri, dicitur esse unica: similiter ut est ratio ordinans res ad finem divinum, et ultimum, est pariter unica, quia nempe est una sola ratio qua Deus res cunctas a se conditas propter seipsum etiam ad sui gloriam ordinat et disponit: ut vero res spectant fines sibi peculiares, possunt dici plures in Deo rationes particulares per respectum ad diversa connotata, quia nempe res diversimode ordinantur invicem ratione suae dignitatis et utilitatis.
QUAERES: An ipsa Lex aeterna divinae Essentiae, vel alicui Personae approprietur?
RESPONDET idem Alensis membr. 4. Legem aeternam essentiae divinae immediate esse tribuendam: siquidem est absoluta Dei perfectio tribus divinis Personis communis. Ipsis tamen adorandis Personis potest appropriari diversimode: quoniam enim ad legem quamlibet tria concurrunt, scilicet auctoritas, veritas, et bonitas, quae concurrunt ad hoc quod sit lex, scilicet principium legis, forma legis, et finis: nam ratione principii ei debetur auctoritas, quia non potest esse principium legis, nisi qui auctoritatem habet: ratione vero formae debetur ei veritas, quia lex numquam fertur sine vera ratione: item ratione finis debetur ei bonitas, quia lex non est nisi ad bonum: unde dicitur lex sanctio sancta, iubens honestum, prohibensque contrarium. Si ergo respiciamus in lege aeterna auctoritatem, dicitur in Deo secundum rationem vel intentionem potestatis; et sic appropriatur personae Patris. Si autem respiciamus veritatem, secundum rationem formalem, sic appropriatur Sapientiae, et ita convenit personae Filii. Respiciendo autem bonitatem, quae debetur ratione finis, sic appropriatur Spiritui sancto. — Ex iis patet qualiter legis effectus, et actus, nempe imperare, vetare, consulere, et permittere, punire, et praemiari conveniant aeternae legi; nam actus imperandi et vetandi ipsi conveniunt ratione auctoritatis; isti autem duo actus consulendi et permittendi ipsi tribuuntur ratione veritatis; isti autem duo actus puniendi et praemiandi ad eam spectant ratione bonitatis. Sciendum enim est quod in lege inveniri debet ratio potentiae ut praecipiat vel prohibeat: item ratio veritatis vel sapientiae, ut possit permittere vel consulere; denique ratio bonitatis, ut puniat malefacta, et compenset benefacta, hoc enim ad bonitatem pertinet; et sic secundum diversas rationes lex comprehendit potentiam, sapientiam, et bonitatem. Insuper, praedicti actus legis distribui possunt iuxta diversas animi vires et facultates, nam consulere et permittere respiciunt rationalem, sunt enim actus legis ratione veritatis et sapientiae, et hoc pertinet ad rationalem: imperare autem et vetare pertinent ad irascibilem; sed punire, et praemium tribuere pertinent ad concupiscibilem; et sic apparet qualiter aeterna lex secundum diversas intentiones, et diversos actus tribus adorandis Personis approprietur.
Quaestio III: Quaenam aeternae Dei legi subjiciantur
Praesentem Quaestionem moveri maxime de triplici entium ordine; nempe divino, rationali, et irrationali. Tres enim sunt ordines seu genera actuum, de quibus dubitari potest an per aeternam Dei legem mensurentur. Primum quidem supremum genus est aliquorum internorum ipsiusmet Dei. Secundum, et infimum genus est actionum inferiorum agentium naturalium, et ratione carentium. Tertium denique est actuum liberorum creaturarum intellectualium. Sciendum insuper, quod actus Dei distingui possunt triplicis generis; nam alii dicuntur naturales et necessarii: puta generatio Verbi, processio Spiritus sancti; alii morales liberi, puta amor Dei quo creaturas diligit; alii denique vocari possunt Artificiosi, quatenus nempe sese extendunt ad creaturas producendas et regendas. Quaeritur autem an hi omnes actus divini aeternae Legi subiiciantur.
NOTANDUM 2. Certum esse, et extra controversiam, actus naturales divini intellectus, divinaeque voluntatis quatenus spectantur ad intra, ab ipsa aeterna Dei lege non pendere, quia sunt omnino necessarii, nec procedunt ex directione, aut motione quae procedat per dictamen rationis; subindeque nulli legi possunt subiici; quia lex non est de rebus per se, et ab intrinseco necessariis, quae non indigent regula, sed tantum spectat ad eos actus, qui omnino liberi sunt, et possunt dirigi ac ordinari. Hine generatio aeterna Filii Dei, et productio Spiritus sancti nullatenus cadunt sub lege, quia sunt actus omnino naturales et necessarii. Quapropter restaret inquirendum an actus liberi qui in Deo sunt, qui prout sunt liberi, morales appellantur: quatenus vero sunt operaturi ad extra dicuntur artificiosi, an, inquam, illi actus aeternae Dei legi aliquatenus subiiciantur, et per illam dirigantur.
NOTANDUM 3. Legem aeternam dupliciter cogitari posse esse mensuram, seu regulam actuum liberorum Dei: primo quidem quatenus illi actus morales, et honesti sunt: secundo vero prout ordinantur ad aliquid producendum, vel dirigendum. Priori modo spectati divini actus liberi, certum est quod regulantur per divinam rationem: quia Deus semper secundum rationem operatur: non quidem secundum rationem alienam: ergo secundum propriam; subindeque mensura rectitudinis liberorum actuum voluntatis divinae est iudicium divini intellectus, quod ordine operationis ipsam divinae voluntatis operationem antecedit. Id etiam constat declaratione, et exemplo, etenim si Deus loquitur, verum dicit, quia iudicat mendacium esse malum: si promittit, implet, quia iudicat fidelitatem esse honestam et consentaneam naturae suae. Posteriori modo spectati divini actus liberi cogitari possunt habere legem, quatenus Deus ut opifex rerum sibi modum certum operandi censetur praescribere secundum quem opera sua facit, et ordinat, cum posset ea aliter facere, et ordinare. An autem alterutro an utroque modo Deus revera sibi legem praescribat, hic est determinandum.
Conclusio prima. — DIVINA VOLUNTAS IN OPERANDO LIBERE ET HONESTE LEGI NON SUBIICITUR.
Haec est Alensis memb. 8. art. 5. cui subscribunt S. Thomas 1. 2. q. 91. a. 1. ad primum, et Recentiores cum Suarez lib. 2. cap. 2.
Probat hanc veritatem Alensis: Primo quidem auctoritate S. Aug. dicentis in libro 83. qq. Qui quaerit consortium voluntatis divinae, quaerit maius voluntatis divinae: sed si divina voluntas alicui legi subiiceretur, aliquam haberet causam sui directivam: subinde haberet aliquid maius: hoc autem est impossibile; adeoque etiam repugnat divinam ipsam voluntatem alicui legi subiici. Denique, lex aeterna non potest sibi subiici: sed ipsa divina voluntas est lex aeterna: nam inquit S. Augustinus: Tantum differt in ratione intelligendi cum dicitur lex, et cum dicitur voluntas: quia dicitur voluntas respectu boni, in quantum acceptat quod bonum est; eadem voluntas dicitur lex, in quantum ordinat quod bonum est. Denique, hoc ipsum confirmat S. Anselmus lib. 1. Cur Deus homo, cap. 12. dicens: cum Deus liber sit, nulli legi, nulliusque iudicio subiacet; ut nihil decens, nihil rectum sit, nisi quod vult, et ideo quod vult, iustum, et conveniens est; id autem quod est iniustum et indecens non cadere in eius voluntatem; non propter aliquam legem, sed quia non pertinet ad eius libertatem.
Probat similiter ratione: si divina voluntas alicui legi subiiceretur, illa esset vel positiva, vel naturalis: sed neutrum dici potest. Non quidem primum, quia lex positiva illa est, quae ponitur per liberam voluntatem alicuius potentis praecipere, et suo praecepto, seu voluntate obligare eum cui lex imponitur: sed Deus non habet superiorem, neque seipsum per modum praecepti, et legis obligare potest, quia non est sibi superior: ergo nullo modo est capax legis positivae. Non etiam secundum; licet enim in intellectu divino praecedant iudicia, et dictamina practica, quibus Deus iudicat quid suam bonitatem, misericordiam, iustitiam, aut sapientiam deceat, puta non esse mentiendum, vindicanda esse peccata, promissa esse implenda, etc.: ipsa tamen non possunt habere rationem legis respectu divinae voluntatis, tum quia non proponunt praeceptum aliquod nec voluntatem alicuius intimant; sed tantum ostendunt indicando quid rei natura habeat: lex autem est praeceptum, et inclinatio voluntatis alicuius superioris legislatoris: tum quia illa Dei iudicia practica non fiunt per modum imperantis, sed solum dirigentis: adeoque non possunt habere rationem legis.
Conclusio secunda. — AETERNA DEI LEGI SUBIACIUNTUR OMNIA ENTIA IRRATIONALIA.
Patet Conclusio, Primo, quidem auctoritate Scripturae sacrae: illis videlicet omnibus locis quibus Deus dicitur elementis caelestibus, et aliis rebus ratione expertibus legem praescripsisse. Sic Proverb. 8. Quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos. Quod utique luculenter Iob declaravit c. 38. ubi verba Dei referens ait: Dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et ibi confringens tumentes fluctus tuos. Sic pariter Psal. 44. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Idipsum constat Matth. 6. Luc. 12. et 1. Cor. 15.
