Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione
Tractatus II: De mirando Hominis opificio, ejusque varia sorte
Disputatio I: De statu purae naturalis hominis, seu de nativis et ingenitis hominum dotibus
Disputatio II: De statu naturae innocentis
Disputatio III: De statu naturae lapsae
Articulus I: De tentatione, lapsu, et poena primorum Parentum
Articulus II: De peccato originali ab Adamo in omnes ejus posteros transducto
Articulus III: De peccato personali
Sectio I: De peccato personali generatim spectato
QUAMQUAM haec vocabula malum, peccatum, et culpa pro uno eodemque a SS. Patribus, et Theologis plerumque usurpentur: differunt nihilominus invicem secundum ampliorem vel strictiorem significationem; malum namque latius patet quam peccatum; peccatum vero plura quam culpa designat. Malum enim significat quaelibet defectum in subiecto quovis repertum: peccatum vero solum operationis defectum denotat: culpa autem praeter rationem peccati, sive actus humani pravi ac mali, etiam exigit ut eum cum cognitione et libertate fiat. Unde malum non solum in humanis actibus, sed etiam in artis et natura affectibus reperitur; peccatum autem exorbitantes tam artis quam humanae voluntatis fructus designat: culpa vero solo ab aeterna lege rectoque rationis dictamine deviantes actus significat. Hinc omnis culpa peccatum, et omne peccatum malum est; non autem e converso omne malum peccatum est, neque omne peccatum culpa. Hic autem solus fit sermo de peccato quatenus idem quod culpa designat.
Quaestio I: In quo maxime consistat ratio formalis peccati
Notandum 1. Peccatum moraliter spectatum varios, sed maxime septem respectus habere, nempe primo ad subiectum in quo est, naturam scilicet rationalem a qua mali rationem obtinet; siquidem inquit S. Augustinus in Enchir. cap. 21. Peccatum creaturae rationalis naturae maxime adversatur, primumque et maximum ipsius malum est: nam, ut ait lib. 3. De libero arbitrio, cap. 13., Omne vitium eo ipso quo vitium est, contra naturam est: siquidem ipsi, quatenus rationalis est, formaliter adversatur; est enim contra dictamen rectae rationis, qua est propria hominis forma ipsum perficiens, integrans, et complens. Secundo, peccatum habet respectum ad finem a quo derivatur, siquidem declinat a rectitudine quam ipsa rationalis natura spectare debet in suis eliciendis actibus, ut nempe recti, et honesti sint, quales naturam rationalem operantem decent. Tertio, dicit respectum ad principium a quo libere producitur, nempe ad voluntatem; quod enim liberum non est, moralem vel bonitatem vel malitiam habere nequit: ratione cuius peccatum dicitur culpa, quia nempe operanti imputatur, eo quod ab eius libera operatione pendeat: culpari enim, vel laudari nihil aliud est quam actus malitiam vel bonitatem alieni imputari; imputantur autem ea quae ex libera voluntate pendent. Quarto, respicit legem quam transgreditur: (est enim peccatum, inquit S. Augustinus lib. 22. Contra Faustum, cap. 27., factum vel dictum vel concupitum contra legem aeternam; lex autem aeterna, ait ibidem, est ratio divina, vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans.) Ratione cuius peccatum dicitur transgressio, iniustitia, iniquitas, praevericatio, inobedientia, quae immediate respicit legem, mediate vero legislatorem. Quinto, respicit Deum quem offendit: quatenus nempe est virtualis contemptus ipsius, postponens illum creaturis, in quibus peccans virtualiter et interpretative constituit sibi ultimum finem, dum pro illarum amore Deum ultimum finem deserit, et sese ad eas convertit: nam, inquit S. Augustinus De Civitate Dei, cap. 26., Christus terrena et temporalia preposuisse convincitur qui salutaria praecepta contemnens, committit illicitum; ratione cuius peccatum dicitur offensa, et iniuria Dei, impietas, odium, contemptus, necnon et Dei inimicitia. Sexto, peccatum respicit poenam quam incurrit, ratione cuius dicitur reatus, qui formaliter est destinatio ad poenam a supremo iudice homini exorbitanti, et peccanti praescriptam. Septimo denique, dicit respectum ad premium quo privatur, ratione cuius dicitur demeritum: non solum enim nobis poenam promeretur, et conciliat, sed etiam demeretur, et avertit premium quod Deus concessurus erat eius praecepta servantibus.