Probatur 2. auctoritate S. August. lib. 5. De Civit. Dei, cap. 11. ubi de Deo scribit: *A quo est omnis motus, omnis species, omnis ordo, quo et mensura, numerus, pondus; a quo est quidquid naturaliter est cuiuscumque generis, et cuiuscumque conditionis est: a quo sunt semina formarum, formae seminum, motus seminum, atque formarum: quibus iudicat omnes prorsus creaturas, etiam rationis expertes, non solum a Deo tamquam a supremo omnium Opifice derivari, sed etiam ab eo dirigi, et administrari tamquam ab aeterno rerum Administratore, et Moderatore. Eandem veritatem explicat libro De libero arbitrio, c. 5. et 6. ubi ait: Legem aeternam esse rationem in mente Dei existentem, qua res omnes per consentanea media in suos fines diriguntur. Et lib. 83. qu. 3. circa finem ait: Lex incommutabilis omnia mutabilia pulcherrima moderatur gubernatione.
Probatur pariter haec veritas ratione: Illa aeternae Dei legi subiiciuntur, a quo habent principium agendi, et regulantur ad suos fines: atqui Deus ab aeterno sanxit, destinavitque singulis creaturis tale principium sibi peculiare, quo et virtutem suam possunt exercere ad finem, ut in fines congruos perveniant: ergo etc. Insuper, sicut nostra voluntas membris nostris corporis imperat, et suo imperio illis imponit non solum necessitatem onerandi, sed etiam illa dirigit, et ordinat ad onerationes suis facultatibus convenientes: ita et divina voluntas rebus omnibus creatis imperat, et illis imponit necessitatem, et regulam agendi: iuxta divinum suum praescriptum. Quod utique Iob declaravit dum scripsit creatura Deo obedire in diem belli: necnon et Sapiens cap. 5. dum affirmat quod pro Dei gloria pugnabit orbis terrarum contra insensatos.
Dices 1. Illae divinae legi tantum possunt subiici, quibus lex significari potest, et promulgari: sed creaturis ratione destitutis nulla lex promulgari potest, nec significari: ergo etc. —
Distinguo minorem: lex non potest significari nec promulgari creaturis irrationalibus, promulgatione proprie dicta, qua scilicet legislatoris mentem exprimat, eamque subditis notificet, quatenus superioris voluntatem intelligentes eam executioni mandent, concedo: promulgatione improprie dicta, videlicet per quamdam impressionem virtutis, quae sit principium agendi iuxta voluntatem rerum administratoris, nego. Sicut enim se habet promulgatio legis quantum ad homines, quia per legis promulgationem ipsis imprimitur quoddam directivum humanorum actuum, ita impressio activi principii se habet ad res naturales, quae ratione suae dependentiae a Deo omnium moderatore et opifice ad eius nutum operantur.
Dices 2. Creaturae irrationales non sunt capaces praecepti: ergo nec legis: subindeque non possunt aeternae Dei legi subiici. —
Distinguo antecedens: non sunt capaces praecepti moralis, quod est regula operationum moralium creaturae rationalis, concedo: non sunt capaces praecepti naturalis, quod fit per impressionem principii motivi in ordine ad finem obtinendum, nego: Deus enim creaturis omnibus agendi necessitatem et regulam praescribit, pro cuiusque captu, iuxta illud Psal. 148. Praeseptum posuit, et non praeteribit.
Dices 3. Ea solum legi subiiciuntur, quae praemii, vel poenae capacia sunt propter legis observantiam, aut transgressionem: sed creaturae irrationales cum cognitionis et libertatis sint expertes, nec praemii, nec poenae dignae sunt: ergo etc. — Respondet Alensis noster memb. 8. art. 5. duplicem esse subiectionem legi aeternae: est, inquit, subiectio legi aeternae naturalis, et sine iudicio, et hoc modo irrationalia ipsi subiiciuntur prima subiectione; nam inquit S. Anselm. lib. 1. Cur Deus homo: Omnisque creatura cum sibi praeceptum ordine naturaliter, aut rationaliter servat, Deo obedire dicitur, maxime rationalis, cui datum est intelligere quid debeat.
Dices 1. Quod lege et ratione geritur, fortuitum, et casuale esse non potest: sed inter res rationis expertes plura sunt fortuita et a casu: ergo nulli legi censetur subiici. —
Distinguo minorem: multa sunt fortuita et a casu, si referantur ad causas particulares extra quarum ordinem fiunt, concedo; si referantur ad divinam ordinationem, et gubernationem, nego; siquidem respectu Dei cuncta prospicientis et ordinantis in pondere, numero, et mensura, nihil potest esse casuale, quamvis aliqua sint a casu, quatenus accidunt praeter ordinem causarum particularium.
Conclusio tertia. — TUM IUSTI QUAM MALI ET REPROBI DEI ORDINATIONI SUBSUNT: ILLI QUIDEM PERFECTA SUBIECTIONE: ILLI IMPERFECTA.
Probatur prima pars, nempe quod iusti perfecte aeternae Dei legi subiiciantur. Ut quis perfecte legi Dei subiiciatur, debet ipsam divinam legem participare duobus modis: Primo quidem per modum cognitionis: secundo, per interioris principii motivum: sed homo respectu bonarum actionum dirigitur et illuminatur, non tantum per cognitionem naturalem, sed etiam per cognitionem fidei et sapientiae, et supra inclinationem naturalem ad bonum superadditur ipsi interius motivum gratiae et virtutis: ergo perfecte legi aeternae Dei homo iustus subiicitur.
Probatur secunda pars, nempe quod etiam mali et reprobi divinae legi subiiciantur. Primo quidem auctoritate S. Augustin. lib. De catechizandis rudibus: Novit Deus ordinare deserentes se animas, et ex earum iusta miseria partes inferiores creaturae suae convenientissimis, et congruentissimis legibus admirandae dispensationis ornare: ergo censet animas reproborum, qui Deum deserunt, divino ordini subiici: sed ille divinus ordo est ipsa Dei aeterna lex, qua iustum est ut omnia sint ordinatissima: ergo etc. Hanc veritatem luculenter explicat S. Ansel. lib. 1. Cur Deus homo: Sicut ea, inquit, quae Caeli ambitu continentur, non esse sub Caelo, aut elongari a Caelo nullatenus possunt, nec fugere Caelum nisi appropinquando; ita licet nullus Angelus vel homo divinae voluntati subiacere velit, tamen eam fugere non valet, quod si vult fugere de voluntate praecipiente, fugit sub voluntate puniente. Idipsum eleganter explicat Boetius lib. 4. De Consol., prosa 6. cuncta, inquit, complectitur, ut si quis ab assignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur. Ipsa enim lex aeterna sicut circulus est: qui enim fugit unam partem, appropinquat alteri: et ita licet mali ab ea recesserint quantum ad praeceptionem, sunt tamen sub ea tamquam ad punitionem.
Dices 1. Ex Apost. 1. ad Timoth. 1. Iusto non est lex posita, sed iniustis et subditis: unde Glossa, posita, non imposita, ut supra illum sit, et ei dominetur, in illa enim potius est et cum ipsa, quia amicus iustitia est. —
Respondet Alensis art. 2. cap. 1. quod esse sub lege accipitur duobus modis; scilicet vel necessitate coactionis, vel voluntate obediendi: aliter enim filius est sub patre, et aliter servus, quia servus est sub patre necessitate timoris coactus, filius autem voluntate obediendi: unde distinguenda est consequentia: iusti non sunt sub lege necessitate et subiectione coactionis, concedo: subiectione voluntariae obedientiae, nego: nam inquit Glossa in Psal. 1. exponens illa verba, in lege Domini voluntas eius, aliud est in lege esse, aliud sub lege; qui in lege est, secundum legem agit: qui sub ea est, necessitate timore coactus; hoc autem modo iusti non sunt sub lege, sed primo modo.
Dices 2. Ex Apost. ad Rom. 8. Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta: sed mali, et reprobi dicuntur sapientia carnis: ergo aeternae legi non subiiciuntur. —
Distinguo maiorem: non subiicitur legi, ipsi voluntarie parendo ut per obedientiam praemia consequatur, concedo: non subiicitur legi necessitate vindictae, quatenus nimirum propter suam deordinationem, et pugnam cum aeterna Dei lege promeritum supplicium sibi conciliat, nego: nam, ut diximus, qui non subiiciuntur legi quantum ad praeceptionem, ipsi subiici debent quantum ad punitionem.
Articulus II: De Lege positiva, et scripta, quam Veterem, et Mosaycam appellamus
TEMPORANEAM Dei legem hominibus impositam et praescriptam iam supra notavimus duplicem distingui: unam quidem veterem appellatam, quae Mosi per Angelum a Deo tradita, et Israelitis indicta Veteri Testamento continetur, et a Moysis tempore ad Christi passionem et mortem apud Iudaeos viguit: posteriorem autem novam dictam, quae in novo Testamento exaratur, et a Christo Domino data et instituta, usque ad saeculi consumptionem perseverabit. Prioris mentio fit apud Ioannem 7. Nonne Moses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit legem? Posterioris vero Ierem. 31. Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: utriusque vero Ioan. 1. lex per Moysen data est, lex vera et gratia per Iesum Christum facta est. —
Hanc autem Mosaica lex iure merito lex vetus appellatur: eius namque praecepta Decalogi hominum cordibus ab ipso mundi primordio Deus exaravit, ut luculenter demonstrat Tertullianus libro Adversus Iudaeos, cap. 2.