Notandum 2. Ex Seraphico Doctore in 2. d. 35. in explicatione dubii sexti, quod cum peccatum varie considerari possit: vel formaliter quatenus est privatio, vel materialiter prout connotat actum humanum, et physicum qui est deviatio a praescripta rectitudine, etiam varias sortitur definitiones. Formaliter enim acceptum, et quatenus dicit privationem, usurpatur tripliciter: vel enim dicit recessum a bono, vel recessum a rectitudine naturae, vel ab omni bono complemento et perfectione. Primo modo acceptum triplicem definitionem sortitur a S. Augustino: Primam quidem lib. De Civitate Dei, ubi ait: Peccatum est absentia boni ubi debet esse: Secundam lib. De vera religione: Peccatum non est appetitus naturarum malarum, sed desertio meliorum: Tertiam lib. De Natura boni, cap. 31.: Peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis. Secundo modo, scilicet prout peccatum dicit recessum a rectitudine naturae, tres etiam proferuntur illius definitiones: Prima a S. Damasceno lib. 2. De Fide, cap. 30. ubi ait: Peccatum est a bono quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam aversio: Secunda ex S. Anselmo lib. De Conceptu virginali, cap. 6.: Peccatum est carentia debitae iustitiae: Tertia ab Augustino: Peccatum est defectus qui a duce rectitatis, naturam non perimens, sed obscurans. Tertio vero modo quatenus dicit recessum ab omni boni complemento et perfectione, etiam eiusdem refertur triplex definitio, quae differunt in solo modo dicendi, quarum prima sumitur ab August. lib. De Libero arbitrio, cap. 10.: Voluntas est aversio a bono incommutabili: altera ab eodem in lib. De vera religione: Peccatum est carere bonis incommutabilibus quibus fruitur debet: tertia sumitur ab eodem August. Enchir. cap. 23.: Peccatum est tenebra intelligibilis, quatenus videlicet privat visione lucis aeternae. — Similiter peccatum materialiter consideratum, et quatenus importat actum derivantem, varias etiam definitiones obtinet, secundum triplicem considerationem quam habet aut ad Deum quem offendit, aut ad virtutem quam excludit, aut ad bonum quod praetendit. In comparatione quidem ad Deum quem offendit, dicitur primo ab August. lib. De Fide contra Manicheos, cap. 8.: Peccatum est errare in praeceptis veritatis, vel in ipsa veritate. Secundo ab Ambrosio in lib. De Paradiso, cap. 5.: Peccatum praevericatio est legis divinae, et caelestium inconvenientia praeceptorum. Tertio ab eodem August. lib. 22. Contra Faustum, cap. 27.: Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei. Si vero comparetur ad virtutem quam excludit, etiam tripliciter definitur. Primo quidem a S. Basilio: Peccatum est dispositio animae contrario se habens ad virtutem. Secundo a S. Augustino in lib. De Duabus animabus: Peccatum est voluntas recipiendi, vel assequendi quod iustitia vetat; ibi enim accipitur iustitia generaliter quatenus omnem virtutem complectitur. Tertio ab eodem August. in lib. De vera religione: Peccatum est appetere quod Christus contempsit, vel contemnere quod Christus appetiit; siquidem Christus Dominus fuit omnis virtutis speculum et exemplar. Denique si peccatum consideretur per comparationem ad bonum quod praetendit, triplex etiam proferri potest eius definitio. Prima quidem ab August. in lib. De Natura boni, cap. 31.: Peccatum est male uti bono: secunda vero ab eodem lib. 9. De Trinitate, cap. 8.: Peccatum est uti fruendis, et frui utendis: tertia denique est eiusdem August. in lib. De Libero arbitrio: Peccatum est, neglecto incommutabili bono, rebus mutabilibus inhaerere. Has autem octodecim definitiones, quas colligit, et profert Seraphicus Doctor, potius peccati descriptiones, quam eiusdem genuinas definitiones esse constat.