Cur, inquit, Deus universarum Gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus Gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex Gentibus accessum habere permitteret; sed ut congruit bonitati Dei, et aequitati ipsius, utpote Plasmatori generis humani, omnibus Gentibus eam dedit legem, quam certis et statutis temporibus observari praecepit; quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit: nam in principio mundi ipsi Adae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio Paradisi ederet: quod si contra fecisset, morte moreretur: qua lex eis sufficeret, si esset custodita; in hac enim lege data omnia praecepta > recondita cognoscimus, quae postea pullulaverunt data per Moysem, idest, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua: et diliges proximum tibi tanquam te, et non occides, et non moechaberis, non fraudaberis, falsum testimonium non dices: honora patrem tuum, et matrem: alienum non concupises. Primordialis lex data fuit Adae et Evae in Paradiso quasi matrix omnium praeceptorum Dei: etenim si Dominum Deum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent, idest, semetipsos, serpentis persuasioni non credidissent, atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra Dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, et de fructu arboris clam non degustassent, nec a conspectu Domini Dei nostri ubi arbore delitescere gestissent, nec falsum asseveranti diabolo participes elicerentur, credendo ei quod similes Deo essent futuri: sicque ita neque Deum offendissent ut Patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat; si alienum non concupivissent, de fructu illicito non gustassent. Igitur hac generali, et primordiali Dei lege, quam in arboris fructu observari Deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita fuerunt: eiusdem est enim postea docere lectum, qui ante premiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire populum, qui ante iustos formare instituerat. Quid enim mirum si is auget disciplinam, qui instituit? si is potietur, qui emit? Denique ante Legem Moysis scriptam in tabulis lapideis, legem tuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a Patribus custodiebatur: nam unde Noe iustus inventus, si non illius natu- ralis legis iustitia praecedebat? Unde Abraham amicus Dei depu- tatus, si non de aequitate, et iustitia legis naturalis? Unde Melchi- sedech Sacerdos Dei nuncupatus, si non ante Leviticam legis Sacer- dotium legitime fuerunt, qui sacrificia Deo offerebant? Sic enim post supradictos Patriarchas data lex est Moysi.... Unde intelligimus Dei legem etiam ante Mosen, nec in Oreb tantum, et in Sina, aut in Horeb, sed antiquiorem primum in Paradiso, post Patriarchas, atque ita et Iudaeis certis temporibus reformatam, ut non iam Mosi legem attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et Gentibus exhibuit, et repromissam per Pro- phetas in melius reformavit, et praemonuit futuram: ut sicuti certo tempore data est lex per Moysem, ita temporaliter observata, et cu- stodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem pro temporum conditione legis praecepta reformantem in hominis salutem.
Ita Tertulliano. Quibus patet Legem Moysi a Deo per Angelos traditam, merito Veterem appellari; quippe cum apud homines viguerit ab ipso eorum formationis exordio; nempe per ipsam naturae legem, cuius Mosayca, maxime quantum ad Decalogi praecepta, explicativa est.
Licet autem plura de hac lege discutienda occurrant, praecipuas tamen generales de ipsa formari solitas quaestiones hic explicandas usurpamus; inquirentes: Primo, quas Mosayca lex habuerit causas: Secundo, quis, et qualis fuerit: Tertio, quot, et qualia praecepta complexa fuerit: Quarto, quam vim habuerit: Quinto, quamdiu viguerit, quo tempore vigere desierit.
Quaestio I: Quasnam Vetus lex habuerit causas
Praesens Quaestio moretur maxime de triplici causa Legis Mosaicae, nempe de Efficiente, Ministeriali, et Declaratrice seu Promulgatrice. An ridelicet vetus lex Deum habuerit institutorem, Angelos ministrares et significatores, Mosen vero promulgatorem.
Notandum 1. Quod etsi ante legem Mosaream plures aliae fuerint a Deo hominibus praescriptae leges, praesertim vero Adamo humani generis propagatori, ut ad suos posteros eas derivaret, puta de colendo divino Numine per sacros ritus et sacrificia, de celebrando die Sabbati, et servanda erga proximum aequitate naturali, ut nullus alteri faciat quod sibi fieri non vult, etc. Necnon et Noë humani generis post diluvium restauratori, cui eiusque filiis Deus praescripsit illa praecepta quae dicuntur Noachidarum, de quibus actum est supra. Certum est tamen quod ante Mosaream legem nulla divinitus hominibus scripto consignata lex, sed omnes quaecumque exstabant vel rationis naturalis dictamine, vel per traditionem a maioribus acceptam traducebantur.
Inde Mosayca lex merito censetur legum omnium hominibus a Deo per scripturam constituta et posita: quamobrem legum omnium positarum dicitur prima; lex enim positiva divina significat ius quoddam integrum ab ipso Deo hominibus positum, in quo homines sub peculiaribus signis, seu sacramentis in ordine ad divinum cultum in unum corpus mysticum congregantur: hoc autem modo homines ante Moysem ita in coetum non instuebantur, nec praescriptas habebant peculiares leges communes de Sacrificiis aut Sacramentis frequentandis. Idem dicendum de aliis ritibus, aut moribus instituendis: quapropter totum illud primum tempus appellatur tempus legis naturalis, quia toto illo tempore sola vigebat lex naturalis hominum cordibus inscripta cum adstipulante sibi divinitus gratia, et naturam ipsam ad ordinem supernaturalem promovente. Unde licet verum sit dicere cum Tertulliano supra laudato, plurima praecepta diversis hominibus a Deo ante praescriptam Mosi legem indita fuisse, eis tamen non est posita aliqua lex qua ipsos homines ad divinum cultum, et perfectam invicem concordiam ineundam adunaret.
Notandum 2. Ante exaratam legem Mosaycam triplicis generis praecepta hominibus a Deo fuisse indita, quibus deviantem naturam restitueret, et reformaret, ut luculenter docet et explicat Alensis q. 2, memb. 1. art. 3. dicens: quod triplex est inordinatio naturae, quia est inordinatio ipsius concupiscibilis, ipsius irascibilis, ipsius rationalis; nam ante diluvium viguit inordinatio concupiscibilis maxime, et ad hanc restringendam, et ordinandam fuit addita lex quaedam, in qua vixit homo ante diluvium, Gen. 3. Sub te erit appetitus tuus, scilicet ratione: haec autem lege rupta, post diluvium fuit magna inordinatio irascibilis, scilicet quando filii Noë voluerunt aedificare turrim usque ad Coelos: propter quod data est lex ad ordinandam irascibilem erga proximum: quae fuit, Carnem cum sanguine non comedetis, et ratio fuit ad horrorem sanguinis, et detestationem homicidii, ut horreret homo fundere sanguinem humanum. Postea > vero secuta est inordinatio rationalis tempore Abrahae: quia omnes
erant idololatrae: contra hanc inordinationem data fuit Abrahae lex Circumcisionis in signum revocationis ipsius populi ad Deum ado- randum, et in signum foederis inter populum fidelem, et Deum. Geneseos. 17. Et sit signum inter me, et vos. Prima inordinatio erat hominis ad se: secunda hominis ad proximum: tertia, hominis ad Deum: quia propter idola cultum dimittebat divinum: sic ergo fuit aliqua lex addita homini ante diluvium, et postea in tempore Abrahae.
Haec Alensis, quibus nomine legis, non legem pluribus praeceptis constantem intelligit, sed specialia praecepta hominibus praescripta.
Notandum 3. Non absque lege positivam ad Mosis usque tempora differri debuisse, ut ibidem explicat Alensis:
cum enim ipsa sit ius hominum viventium sub uno iure: prius necesse fuit, quod esset populus unitus, quam daretur lex: a tempore autem Circum- cisionis coepit esse populi unitas, et discretio: unde dicit Hugo, quod ex tunc coepit unitas populi Dei, et unitas conversationis fidelis, quae primo figurata est per Sacramentum Circumcisionis: postea signi- ficatur per Sacramentum Baptismatis: et ideo ante non debuit dari lex: immo lex Circumcisionis fuit signum gratiae futurae, et ideo de- buit praecedere. Praeterea, prius oportuit quod esset fundamentum legis, quam daretur lex. Erant autem fundamenta ista quatuor, sci- licet fides unius Dei, et fides incarnationis, probatio fidei, et fidei firmitas. Prius enim quam daretur, oportuit esse attestationem fidei unius Dei, et haec praecessit in signo Circumcisionis, quae posita est in signum foederis inter Deum, et populum. Attestatio autem fidei Incarnationis facta est, quando facta est promissio Abrahae de Christo, In semine tuo, etc.: sed quia non sufficit testimonium in ore illius, imo in ore duorum vel trium testium stat omne verbum: ideo saepius facta est ista promissio etiam Isaac, et Iacob, ut repetita cuilibet In semine tuo, etc., quam daretur lex. Sed nec statim de- buit dari, immo prius oportuit quod esset fides probata: probata autem fuit in Aegypto per adversitates: ut scilicet nulla adversitas posset eos avertere a fide, quibus danda erat lex ducens in Deum trinum incarnatum: oportuit etiam quod esset firmata, ne posset populus seduci aliqua fallacia: firmata autem fuit in multis signis, et mira- bilibus, quae Dominus fecit, et ostendit in exitu de Aegypto, et per desertum. His autem factis, et impletis, debuit dari Mosi, qua ducit in Christum: hoc autem fuit completum in quarta aetate.