Notandum 3. Quod culpa sive peccatum generatim dividatur in peccatum Omissionis, et Commissionis, conveniunt omnes Theologi: peccatum Omissionis formaliter consistere in aliqua privatione, idest, in libera omissione actus debiti; peccare enim contra praeceptum colendi Deum, honorandi parentes, faciendielemosynam, audiendi sacrum die festo, est omittere scienter, et libere tales actus eo tempore qui debiti sunt ex praescripto naturali vel positivo: qua omissio privativa est tam ex parte actus qui non deberet poni, quam ex parte voluntatis quae non agit cum deberet agere. An autem detur pura, et libera omissio voluntatis absque actu positivo, infra determinabitur. Quantum autem ad peccatum Commissionis, qui est actus prohibitus per legem aliquam, sive naturalem, sive positivam, varia est et multiplex Auctorum sententia, in quo constituenda sit ipsius ratio formalis. Plura namque in ipso actu veniunt distinguenda: Primo quidem, prohibitio istius actus per legem aliquam. Secundo, difformitas tam ad legem qua prohibetur, quam ad rectam rationem contra cuius dictamen peccaminosus ille actus elicitur. Tertio, privatio rectitudinis, et negatio virtutis; neque enim actus ille rectus est, aut virtuosus, alioqui peccaminosus non esset dicendus. Quarto, libertas sine qua actus non esset moralis, neque consequenter ullatenus culpandus. Quinto, meritum poenae aeternae tam damni quam sensus. Sexto, privatio gratiae sanctificantis, et omnium supernaturalium charismatum. Septimo denique, habitus virtuosi diminutio; cum enim peccatum quodlibet in aliquam virtutem pugnet, cumque habitus per actus contrarios minuantur, et tandem intereant, consequens est quod si quis peccet, virtutem actui peccaminoso oppositam habuerit, illa per ipsum actum peccaminosum minuatur. — Cum, inquam, varia possit esse peccati consideratio; inde multiplex, sed maxime triplex, et capitalis est de eius ratione formali, et essentiali Auctorum sententia. Quidam enim volunt peccati rationem formalem in aliquo positivo esse constituendam; idque vel in ipso actu qui prohibetur: vel in ipsa formalitate actus ob quam prohibetur: vel ex eo quod actus ille libere tendat in obiectum quod proponitur ut prohibitum elicienti talem actum. Consentiunt aliqui cum Ferrariensi tertio contra Centum haereses, cap. 9. rationem formalem peccati simul consistere in actu positivo, et negatione gratiae sanctificantis aut rectitudinis debitae. Communior vero tum Veterum, tum Recentiorum Theologorum sententia est, eam formalem peccati rationem esse reponendam in sola negatione, aut privatione, vel perfectionis debitae subiecto cui illa carentia nociva est, ut docet Seraphicus Doctor in 2. d. 35. art. 1. vel in privatione boni supernaturalis, puta gratiae sanctificantis, ut affirmat Doctor Angelicus 1. 2. qu. 86. art. 1. et 2. vel in privatione habituum acquisitorum, nempe virtutum, ut coniiciunt aliqui: vel ut rectius sentire videtur Subtilis Doctor in 2. d. 33. num. 6. et seqq. in privatione rectitudinis et conformitatis ad legem divinam vel humanam, qua talem actum praecipit aut prohibet. Cuius sententiae veritas ut appareat, sit
Conclusio prima. — RATIO FORMALIS PECCATI CONSTITUENDA EST IN CARENTIA CONFORMITATIS QUAM ACTUS PECCAMINOSUS HABERE DEBERET, NEC HABET, AD LEGEM DIVINAM, VEL HUMANAM, CONTRA CUIUS PRAESCRIPTUM ELICITUR, VEL OMITTITUR. Haec est genuina Subtilis Doctoris sententia, loco citato: ubi cum impugnasset alias opiniones, concludit: Concedo igitur iuxta solutionem quaestionis promissam, quod peccatum est formaliter corruptio rectitudinis in actu secundo, non quidem quae inest, sed quae deberet inesse.
Quod utique sic probat: Voluntas libera, inquit, debetur est, ut omnem actum suum eliciat conformiter regulae superiori, scilicet secundum divinum praescriptum, et ideo quando agit discorditer ab illa regula, caret iustitia actuali debita. Haec est iustitia quae deberet inesse actui, et non est: et haec carentia, in quantum est actus voluntatis deficientis, est formaliter peccatum actuale.
Probatur 2. Peccatum consistit formaliter in aliqua privatione: sed non consistit in alia, quam in assignata: ergo, etc. Probat maiorem Doctor ibidem num. 7. Primo quidem auctoritate S. Augustini lib. De duabus animabus, ubi ait: Peccatum est voluntas consequendi, vel retinendi, quod iustitia vetat, et a quo liberum est abstinere. Sed, inquit Doctor, peccatum est velle vetitum, ita quod ipsa voluntas est ibi materialis, et pro tanto totum imputatur voluntati, quia totum est in potestate eius; vetitum autem vel prohibitum est ibi formale, quod significat discordiam a regula superiori. Confirmat ex S. Ambrosio lib. De Paradiso, cap. 8.: Quid est peccatum nisi praevericatio legis divinae, et caelestium transgressio mandatorum, etc. Cui consonat, quod dixit S. Augustinus lib. 12. De Civitate, cap. 8.: In eo, inquit, fit mala voluntas, quasi si nollet, non fieret mala, et ideo non necessario, sed voluntarios defectus iusta consequitur poena. Deficit enim non ad mala, sed male, idest non ad malas naturas, sed ideo quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est, ad illud quod minus est, etc. Quasi diceret, inquit Doctor, iste actus positivus volendi creaturam non est formaliter peccatum, sed carentia debiti ordinis in actu illo, quo illa deberet amari propter summum bonum, a quo deficit voluntas quiescens in bono creato, et iste defectus est formaliter peccatum. Ita Doctor.
Deinde, si peccatum esset quid positivum, esset revera ens creatum, haberet aliquam causam effectivam: sed nec est ens creatum, nec ullam causam effectivam sui agnoscit: ergo etc. Maior patet; omne enim ens positivum est vel Creator, vel creatura: peccatum, ut constat, non potest dici quid divinum: ideoque deberet esse quid creatum. Probatur autem minor auctoritate S. Augustini, qui pluribus docet peccatum non esse ens, sed nihil; similiter non esse effectum, sed detectionem, nec habere causam efficientem, sed deficientem. Sic tractatu primo In Ioannem exponens illa verba Sine ipso factum est nihil, ait: Peccatum non per ipsum factum est, quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Hinc lib. 12. De Civitate, cap. 7.: Nemo ergo, inquit, efficientem causam malae voluntatis quaerat: nec enim est efficiens, sed deficiens; quia nec illa effectio est, sed defectio: deficere enim ab eo quod summe est ad illud quod minus est, hoc est incipere habere malam voluntatem. Subdit: Causas porro defectuum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, velle invenire tales, idem est, ac si quisquam velit videre tenebras, vel audire silentium; quae tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in specie privatione. Inde concludit: Nemo ergo ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum est: ea quippe quae non in specie, sed in eius privatione sciuntur, si dici ut intelligi potest, quodammodo nesciendo sciuntur: aut sciendo nesciuntur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras videt, nisi ubi coeperit non videre. Quibus nihil evidentius dici potuit ad confirmandam nostram assertionem.