Alteram huiusce dilationis causae ac procrastinationis in promulganda lege veteri ad Mosis usque tempora profert S. Thom. nempe quod illa lex duobus hominum generibus fuerit praescripta. Primo, duris, et superbis, qui per legem compescuntur ac retrahuntur: Secundo, bonis, qui per legem instructi adiuvantur, et diriguntur in implendis quae intendunt: utrumque autem respectu suo convenienter data fuit vetus lex. De prioris generis hominibus constat, quia de duobus homines superbiebant, scilicet de scientia, et de potentia: de scientia quidem, quasi ratio naturalis ipsis sufficiat ad salutem consequendam; quem errorem ut deponeret homo superbus, diuturna diuturno tempore permitti debuit ingenio rationis absque adminiculo legis scriptae, experiretur suum defectum ex hoc, quod usque ad idololatriam, et certissima vitia prolapsus sit circa tempora Abrahae, posito iam necesse fuit dari legem in remedium humanae ignorantiae; quia nempe lex peccatum prius agnitum demonstravit. Ubi autem homo per legem convictus fuit de priori sua ignorantia, etiam et de sua infirmitate convictus est, dum advertit se non posse implere quod rectum esse noverat. Item probatur de probis ac iustis, quibus auxilium gratiae fuit necessarium quando per exuberantiam peccatorum lex naturalis iam offuscari ac obtenebrari incipiebat: oportebat enim huiusmodi auxilium ordine quodam subministrari, ut per imperfecta ad perfectionem manuducerentur: quapropter inter legem naturae, et legem gratiae debuit lex vetus interponi.
His ita praelusorie notatis, tria hic occurrunt determinanda: Primum, an lex vetus bona sit, et a vero Deo condita. Secundum, an per Angelos aut per Dei Filium, qui ab Isaia magni consilii Angelus dicitur, merito intimata. Tertium, an Mosen illius promulgatorem dumtaxat fuerit, anve aliqua ex parte eam instituerit et compleverit.
Conclusio prima. — Vetus lex revera fuit a vero Deo, et Patre Domini nostri Iesu tanquam a legislatore condita.
Haec est de fide contra varios haereticos. Primo, namque Cerdonianistae, teste S. August. lib. De Haeresibus, num. 21. putabant Deum Legis et Prophetarum nec bonum Deum esse, nec Patrem Christi Domini, sed illum Deum quem iustum appellabant. Hunc autem errorem innovaverunt ac propagaverunt Manichaei, Marcionistae, et Valentiniani, qui Vetus Testamentum spernebant, affirmantes ore sacrilego Deum qui legem per Moysem dedit, et Hebraeis locutus est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Quibus erroribus praecessit Simon Magus, duos esse Deos affirmans, unum bonum, alterum malum, ut refert Clemens Romanus lib. Constit., cap. 19. Contra quas pestes varii ex SS. Patribus depugnarunt, maxime vero Irenaeus lib. 1. cap. 10. et 21. Epiphanius Haeresi 21. et 66. Tertullianus lib. Adversus Valentinianos, et quatuor libris Contra Marcionem. Augustinus in libris Contra Faustum, et Contra Adamantum Manichaeum, et Contra adversarium Legis et Prophetarum, maxime vero in libris De Spiritu et littera.
Probatur 1. Conclusio auctoritatibus Scripturae sacrae, quibus Christus legem veterem approbat, eamque implet: etenim ipse profitetur, non veni solvere legem, sed implere: quapropter ut legis praecepta servaret, circumcisus fuit, in templum a parentibus deportatus, et oblatus, ut fierent secundum consuetudinem legis pro eo. Similiter ad templum diebus festis ascendebat, ut cum ceteris adoraret: Agnum Paschalem comedebat cum Discipulis, iuxta legis praecepta. Insuper Matth. 15. Christus Dominus veterem legem mandatum Dei appellat, dicens Iudaeis: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras: Luc. 1. Zacharias testatur eumdem esse Deum Israel qui fecit redemptionem plebis suae, et qui locutus est per os Sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum eius: et ibidem beatissima Virgo testatur in
Cantico suo, dicens: Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, etc.
Confirmatur testimonio Apostolorum; nam S. Petrus Act. 3. sic loquitur:
Deus qui praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum filium suum, et implerit.
S. Paulus Epist. ad Rom. sic orditur: Paulus servus Christi Iesu, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis de Filio suo, etc. Et Epist. ad Hebraeos sic pariter incipit: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. Ergo cum vetus lex Dei sit mandatum, cumque eam Christus probaverit et impleverit, ac servandam ab aliis toties in suis concionibus et colloquiis suaserit: insuper, cum idem Deus qui Novum Testamentum instituit, nobisque per Filium praescripsit; etiam locutus sit per Prophetas et Patres, legemque praescripserit, necessum est ut aut haeretici etiam Novum Testamentum explodant, aut fateantur Vetus Testamentum etiam a vero et unico Deo fuisse conditum. — His adde, quod in Novo Testamento Mosayca lex probatur ac ut bona laudatur: nam S. Paulus ad Rom. 7. ait: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum: et 1. ad Timoth. 1. scimus quia bona est lex, si quis ea legitime utatur: ad Galatas 3. Lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur; at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo: cum ergo lex tanquam paedagogus nos ad fidem Christi perduxerit, certe bona non potuit non esse, utpote ad tam perfectum scopum, et finem dirigens ac perducens. — Quapropter merito Conc. Tolet. in confessione fidei ita decrevit: Si quis dixerit vel crediderit alterum Deum esse priscae legis, alterum Evangeliorum, anathema sit: quod utique Decretum innovavit Conc. Trid. sess. 4. initio. ubi de Canonicis Scripturis sermonem faciens statuit ac decernit: Omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor,... pari pietatis affectu ac reverentia suscipit, ac veneratur sacrosancta Synodus.
Firmari potest etiam haec nostra assertio ratione. Primo namque falsum est, et efficacissimis rationibus ac demonstrationibus explosum haereticorum fundamentum in primo nostrae Theologiae Tractatu, Quaestione de Unitate Dei, ubi probavimus impossibile esse quod sint duo aut plures Dii. Deinde, etsi per impossibile plures essent, non sequeretur inde quod lex vetus ad Deum malum esset referenda; quia Deus iste, si quis esset, ut fingunt haeretici, foret hostis intensissimus Christi Domini, et ipsius Patris, nempe Dei boni; subindeque non esset isti malo Deo adscribenda ea lex quae de Christo testimonium perhibet, quaeque ad Christum manuducit: non enim legem sanxisset qua ipsius Regnum destrueretur penitus; siquidem contendebant Manichaei, et alii haeretici, veterem legem, et regnum Principis mundi, quem Deum iustum, seu malum appellabant, per Christum Dominum fuisse prorsus eversum; iuxta illud eiusdem Christi Domini oraculum: Princeps mundi eiicitur foras: atqui lex vetus testimonium perhibet de Christo, iuxta illud Lucae ultimo: Oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moyse, et in Psalmis, et in Prophetis de me: et Ioan. 5. Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Praemiserat autem: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternum habere: et illa sunt quae testimonium perhibent de me: et non vultis venire ad me, ut etiam habeatis. Denique, eiusdem est proponere finem, et disponere media ad consequendum: sed lex Evangelica est finis legis Mosaicae, quae veluti paedagogus ad Christum deduxit tamquam ad finem: iuxta illud ad Rom. 10. Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti. Ergo idem Deus qui est auctor legis Evangelicae, est etiam auctor legis Mosaycae.
Obicies 1. Illud Ezech. cap. 20. Deus de lege veteri sermonem faciens, Dedi enim legem non bonam, et praecepta in quibus non vivent: ergo revera lex vetus non erat bona, proindeque nec a bono Deo, nec vero, qui non potest esse auctor alicuius mali.
Respondeo. SS. Patres ad praedictum contextum varia respondent. Primo, namque S. Hieronymus ad istum locum ait, sermonem hic non institui de lege veteri, sed de legibus iniquis tyrannorum, et impiis gentilium, quibus Iudaei dispersi per regiones propter suas iniquitates iusto Dei iudicio premuntur, et puniuntur. Unde utique confirmatur; nam in eodem capite Dominus prius dixerat versu 11. Dedi eis praecepta mea, et iudicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis. Igitur in priori textu Deus loquitur de alio genere praeceptorum quam de divinis: haec autem aliud esse non possunt praeter praecepta Gentilium quibus Iudaei gravabantur.
Ex hypothesi autem quod praefatus textus intelligendus sit de lege veteri, respondeo cum S. Gregorio lib. 28. Moral., c. 21. praecepta veteris legis dici non bona comparative, non absolute: quia nimirum comparata ad praecepta novae legis, quae meliora sunt, bonitatem eam non habent: nam bonum absolutum comparative ac respectu melioris boni, habet rationem non boni. Dicitur vero quod in illis homines non vivant: quia non sunt sufficientia ad homines dirigendos in vitam aeternalem, nec tribuunt animae sanctitatem. Hos pannos, inquit, infantiae, quas infantibus dedit ipse per Prophetam Dominus reprehendit dicens:
ego dedi eis praecepta non bona, mala scilicet, quasi mala essent respectu peiorum, et bona, quasi non bona sunt comparative meliorum: quemadmodum sicut Deus delinquenti Iudaeae de Sodoma atque Gomorra ait: Iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. ita melioribus Veteris Testamenti praeceptis subsequentibus, praecepta bona, quae rudibus data sunt, non bona esse memorantur.
Respondeo 2. Legem veterem esse non bonam accusatur etiam ex Scriptura: nam teste Apostolo Rom. 7. Peccatum occasione accepta per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: et cap. 4. Lex iram operatur: et ubi non est lex, nec praevaricatio: cap. 5. Lex subintravit ut abundaret delictum. 1. Cor. 15. Virtus peccati lex. 2. Cor. 3. Littera occidit, et est ministerium mortis, et damnationis. Et conclusit scriptura omnia sub peccato. Galat. 3. Propter transgressiones lex posita est: sed tamen per se bona est absolute: nam Rom. 7. Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et bonum. Gal. 3. Lex pedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur: 1. ad Tim. 1. Bona est lex, si quis ea legitime utitur, etc.