Denique, omnes paene SS. Patres constanter edocent peccatum nihil aliud esse, quam privationem: maxime S. Dionysius lib. De Divinis Nominibus, cap. 4. ubi loquens de peccato daemonum ait: neque enim hoc, scilicet malum, est appetitus, sed veri appetitus declinatio, atque ut summatim dicam, malum quodammodo sepe diximus infirmitas, imbecillitas, privatio est, aut scientiae, aut fidei, aut appetitus, aut omnino boni. Subscribit S. Gregorius Nyssenus Oratione Catechetica cap. 3. 6. et 7. ubi ait: Vitium omne, et improbitas in boni privatione suam habet formam, et characterem, cum per se non sit, neque consideretur in eo, quod consistat; nullum enim malum per se situm est extra liberum arbitrii electionem: sed denominatur ex eo, quod non sit verum. Consentit S. Basilius in Constitutionibus Monasticis cap. 3. ubi ait: Vitium nihil est aliud, quam virtutis desertio: et Homilia 6.: Malum, inquit, boni privatio est. Assentit Nazianzenus Orat. 8. ubi Malum, boni privationem appellat, sicut tenebrae sunt lucis absentia. Unde Elias Cretensis in Comment. eiusdem orationis ait: Vitium virtutis est privatio, ut caligo lucis reversa est. Tandem S. Anselmus lib. De praescientia, et praedestinatione, cap. 1. cum probasset peccatum nihil aliud esse, quam iniustitiam, cuius Deus auctor esse nequit; tandem malitiam illam, et iniustitiam sic definit: Huius verae rectitudinis, de qua loquor, absentia, quae est iniustitia, non est nisi a voluntate rationalis creaturae, quae semper debet habere iustitiam.
Probat minorem Doctor ibidem: Si peccatum formaliter consisteret in aliqua privatione praeter assignatas, maxime vel in privatione alicuius perfectionis subiecti, in quo est, vel in privatione gratiae sanctificantis, vel denique in privatione habituum acquisitorum: sed neutrum legitime potest affirmari. Non quidem in privatione perfectionis subiecti, quia vel omnimodam illius subiecti perfectionem naturalem tolleret, vel solum aliquam. Non primum: si enim peccatum omnimodam perfectionem subiecti, in quo est, auferret, sequeretur, quod esset simul, et non esset in subiecto: esset quidem, quia supponitur illa privatio subiecto inexistere: non esset autem, quia omnimodam subiecti naturalem perfectionem, adeoque totam entitatem, et sic totum subiectum destrueret. Secundum etiam dici nequit: tum quia si tolleret aliquam partem naturalis perfectionis subiecti, maxime voluntatis, vel animae, quod utique non potest affirmari, cum utraque sit incorruptibilis, necnon et indivisibilis, ac sine partibus: tum quia si per quodlibet peccatum aliqua pars subiecti destrueretur, contingeret tandem aliquando ex repetitis peccatis, quod totum subiectum periret: cum enim subiectum illud sit finitum, cumque per iteratam ablationem et subtractionem alicuius boni finiti tandem bonum istud totum exhauriatur et consumatur: consequens est, quod subiectum illud aliquando periret.
Respondeo forte. Quod inde non sequeretur totum subiectum aliquando destruendum, quia per illam subtractionem tantum auferrentur partes inaequales, adeoque fieret processus in infinitum. — Contra, inquit Doctor, possent peccata frequentata esse eiusdem intensionis: ergo tollerent partes aequales. Secundo, quia natura intellectualis Angeli et animae sunt creabiles: ergo non possunt destrui physice per causas secundas. Tertio, quia peccatum immediate opponitur actui bono, et cum tollit; ergo non debet tollere subiectum suum, aut istius actus: quandoquidem subiectum eius non habet necessariam connexionem cum actu bono. Quarto, quia peccata non distinguerentur specie, quia distinguuntur specie per hoc, quod excludant bona diversa speciei: sed si solum essent privationes subiecti, v.g. voluntatis, aut substantiae intellectualis, non excluderent bona diversa speciei, sed eiusdem.
Neque etiam ratio formalis peccati consistit in privatione gratiae sanctificantis. Primo quia, inquit Doctor, inde sequeretur, quod secundum peccatum nullatenus esset mortale, neque peccati rationem haberet: siquidem nullam eliceret gratiae privationem in subiecto: quippe cum per praecedens peccatum iam gratia a subiecto abesset. Secundo, quia gratia creatur: ergo non potest tolli physice per actum peccaminosum, et consequenter actus peccaminosus non dicit physice privationem gratiae. Tertio, quin gratia non habet necessariam connexionem cum actu bono, cui opponitur actus malus; ergo actus malus non debet necessario tollere gratiam. Quarto denique, sequeretur, quod peccata non distinguerentur specie, quandoquidem gratia in omnibus sit eiusdem speciei.