Obicies 2. Illud Apostoli ad Hebraeos 8. ubi de Veteri, et Novo Testamento sermonem faciens, ait: Si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus quaereretur: sed lex quae culpa non caret, non est bona; bonum enim ex integra causa, malum autem ex quocumque defectu; proindeque censet Apostolus legem veterem non fuisse bonam.
Respondeo distinguendo maiorem: Vetus Testamentum culpa non caruit, quasi fuisset ad culpam inductio, nego; quia erat culpae occiso, culpamque prius ignotam demonstrabat, concedo. Hinc S. Thomas ad hunc locum apposite dicit quod aliquid posset convenire legi dupliciter: vel secundum se, et sic erat bona: vel ratione illorum quibus data est, et sic dicitur culpam habere propter duo: Primo, quia non dabat virtutem ad purganda commissa, ut indicat idem Apostolus intra c. 10. Impossibile est sanguine taurorum, et hircorum auferri peccata. Secundo, quia non dabat gratiam adiutricem ad vitanda peccata, sed tantum ad ea cognoscenda; et sic erat occasio peccati, iuxta illud Romanorum 7. Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces: et sic dicitur non vacasse a culpa, quia homines in ipsa culpa relinquebat.
Instabis: Ex Apostolo ad Rom. 7. Lex subintravit ut abundaret delictum: ergo lex est revera inductiva ad peccatum. Similiter ex eodem Apostolo ad Galatas 3. Quaecumque sunt sub operibus legis, sub maledicto sunt: quod autem sub maledicto est, malum est: ergo revera opera legis veteris mala erant.
Respondet ad primum Alensis noster q. 28. art. 2. quod aliquid potest conferre ad augmentum peccati dupliciter, scilicet vel per occasionem, vel per causam: lex autem subintravit ut abundaret delictum, non per causam, quasi esset ad peccatum inductiva, sed per occasionem; nam ut ibidem ait Apostolus, Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Ad secundum vero respondet idem, quod duplex est maledictum: aliud poenae, aliud culpae: priori modo qui erant sub lege, erant etiam sub maledicto, non quia erant sub operibus legis, prout erant opera legis; sed tantum quatenus de illis operibus praesumebant, de se confidentes.
Obicies 3. In lege veteri, ut constat ex cap. 21. Exodi, inter praecepta iudicialia poena Talionis locum habet, Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente: sed hoc legis praeceptum improbatum est a Christo Domino Matthaei 5. his verbis: Audistis quoniam dictum est antiquis: Oculum pro oculo, etc. Ego autem dico vobis, non resistere malo. Ergo lex vetus aliquid improbandum praecipiebat; adeoque nec erat bona, nec a bono, et vero Deo condita.
Respondeo, legem hanc Talionis non reprobari a Christo Domino tamquam malam: erat enim optima pro eo tempore, pro quo lata fuit: sed his verbis, Ego autem dico vobis, etc. meliorem, et perfectiorem instituit Christus, ut diserte explicat S. Augustinus, libro De Sermone Domini in monte:
Pharisaeorum, inquit, iustitia minor est, non excedere vindictae modum, ne plus rependat quisque quam accepit, et magnus hic gradus est: Nemo enim facile invenitur qui pugno accepto pugno reddere velit, et uno convicio verbo audito, unum, et quod tantundem valet referat contentus sit: sed saepius ira perturbatus immoderatius vindicat: sive quia iniustum putat eum qui laeserit priorem, gratius laedit quem laesit, qui non laeserat. Talem animum magnum ex parte refrenavit lex in qua scriptum est: oculum pro oculo, dentem pro dente; quorum nominibus significatur modus, ut iniuriam vindicta non transeat, et haec > est pacis inchoatio. Perfecta autem pax est, talem penitus nolle vindictam: qui ergo tantum reddit quantum accepit, iam donat aliquid: non tantum enim poenam meretur nocens, quantum ille qui ab eo laesus innocens passus est.
Et lib. 19. Contra Faustum cap. 25. Non fomes, sed limes furoris est: non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur: sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur.
Dices 1. Sacrificia veteris Legis erant Deo ingrata, et invisa: ergo lex quae talia sacrificia instituebat, bona non erat. Probatur antecedens ex Psalmo 50. Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Isaias 1. Quo mihi multitudo victimarum vestrarum? plenus sum: incensum abominatio est mihi. Calendas vestras, et sollemnitates vestras odit anima mea, laboravi sustinens. Sed Apostolus Hebraeorum 10. explicans illud Psalmi 39. Sacrificium, et oblationem noluisti, ait: Oblationes, et sacrificia, et holocausta pro peccato noluisti, nec tibi complacita sunt, quae secundum legem offerrentur: ergo lex ea sacrificia imperans, non erat Deo accepta, nec proinde ab ipso instituta; siquidem nihil odivit eorum quae fecit.
Respondeo 1. Quod in verbis citatis Prophetarum praedicitur sacrificia illa cessatura tempore legis Evangelicae: ex hoc vero non consequens est quod mala fuerint, lege Mosaica vigente. Secundo, Prophetae non improbant in illis verbis sacrificia ipsa, sed perversam mentem offerentium, qui cum in gravissimis peccatis essent, putabant tamen per sacrificia in voluntate peccati mortalis oblata Deum placare: unde Isaias 1. Cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam eas, manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Tertio, Prophetae significant hac loquendi ratione, sacrificia haec esse imperfecta, quod ultro fatentur: sicut dicemus infra, legem veterem quoque licet bonam, tamen imperfectam.
Obicies 5. Verbi Dei opera sunt perfecta, ut dicitur Deuteronomii 32: sed Mosaica lex non erat perfecta: quocirca inquit Apostolus Hebraeorum 7. Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem, et inutilitatem: ergo Deus non est auctor illius. Insuper Ecclesiastici cap. 3. Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in aeternum: sed Mosayca lex in aeternum permanere non debuit; siquidem adveniente nova lege, reprobanda erat. Denique, quae sunt a Deo bona, sufficient ad salutem: sed lex vetus ad salutem erat insufficiens: ergo non est censenda fuisse a vero Deo condita.
Respondeo ad primum, aliquid posse dici perfectum, vel simpliciter et absolute, vel secundum quid et comparative ad eos quibus convenit. Fateor autem veterem legem non fuisse perfectam simpliciter et absolute, sed tantum respective et comparative ad eos quibus erat danda, et ad tempus quo danda erat: Iudaei namque adhuc rudes et velut pueri erant, quibus necessarius erat Paedagogus, quo metu poenarum erudirentur: tempus vero non advenerat in quo daretur lex gratiae, qua absolute et simpliciter perfecta est: nam nonnisi in plenitudine temporis dari debebat. Et quemadmodum praecepta quae dantur pueris sunt perfecta, habita ratione illorum, licet non sint absolute et simpliciter perfecta: sic et lex vetus perfecta fuit, habita ratione Iudaeorum qui erudiendi erant: etiam perfecta fuit ratione temporis, neque enim perfectiorem postulabat tempus, quod praevium esse debebat ad legem perfectam simpliciter. Ad secundum dico: ea opera Dei esse aeterna, quae Deus fecit perfecta simpliciter et absolute, concedo: quae fecit perfecta tantum comparate, et pro aliquo tempore, nego: nam cum illa ad aliud referebantur, et sint a Deo facta in ordine ad aliud, adveniente eo ad quod referebantur, cessare debent. Unde Apostolus Galat. 3. Ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
Ad tertium dico quod quae sunt a Deo bona, una cum auxilio gratiae, revera sufficiunt ad salutem, concedo: nisi gratiae auxilium annexum habeant, nego. Hoc autem auxilium Deus etiam Iudaeis subministravit, sicut et cunctis gentibus subministrat sufficiens ad salutem; licet abundantiori honore uberiorique misericordia in Christi fideles sub Evangelica lege degentes largitus fuerit.
Obicies 6. Lex ea non est a Deo, quae aeternae Dei legi non concordat: sed lex vetus aeternae Dei legi non concordat; lex enim aeterna, inquit S. Augustinus in libris De libero arbitrio, iubet amorem rerum temporalium relinquere, et emundatum ad aeterna convertere; lex autem vetus convertit animam ad temporalia; siquidem bona temporalia eius observatoribus tantum promittit in mercedem, ut constat ex pluribus textibus Exodi, necnon et Deuteronomii, maxime vero cap. 28. ubi Moyses populum Israeliticum alloquens, ait:
si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis eius,... ampliare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu ventris tui, et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus Patribus tuis ut daret tibi. Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum.
Respondet Alensis, quod duplex est conversio ad temporalia, una quidem propter sola temporalia, ut ibi fiat status, qualiter Mosaea lex temporalia non convergebat: altera conversio fit ad temporalia, non propter ipsa, sed propter aeterna bona; et hoc modo lex Mosis convertit ad temporalia bona, ut per haec attollatur homo ad aeterna, scilicet ut ex dono moveatur homo ad amorem ipsius donantis, nempe Dei. Unde Deuteronomii 11. Moses vice Dei Israelitas alloquens ait:
Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra, dabit pluviam terrae vestrae tempo- raneam, et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, faenumque ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis et satiemini.
Conclusio secunda. — Lex vetus Mosi a Deo tradita est ministerio Angelorum.
Probatur 1. ex Scriptura Act. 7. ubi de Moyse sic ait: Hic est qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum Patribus nostris, qui accepit verba vitae dare nobis. Et ad Galat. 3. Apostolus dicit: Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, et ordinata per Angelos in manu mediatoris, Moysis scilicet, qui de seipso ait Deuter. 5. Ego sequester, et medius fui inter Dominum, et eos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius. Et ad Heb. 2. Si enim qui per Angelos dictus est sermo, etc. ubi per sermonem illum, legem Mosaycam intelligit, ut ex verbis sequentibus constat: comparat enim illam cum lege Evangelica, et significat hanc esse differentiam inter veterem legem, et novam, quod lex vetus tamquam lex servitutis tradita fuerit Iudaeis per Angelos: lex autem nova, quia est lex gratiae, nobis praescripta sit per Dei Filium.
Hoc ipsum docent communiter sancti Patres: imprimis videlicet S. Dionysius lib. De Coelesti Hierarchia, cap. 1. ubi cum dixisset Coelestes intelligentias Angelorum praecipue nomine appellari, propterea quod primum in eis est divina illustratio, deinde per eas ad nos illustrationes transportuntur quae naturalem nostram scientiam superant, protinus subdit: sic enim lex, ut divina scriptura testatur, per Angelos nobis data est. Deinde aperiens qualiter Angeli omnes Patriarchas, et Prophetas ad divinitatis notitiam perduxerint, concludit: An non etiam ipsam illam legislatricem legem a iusto quidem Deo Moysi datam esse divinae scripturae tradiderunt: ut populum praeeuntem divinis, ac sacris simulacra eorum doceant? sed haeresim idem Theologus damnat, cum Angelorum ad nos opera permissa sint, quasi ille solus divinae legis sentiat ea, quae secundum statum continent, et caelestem quae primum ad Divinitatem excitat.
Suadet hoc ipsum ratio. Congruentissimum enim fuit, ut cum lex perfecta dari debuerit per ipsum Deum incarnatum, imperfecta lex quae ad perfectam disponebat, non per ipsum Deum, sed Angelorum ministerio hominibus traderetur.
Dices: Ille qui loquebatur Moysi veterem legem ipsi praescribendo, Deum et Dominum appellavit. Exodi 20. dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: ergo non erat Angelus, sed Verbum divinum: quod cum Deus sit, magni consilii Angelus appellatur apud Isaiam.
Respondeo tale nomen sibi vindicasse Angelum legislatorem, non quod Deus videri vellet, sed quia nomine Dei loquebatur, eumque gerebat ac repraesentabat: unde S. Gregorius Magnus in praefatione libri Iob cap. 2. Angelus, inquit, qui Mosi apparuisse scribitur, immo Angelus modo Dominus memoratur: Angelus propter ministerium quo ceteris loquendo serviebat: Dominus autem dicitur, quia interioribus praesidens loquendi effectum ministrabat. Cum eo loquens obtemperatur, et per dispensationem Angelus, et per inspirationem Dominus appellatur. — Et praemiserat S. Augustinus, lib. 3. De Trinitate, cap. 1. scribens: Cum caelestis iudicis praecepta paciuntur, non angeli in gratias; sed praecipit ipse iudex: de eo loquente prophetica sanctitas, etsi dicamus: propheta dicit, nihil aliud quam Dominus dixisse voluerit; et si dicamus: Dominus dixit, prophetam non abstrahimus, sed quid per eum dixerit admonemus.
Conclusio tertia. — Moses veteris legis dumtaxat promulgator fuit: nequaquam autem institutor.
Probatur: Primo quidem ex cap. 20. Exodi, ubi Deus solus asseritur omnia legis veteris praecepta, quae postmodum sequuntur, condidisse et ordinasse his verbis: Locutusque est Dominus sermones istos: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis: non habebis deos alienos coram me, non facies tibi sculptile, etc. Postmodum vero traduntur sub eodem tenore verborum omnia legis illius praecepta, sive moralia, et ad Decalogum pertinentia, sive caeremonialia, sive iudicialia: subindeque consequens est omnia etius legis praecepta a Deo mandante et ordinante esse condita, et per Mosen promulgata.
Probatur 2. Si quae praecepta legis veteris a Mosi fuissent condita, maxime vel caeremonialia vel iudicialia, ut vult aliquis: sed haec etiam Deum ipsum habent auctorem, ut constat ex Scriptura sacra, quae quoties de talibus praeceptis sermonem instituit, saepius repetit et inculcat haec verba: Locutus est Dominus ad Moysem. Haec dices filiis Israel: vel ista apponit: Locutus est Moses ad filios Israel, omnia quae praeceperat Dominus. De iudicialibus autem Exodi 21. ubi haec tradi incipiunt, Deus Moysem sic alloquitur: Haec sunt iudicia quae propones eis: si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi. Pariter capite 25. in quo de praeceptis caeremonialibus agitur, legimus: Locutusque est Dominus ad Moysem dicens: loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias, etc. Quibus loquendi modis inde stat, nihil penitus a Moyse nisi nomine Dei legislatoris fuisse derivatum, et promulgatum. Denique lex vetus simpliciter dicitur lex Domini: quod indicium est eam a Domino fuisse conditam. Unde consulto Ioan. 1. Lex per Moysem data est, gratia, et veritas per Iesum Christum facta est. Nam ut observat Clemens Alexandrinus libro 1. Paedagogi: Lex per Moysem data est, non a Mosi, sed a Verbo, et de lege quidem, data est tantum, inquit, Scriptura a Moyse; veritas autem, et gratia non dicitur tantum dari per Christum, sed, quod
Dices 1: Lex vetus plerumque vocatur lex Moysis, maxime Malachia 3. et Lucas 2. Unde a Clemente Romano Pontifice, et nonnullis aliis Moses illius legis non solum promulgator, sed etiam legislator appellatur: ergo aliqua illius praecepta a Mosi propria auctoritate instituta fuere.
Nego consequentiam: nam iisdem locis quibus lex vetus Mosis lex appellatur, etiam vocatur lex Domini, ut significetur a Domino fuisse tradita; nam eodem capite 3. Malachiae Deus sic loquitur: Memento legis Moysis servi mei quam mandavi ei in Horeb, ad omnem Israel praecepta et iudicia: Lucas autem 2. sic dicitur: Postquam impleti sunt dies purgationis eius, Maria, secundum legem Moysis, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent cum Domino, sicut scriptum est in lege Domini. Quibus significatur eandem legem et Domini, et Mosis appellatam: Domini autem ut auctoris, Mosis ut promulgatoris.
Dices 2: Praeseptum de libello repudii non a Deo, sed a Mosi datum est, iuxta illud Christi Domini Matth. 19. ubi cum dixisset, Non licere homini dimittere uxorem, quia quod Deus coniunxit, homo non separet, inquirentibus Discipulis: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? ait illis: Quoniam Moyses propter duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic: ergo aliqua praecepta legis veteris Moyses instituit.
Nego antecedens: si enim Moses ipse libellum repudii instituisset, consequens esset quod ipse propria auctoritate facultatem dedisset dissolvendi legitimum matrimonium: at nullus hominum propria auctoritate potest dare talem facultatem, dum enim Deus coniunxit homo non separet, ait Christus; subindeque praeceptum de libello repudii non a Mosi, sed a Deo concessum est. Nec vis ulla facienda est in illis verbis: Moyses mandavit, et permisit: nam si inde inferri liceret Mosen huius mandati esse auctorem, etiam liceret inferre esse auctorem Decalogi: nam Marci 7. Christus Iudaeos arguens, quod propter suas traditiones servandas irritum facerent Dei praeceptum, ait: Moses enim dixit: Honora Patrem, et Matrem tuam. Nee pariter ulla vis est facienda in his verbis, ab initio autem non fuit sic: nam licet ab initio Deus hanc facultatem non dederit hominibus, ut cum vellent impune dimittere uxores suas, libellum darent eis quas dimitterent; tamen ex eo non est consequens quod non potuerit Deus postmodum hanc facultatem concedere ad duritiam cordis: nam, inquit Alensis membr. 1. art. 2. ad quintum,
data est lex duris in flagellum: ut eos puniret intelligendo poenas, et subtrahendo delectabilia, et quantum ad hoc dedit lex libellum repudii, quod est in lege per permissionem, ut ipsos duros scilicet et perversos a malo subtraheret, quia proni erant ad interficiendum uxores suas: ideo ut flagellaret eos in hoc, ordinavit quod non liceret eis iterum assumere uxores postquam libellum repudii eis dedissent.
Quaestio II: Qualis, et quam ob finem lex Mosis lata fuerit
Varios fuisse haereticos, qui veterem legem saluti adversantem, utpote malam, et a perverso principio institutam, assererent, quod maxime de Cerdonianistis, Marcionitis, et Manichaeis affirmant SS. Epiphanius et Augustinus lib. De Haeresibus: idque suadere nitebantur ex eo quod vetus lex plerumque in Novo Testamento dicatur imperfecta, et infirma. Verum sciendum est quod aliquid perfectum dici potest duobus modis, nempe vel absolute, et positive; vel negative, et comparative. Priori modo illud perfectum dicitur, quod ex se non ordinatur ad aliud tanquam sui complementum, sed suis omnibus praecellentiis constat, et perfectionibus integratur. Posteriori vero modo dicitur aliquid perfectum, cum scilicet ex se habeat omnia, quae pro statu suo sibi conveniunt, nihilominus dum comparatur cum altero, dicitur imperfectum seu minus perfectum, quocirca ad illud ordinatur tamquam ad id quod praestantius est, et quo praestantiore adveniente, et irradiante perfectum esse desinit: sic Aurora lux licet in se perfecta, tamen comparative ad solem diei potest negari perfecta, quia lumine solis minor est, et ea irradiante desinit.