Tertium denique etiam non potest affirmari, nempe quod peccatum sit formaliter constituendum in privatione habituum acquisitorum: tum quia privatio istorum habituum potest esse tam in iusto, quam in peccatore: siquidem dum perversus aliquis, et inveteratus peccator convertitur et iustificatur, revera iustus efficitur; nec tamen habet habitum acquisitum temperantiae v.g. si antea fuerit ebriosus; nec castitatis si fornicator prius extiterit; ergo ratio formalis peccati in ipsa habituum acquisitorum privatione non est constituenda. Deinde, illi habitus virtutis acquisiti non habent necessariam connexionem cum actu bono: ergo non necessario tolluntur per actum malum, et peccaminosum, imo plerumque remanet habitus etiam post actum peccaminosum ipsis oppositum. Sicut enim per repetitionem actuum successive comparatur, ita et per contrariorum frequentationem, non autem per unicum actum oppositum, debent destrui. Tum denique quia etsi habitus illi essent incompossibiles, non minus actus censeretur esse peccaminosus, et poena dignus, si eliceretur contra praescriptum divinae vel humanae legis. Ergo in neutra ex tribus praedictis privationibus consistit ratio formalis peccati; adeoque consequens est, ut in sola privatione conformitatis ad legem ea sit constituenda.
Confirmat Doctor hanc ipsam veritatem ibidem num. 3. his verbis: agens inferior tenetur in agendo conformare se agenti superiori; qui si in potestate eius sit se conformare illi, non conformari illi est peccatum: ideo loquendo de peccato, sive contra legem divinam, sive contra legem humanam, aliquid dicitur peccatum, quia peccans potuit conformari legi superioris agentis, et discordare: iste igitur actus, qui est in potestate discordantis, et per hoc voluntarius, non est formaliter peccatum: quia si ille esset concors regulae superiori, non esset peccatum: ergo in illo actu praecisa ratio peccati est privatio illius concordiae. — Addit num. 7. alteram rationem, qua confirmando allatas a se pro assertionis suae sententiae SS. Patrum auctoritates, ait: omne peccatum est iniustitia formaliter, et tale peccatum talis iniustitia, et per consequens privatio talis iustitiae; ergo peccatum actuale est formaliter iniustitia actualis; ergo et privatio iustitiae actualis, scilicet iustitiae, quae deberet inesse in actu. Quibus aperte patet quantum a vero exorbitent nonnulli Subtilis Doctoris interpretes et sequaces, qui asserentes peccatum formaliter consistere in aliquo positivo, nituntur eum in suas partes deducere.
Confirmantur haec omnes praefatae rationes: Peccatum est formaliter transgressio legis: ergo ratio formalis peccati in ipsa transgressione, seu difformitate ad legem est constituenda: sed haec difformitas nihil aliud est, quam non conformitas, seu carentia conformitatis ad legem, quae actum prohibet vel praecipit: ergo in ea carentia ratio formalis peccati est constituenda. Maior patet ex Apostolo ad Rom. 4.: Ubi non est lex, nec praevericatio: adeoque essentiale est omni peccato esse contra aliquam legem, maxime vero contra legem Dei aeternam, a qua leges omnes pendent, iuxta illud Prov. 8.: Per me Reges regnant, et legum Conditores iusta decernunt. Quam utique rationem probat S. Ambrosius lib. De Paradiso, cap. 8. dicens: Non consisteret peccatum, si interdictio non fuisset: quid enim est peccatum, nisi divinae legis praevericatio, et caelestium inobedientia praescriptorum? Eam similiter confirmat S. Augustinus: nam expendens haec verba Psal. 118.: Praevericantes reputati sunt omnes peccatores terrae; ita ratiocinatur: Si praevericantes sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevericatione peccatum: nulla autem praevericatio sine lege: nullum est igitur nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit: Praevericantes reputari omnes peccatores terrae, nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi sunt, vult intelligi peccatores. Hinc lib. 2. De Consensu Evangelistarum, cap. 4., peccatum definit transgressionem legis. Et clarissime lib. 2. De peccatorum meritis, et remissione, cap. 16. ubi ait: Proprie peccatum erit, si quid erit, si non divinitus iubentur, ut non sit. Unde lib. 22. Contra Faustum, cap. 27. peccatum definit dictum, factum, vel concupitum contra legem Dei.