Notandum 2. Legem Mosis considerari posse per respectum ad tres leges, quas distinguit Apostolus: nempe legem naturae, legem concupiscentiae seu fomitis, et legem Evangelii seu gratiae; iuxta quos respectus Mosaea lex considerari potest involvere triplicem necessitatem, et dispensationem: siquidem data videtur in adiutorium legis naturae ex Dei misericordia, in correctionem, et emendationem legis peccati, vel fomitis ex ordinatione divinae iustitiae: in designationem legis gratiae, et praeparationem, et manuductionem ad ipsam ex praescripto et consilio divinae sapientiae.
Notandum 3. Aliquid dici conducere ad salutem duobus modis: nempe quatenus est inductivum ad bonum, et revocativum a malo, quando vel per se vel occasionaliter hominem removeret ab eis praestandis, quae necessaria forent ad salutem consequendam. Hoc autem utroque modo certum est veterem legem ad salutem hominum fuisse ordinatam; siquidem inductiva erat ad bonum quod praecipit, et revocativa a malo quod prohibet; quapropter Apostolus ad Rom. ait: Lex sancta et iusta, et mandatum sanctum, et iustum et bonum. Quas verba glossa sic expendit: lex est ad vitam, et iubet bona, et mala prohibet, et facit peccatum cognoscere, unde dicitur Sancta, idest, sane docens: mandatum iustum, idest, iustificans peccatorem: et bonum, idest, utilem vitam acquirens.
Lex vetus Iudaeis data est propter Christianos, ut diserte exponit S. Augustinus lib. 4. Contra Faustum, qui respondens obiectioni Fausti contendentis legem illam solis Iudaeis praescriptam a Christianis esse abiiciendam, ait:
Temporalium quidem rerum promissiones Testamento veteri contineri, et ideo vetus Testamentum appellari, nemo nostrum ambigit; et quod aeternae vitae, regnorum caelorum ad novum pertinet Testamentum. Sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum quae implerentur in nobis, in quos finis saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur: haec omnia figurae nostrae fuerunt. Et iterum: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Non ergo vetus Testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intelligendas in eis novi Testamenti praenuntiationes accipimus: veteris quippe testificatio fidem novo conciliat.
Restat ergo tantum hic determinandum: Primo, an revera lex vetus positive et absolute, vel negative et respective dicenda sit imperfecta: Secundo, quos ob fines fuerit instituta.
Conclusio prima. — Lex vetus imperfecta erat, non absolute, sed respective. Haec Conclusio duas partes complectitur, prima quarum sufficienter probata fuit in priori Conclusione praecedentis Quaestionis.
Probatur autem posterior, nempe quod lex Mosaica imperfecta fuerit, non positive, sed comparative ad legem Evangelicam. Probatur, inquam: illa lex dicenda est imperfecta comparative, quae gratiam iustificantem, in qua perfectio, et efficacia ad aeternam salutem consequendam consistit, non conferebat: sed talis erat lex vetus, subindeque erat negative, et comparative imperfecta. Maior constat. Minor vero probatur. Primo ex Scriptura sacra, nam Ioan. dicitur: Lex per Moysem data est, gratia, et veritas per Iesum facta est. Unde Apostolus ad Rom. 8. ait: Quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Quapropter ad Hebraeos 7. affirmat: Quod reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius, et inutilitatem, nihil enim ad perfectum adduxit lex. Hinc saepius ait iustitiam non esse ex lege, sed per Christum; sic ad Galatas 2. Si ex lege iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Probatur 2. Haec eadem minor ex sanctis Patribus: Primo quidem ex S. Augustino lib. 1. ad Bonifacium, qui sic de Christo loquitur: Scriptum est, Proverbiorum 3. iuxta Septuaginta Interpretes: le> gem et misericordiam in lingua portat: Legem qua terreat,
misericordiam qua subveniat: Legem per servum, misericordiam per seipsum: Legem tamquam in baculo, quem misit Elisaeus ad filium viduae suscitandum, et ille resurrexit. Si enim data esset lex, quae posset iustificare, omnino ex lege esset iustitia, Misericordiam vero tamquam in ipso Elisaeo, qui figuram Christi gerens mortuum vivificando, magni Sacramenti, velut Veteris Testamenti significatione coniunctus est.
Similia habet Sermone 2. De Verbis Apostoli, cap. 8. et 9. necnon et pluribus aliis in locis.
Ipsi subscribit S. Fulgentius lib. 2. De Veritate praedestinationis c. 19. Lex sine gratia ostendere potest aegritudinem, non sanare: vulnera monstrat, medicamina non ministrat; ut autem legis impleatur praeceptum, gratia ministrat auxilium, ac sic lex revelat culpam, gratia confert indulgentiam. Legis est igitur, quod peccata cognoscimus: gratiae, quod vitamus. Addit lib. 1. cap. 7. Haec igitur inter litteram iubentem, et spiritum vivificantem, idest, inter legem, gratiamque distantia est, quia lex concutit, gratia convertit hominis voluntatem. Et bonum volumus, illa clamat, haec donat: illa voluptati hominis incutit iustitiae divinae terrorem: hic infundit misericordia charitatem: per illam accepit voluntas spiritum servitutis in timore: per istam accepit spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.
Hinc S. Augustinus in expositione epistolae ad Rom. quadruplicem distinguit hominum statum, nimirum ante legem Mosaicam, sub ipsa lege, sub gratia Christi, et in pace aeternae beatitudinis. Ante legem, inquit, sequimur concupiscentiam carnis: sub lege trahimur ab ea: sub gratia nec sequimur eam, nec trahimur ea: in pace nulla est concupiscentia carnis. Ante legem ergo non pugnamus, quia non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata: sub lege pugnamus, sed vincimur: fatemur enim mala esse quae facimus, sed quia nondum est gratia, superamur.
Adstipulatur S. Prosper sententia 32. dicens: Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam: sed legem per servum misit, cum gratia ipse descendit: ut quia lex ostendit peccata, non tollit, volentes legem suis viribus exsequi, nec valentes, coguntur ad gratiam, qua impossibilitatis morbum, et inobedientiae aufert reatum.
Dices: Patriarchae et Prophetae, aliique quamplurimi in statu veteris legis fuerunt iusti et perfectissimi: ergo in lege veteri erat perfecta iustitia. Subindeque hac ratione lex vetus non est dicenda imperfecta.
Respondeo: Primo quidem, paucos admodum in veteri lege iustos fuisse ac perfectissimos, ut docet S. Augustinus lib. De catechizandis rudibus c. 22. et lib. contra Adimantum cap. 17.
Dico 2, quod si homines aliqui iusti fuerunt in Veteri Testamento, non ad illud vetus Testamentum, sed ad legem Gratiae, et Evangelii pertinebant, ut docet S. Augustinus lib. De Spiritu et littera cap. 25. et 26. et lib. 3. ad Bonifacium cap. 4. dicens:
Tunc homines Dei secundum distributionem temporum, ceteris quidem Testamenti dispensatores, et gestatores, sed novi demonstrantur haeredes. An vero illum ad Testamentum novum negabimus pertinere, qui dicit: Cor mundum crea in me Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis? Aut illum qui dicit: Posuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos, et immisit in os meum Canticum novum Hymnum Deo nostro? Vel illum ante Testamentum vetus, quod est a monte Sina,
Patrem fidelium de quo dicit Apostolus: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis Testamentum nemo irritum facit, etc. Satis ostendit ad fidem nostram pertinere, quae novi utique est Testamenti, quod per promissionem donavit Deus Abrahae. Hinc concludit S. Augustinus: Sive igitur Abraham, sive ante illum iusti, sive postea usque ad ipsum Moysem, per quem datum est Testamentum a monte Sina in servitutem generans, sive caeteri Prophetae post eum et sancti homines Dei usque ad Ioannem Baptistam, filii sunt pro- missionis, et gratiae; secundum Isaac filium liberae, non ex lege, sed ex promissione haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Absit enim ut Noë iustum, et prioris temporis iustos, et quicunque ab illo usque ad Abraham iusti esse potuerunt vel conspicui vel oc- cultos, negemus ad supernam Ierusalem, qua Mater nostra est, per- tinere. Quamvis antiquiore tempore inveniantur esse, quam Sara, quae ipsius liberae matris prophetiam figuramque gestabat. Quanto evidentius ergo post Abraham? nam cui sic declarata est ipsa pro- missio, ut pater multarum gentium diceretur, quicunque Deo pla- cuerunt, hi filii promissionis habendi sunt; non enim est Abrahami, et deinceps iustorum generatio verior, sed prophetia manifestior re- petitur. Ad Testamentum autem vetus quod est a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar, illi pertinent, qui cum accepe- rint legem iustam, sanctam, et bonam, putant sibi ad vitam litteram posse sufficere. Et ideo ut fiant factores legis, divinam misericor- diam non quaerunt, sed ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, Iustitiae Dei non sunt subiecti. Et postea: hac plane magna distantia; quod faciant isti sub lege positi, quod litora necidit terrenam felicitatem, vel cupiditate adipiscendi, vel ti- more amittendi, et ideo non vere faciunt, quoniam carnalis cupi- ditas, qua peccatum augetur, cupiditate alia non sanatur. Sic ad vetus pertinet testamentum, quod in servitutem generat; quia facit eos carnalis timor, et cupiditas servos; sed Evangelica fides, spes, et charitas liberos. Sub gratia vero positi, quos vivificet Spiritus, et fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum, non carnalium, sed spiritualium: non terrenorum, sed caelestium: non temporalium, sed aeternorum; praecipue credentes in Mediatorem, per quem sibi non dubitant, et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant ignosci posse cum peccant. Hi pertinent ad Te- stamentum Novum filii promissionis, et regenerationis, a Deo Patre, et libera matre, cuius generis fuerunt antiqui omnes iusti, et ipse Mosis Testamenti minister Veteris, haeres Novi: quia ex fide qua nos vivimus, una eademque vixerunt, incarnationem, passionem, resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam, etc.
Conclusio secunda. — Etiamsi imperfecta fuerit Mosayca lex, nihilominus varios ob fines sapienter a Deo fuit ordinata, et praescripta.
Primo quidem, ut suam homini notam faceret infirmitatem, quatenus ea cognita quaereret Salvatorem; nam inquit Apostolus Rom. 7. Peccatum non cognovi nisi per legem. Quam utique causam praescribendae legis eleganter declarat S. Augustinus pluribus, maxime vero sermone 13. De Verbis Apostoli c. 2. Data est lex, inquit, non ut morbus sanaretur, sed ut praevaricationis morbo crescente medicus quaereretur. Et quis est iste medicus nisi qui dixit Matth. 9. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus? Qui ergo non confitetur Creatorem, data esset lex quae posset vivificare, omnino esset ex lege iustitia. Si ergo non est data lex, quae posset vivificare, quare data est? sequitur, et ostendit quare sit data: quia etiam sic in adiutorium data est, ne te sanum putares. Vel ut ait Epistola 11. Lex docendo, et iubendo quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit, quod infirma non posset: lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat spiritum largiorem, et diffundit Spiritus charitatem, implet charitas legem. Ideo lex Paedagogus vocatur, sub cuius minacissima severitate, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? Licet autem homo absque lege veteri cognoscere potuerit plura habere rationem inhonesti, per legem nempe naturalem et rationis dictamen, tamen per legem divinam positivam manifestatur homini, quod quae ratio naturalis inhonesta iudicat, etiam peccata sunt et offensa Dei, qui illa prohibet ac severissime animadvertit in peccatores. Adde quod cum lex naturalis per originale peccatum in nobis maxime vitiata fuerit, ita ut plura non videantur iam nobis habere rationem peccati, quae tamen revera peccata sunt, ideo opus fuit altera lege, quae perspicue peccati turpitudinem et gravitatem explicaret.
Secundo, data fuit lex propter frangendam ac retundendam hominis superbiam: quatenus nempe cognosceret homo se prorsus esse imparem, et insufficientem propriis viribus ad peccata declinanda. Quod utique sic declarat S. Augustinus Epistola 157:
Danda itaque fuerat lex, inquit, quae manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a seipso se posse esse iustum putaret, et ignorans Dei iustitiam, idest, quae homini ex Deo est, et suam volens constituere, idest, quasi suis viribus partam, iustitiae Dei subiectus non fieret. Oportebat itaque ut addito mandato, cuius vox est, Non concupisces, superbo peccatori etiam praevericationis crimen accederet, atque ita gratiae medicina non sanata per legem, sed convicta infirmitas quaereret.
Vel ut ait serm. 13. De Verbis Apostoli cap. 4:
Lex praevaricationis gratia posita est, unde humiliaretur cervix multorum sibi tribuentium, voluntati suae tantum arrogantium, ut sibi liberum arbitrium posse putarent ad iustitiam sufficere, quae tunc quando erat integra libertate, idest, in Paradiso, ostendit vires suas, ostendit quantum possent, sed ad ruendum, non ad surgendum.
Qualiter autem legis praescriptio hominis superbiam fregerit, docet idem S. Augustinus pluribus, nempe quod lex posita motivum fuerit et occasio cur concupiscentia irritaretur magis, et adversus sibi repugnantem legem acrius insurgeret: nam, inquit Apostolus ad Rom. 7. Peccatum occasione accepta per mandatum operatum est in me omnem cupiscentiam. Ubi nomine peccati concupiscentiam intelligit, quae ideo peccatum appellatur, quia est a peccato, in peccatum inclinat, et ipsa fit peccatum si ipsi consentiatur. Hinc S. August. lib. 3. ad Bonifacium cap. 2. exponens haec Apostoli verba ad Corint. 13. Littera occidit: aculeus enim mortis est peccatum, virtus autem peccati lex, ait: auget quippe prohibendo peccati desiderium, et inde occidit, nisi subveniendo satisfaciat gratia. Et lib. De Spiritu, et littera cap. 1. ubi sine Spiritu non agitur Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est, charitatem diffundens in cordibus nostris: profecto illa lex, quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum: sicut aquae impetus, si in eam partem non cesset, vehementior fit obice posito, cuius molem cum emiserit, maiore cumulo precipitatus violentius per prona proripitur. Nescio quo enim modo hoc ipsum quod concupiscitur fit iucundius, dum vetatur, iuxta illud Poetae: Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Tertio, data fuit lex vetus, ut populum Iudaicum, alioqui rudem et imperfectum, metu poenarum a malo deterreret: ac sic adhuc ostenderet sibi ad auxilium divinae gratiae confugiendum esse, ut docet Apostolus ad Galat. 3. scribens: Lex paedagogus noster fuit in Christo: nam paedagogus ille est sub cuius ferula et virgis puer datus erudiendus. Hunc locum expendens S. Thomas, ait: Per legem Iudaei, tamquam imbecilles pueri, per timorem poenae retrahebantur a malo, et promovebantur amore et promissione temporalium ad bonum. Hanc utique doctrinam hauserat a S. Augustino Epist. 114. Supracitata lex paedagogus vocatur, sub cuius minacissima servitute, qui invocaverit nomen Domini salvus erit. Lib. De natura, et gratia cap. 1. Hanc iustitiam Dei non in praecepto legis, quo timor incutitur, sed in adiutorio gratiae Christi ad quam solam utiliter legis velut paedagogi timor ducit, constitutam esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit Christianus. Lib. 3. ad Bonif. cap. 3. Ad quam gratiam lex de praevaricatione terrendo tamquam paedagogus perducit, ut sic conferretur homini quod conferre ipsa non potuit. Lib. De perfectione iustitiae cap. 3. Lex ista praecepit ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus, ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. Et cap. 19. ait: Timore legis humilem factum tamquam paedagogo ad fidem, gratiamque hominem perducere. Ne vero existimet nos initium aliquod salutis naturae tribuere, dum statuimus ad hoc Legem Veterem datam fuisse, ut ostendat homini suam infirmitatem, qua agnita quaerat medicum, ut frangat superbiam; quandoquidem eius occasione augetur concupiscentia, et numero et gravitate: ut convincat illum de gravitate morbi, ne contemnat tamquam leviorem: ut denique terreat, metuque poenarum abducat a malo, sic volumus per legem cognosci peccatum, ut sentiamus per gratiam medicum inquiri. Frangi vero per legem superbiam eatenus dicimus, quatenus peccator imparem se sentit legi quam sibi impositam custodiendam, nisi iuvetur per gratiam, cum tantum absit ut tollat peccatum, quin potius occasionaliter aucta concupiscentia augeat illud et numero et gravitate. Videt ergo sibi non sufficere legem cognoscere, quia cognita lege peccatum non tollitur, non minuitur, sed augetur: sic videt se imparem legi servando. At vana est ad salutem eiusmodi confractio superbiae, nisi quando per gratiam peccator coram Deo humiliatur. — Idem docet S. Hieronymus in illud ad Galatas 3. Lex paedagogus noster fuit in Christo. Paedagogus, inquit, parvulis assignatur, ut lascivior refrenetur aetas, et prona in vitia corda teneantur, dum tenera in studiis eruditur infans: et ad maiores disciplinas metu poenae coercita praeparatur. Itaque et lascivientibus lex Vetus ad instar paedagogi severioris apposita est, ut custodiret eos, et futurae fidei praepararet.
Triplicem aliam legis veteris utilitatem profert Alensis mem. 1. art. 1. per respectum ad triplicem legem; nempe, naturae, concupiscentiae, et Evangelii.
Datur enim, inquit in adiutorium legis naturae; et secundum hoc decurrit secundum misericordiam. Datur etiam in correctionem legis peccati vel fomitis; et secundum hoc decurrit secundum rationem iustitiae. Item datur in signum, et significationem legis gratiae, et directionem ad ipsam; et secundum hoc decurrit secundum sapientiae rationem. De primo habetur super illud: Lex subintravit, dicit glossa: Data erat lex in adiutorium humanae naturae: ut quia ipsi naturae quadammodo incertu sunt iustitiae semina, adderetur lex, cuius auctoritate, et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum iustitiae faciendum: et haec est prima utilitas lationis legis. — Secunda autem eius utilitas est ad correctionem legis peccati vel fomitis: et de hac habetur: Lex propter transgressores etc. glossa: Lex posita est propter transgressionem cohibendam, idest, ut saltem timore cessarent homines transgredi, ut quandoque illum facerent voluntate. Data est ergo, ut populum Dei erudiret sub timore Dei, ut dignus fieret accipere promissionem, quae est Christus. — Tertia utilitas fuit ad figurandam legem gratiae vel Evangelii, et directionem ad ipsam: unde Psalm. 18. Lex Domini immaculata convertens animas. Glossa: Convertens animas, idest, sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Et sic patet, quod est ad coercenda peccata, et ad directionem, et figurationem legis gratiae. Secundum hoc dicitur Rom. 5. Lex intravit etc. Glossa: Erant in illo populo tria genera hominum, scilicet duri, incipientes, et perfecti: is omnibus data est lex: sed duris datur in flagellum, incipientibus in paedagogum, data est iustis in signum, scilicet futurae gratiae per Christum. Et ad Galat. 3. Propter transgressores, etc. Glossa. Data est lex in signum futurorum, ut futura figuris attestarentur. Et secundum hoc tria erant in lege: scilicet moralia, quae erant ad dilucidandam legem naturae; et quantum ad hoc erat ad legem gratiae; quia figurae erant figurae futurorum; et quantum ad hoc fuit iustis in signum.