Haec ipsa veritas etiam ratione suadetur: peccatum enim quodcunque est malum morale: sed quodlibet malum morale importat essentialiter difformitatem et disconvenientiam ad rectam rationem et legem aeternam: duplex enim in genere est humanae voluntatis regula: una quidem propinqua et homogenea, scilicet humana ratio, seu dictamen rationis, et ipsum naturale lumen nostris mentibus signatum, iuxta illud Psalm. 4.: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Unde S. Ambrosius lib. 5. De Paradiso, cap. 11. ait: Haec illa lex non inscribitur, sed innascitur: nec aliqua lectione percipitur, sed profuo quodam naturae fonte in singulis exprimitur. Alia vero humanae voluntatis regula est ipsa lex aeterna, quae est veluti Dei ratio, qua cuncta pro libito administrat: cum enim lex nihil sit aliud, quam dictamen practicae rationis existens in Principe, qui communitatem aliquam regit, et moderatur, consequens est, quod cum Deus universam mundi machinam sua providentia dirigat et administret, ipsa ratio gubernationis rerum in ipso velut in totius universi Principe legis rationem obtineat: cumque Deus nihil in tempore de novo concipiat, sed omnem conceptionem habeat ab aeterno, necessum est omnem suam rationem, et legem aeternam esse, cui creaturarum actus conformari debent, ut recti fiant, et boni; adeoque illorum pravitas, et malitia constituenda est in illa carentia conformitatis ad illam legem.
Subtili Doctori magna ex parte concinit Angelicus Doctor 1. p. quaest. 48. art. 3. ubi docet malum consistere in subtractione debita operationis quod in rebus voluntariis habet rationem culpae. Hoc enim, inquit, imputatur alicui in culpam, cum deficit a perfecta actione. Et ibi ad 1.: Non omnis defectus boni est malum, sed defectus boni, quod debet haberi. In 1. 2. q. 71. a. 6. in corp.: Habet actus humanus, quod sit malus ex eo quod caret debita commensuratione. Et omnino distincte ait: Augustinus in definitione peccati posuit duo: unum quod pertinet ad substantiam actus humani, quod est quasi materiale in peccato, cum dixit dictum, vel factum, vel concupitum; aliud autem quod pertinet ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, cum dixit contra legem aeternam. In 2. 2. q. 118. a. 5. in corp. sic: Omne peccatum ex eo ipso quod est malum consistit in quadam corruptione sive privatione alicuius boni. Quod explicat ibi in fine corporis: Quia corruptio, vel privatio boni formaliter se habet in peccato, conversio autem ad bonum commutabile materialiter, magis est iudicanda gravitas peccati ex parte boni quod corrumpitur, quam ex parte boni cui subiicitur appetitus. — Similia habet in 2. dist. 30. quaest. 1. art. 1.: Malum, inquit, per se loquendo privatio quaedam est alicuius boni. Et ait: si privetur aliqua forma vel perfectio alicuius rei naturalis, dicitur esse malum naturae: si autem privetur perfectio operationis, dicitur esse peccatum. — Ex his omnibus apparet S. Thomam cum Scoto concordare in eo quod uterque statuat rationem formalem peccati personalis consistere in quadam privatione. Dissentit vero S. Thomas a Subtili Doctore in eo quod ille doceat privationem istam nihil aliud esse quam carentiam nitoris et pulchritudinis quam habet anima ex unione ipsius cum gratia: Nam, inquit 1. 2. q. 86. a. 1.: habet anima hominis duplicem lucem: unam quidem ex refulgentia luminis naturalis rationis per quam dirigitur in suis actibus: alium vero ex refulgentia divini luminis, scilicet sapientiae et gratiae, per quam etiam homo perficitur ad bene et decenter agendum. Addicit in respon. ad 3.: Dicendum quod macula non est aliquid positivum in anima, nec significat privationem solum, sed significat privationem quandam nitoris animae in ordine ad suum censum, quae est peccatum, et ideo diversa peccata diversas maculas inducunt. — At 1. 2. q. 71. a. 6. dixit peccatum consistere in debita commensuratione ad legem: Habet, inquit, actus humanus quod sit malus ex eo quod caret debita commensuratione: omnis autem commensuratio cuiuscumque rei attenditur per comparationem ad aliquam regulam; quae si deseratur, incommensurata erit. Regula autem voluntatis humanae est duplex: una propinqua et homogenea, scilicet ipsa humana ratio: alia vero prima regula, scilicet lex aeterna, quae est quasi ratio Dei. Et idem Augustinus in definitione peccati posuit duo: unum quod pertinet ad substantiam actus humani, quod est quasi materiale in peccato, cum dixit: dictum, vel factum, vel concupitum: aliud pertinet ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, cum dixit: contra legem aeternam.
Obiciunt 1. Adversarii contra primam assertionem nostrae Conclusioni, nempe quod peccatum formaliter consistat in privatione rectitudinis: Privatio constituens formaliter peccatum in esse culpae debet esse culpabilis: ergo debet esse privatio alicuius possibilis, et debiti moraliter quod tenetur quis ponere, et non ponit: atqui odio virtutis, et similibus peccatis commissionis intrinsece malis, nec debita est, nec possibilis rectitudo moralis: ergo ratio formalis peccati non consistit in privatione rectitudinis illis debitae. Maior patet: neque enim ille culpabilis est, qui rectum non facit actum illum, quem rectum facere non debet, nec potest. Minor autem probatur, quia tales actus sunt incapaces rectitudinis: cum per malam potentiam fieri possit, ut recte fiant, et non sint turpes, ac dissimilanei recta rationi, adeoque culpabiles, et poena digni si libere fiant: neque ullae circumstantiae adhiberi possunt, quibus boni reddantur. Quod autem dicimus de actibus simpliciter et intrinsece malis, est eque verum de peccatis commissionis prout fiunt in his aut illis circumstantiis: stantibus enim iisdem omnibus circumstantiis, impossibile est ut unquam fiant boni. — Respondent Theologi, qui stant a nostris partibus, quod licet actus malus non sit capax rectitudinis secundum rationem suam specificam, vel individualem, tamen secundum genus, et prout est actus humanus, est capax rectitudinis, qua illi debetur moraliter, quia tenetur homo recte operari, ideoque carentia rectitudinis in tali actu est privatio secundum genus, ut loquuntur Philosophi, sicut in talpa privatio est carere visu, cuius est capax, non ut est tale animal, sed ut animal est: non quod secundum rationem generalem animalis debeat videre: ratio enim illa communis abstrahit a vidente et a non vidente: sicut ratio generica actus humani abstrahit a bono vel malo, ab ordine speciali conformitatis vel difformitatis; sed quia talpae in quantum animal est non repugnat videre, licet illi repugnet, ut talpa est. Similiter actui peccaminoso non repugnat esse bonum, et rectum quatenus est actus humanus: licet illi repugnet in quantum est talis actus specifica: a qua ratione specifica actus agens rationale tenebatur abstinerе, si sit peccatum commissionis, quia nempe divina, vel humana lege prohibebatur; vel illum actum elicere, si sit peccatum omissionis, quia actus iste pari lege praescriptus erat.
Urgent Adversarii: Privatio est carentia formae debita in subiecto apto ad formam: sed actui humano generice considerato nulla debetur bonitas. Probatur: si actui humano secundum genus considerato deberetur aliqua rectitudo et bonitas, maxime vel omnes bonitates specificas et numericas, vel una tantum determinate, vel confuse aliqua bonitas haec, aut illa: sed neutrum eorum potest affirmari. Non quidem primo: alioquin in quovis peccato commissionis essent innumeriae malitiae: in eo namque sunt innumerae carentiae bonitatum innumerabilium, et omnes actus mali essent extensive saltem aequaliter mali malitia formali: quia privati omni rectitudine, seu carentes omni bonitate. Adde quod non alia reperiri debeat privatio rectitudinis in actu, quam operans inducere debeat in suum actum: sed operans non debebat inducere omnem rectitudinem: ergo actus ille non habet privationem omnis rectitudinis excogitabilis. Vid etiam respondendum: quia non est ratio cur haec bonitas potius debeatur, quam alia actui generice considerato: neque operans quando peccat, semper tenetur potius hoc modo, quam illo bene operari, imo nequidem simpliciter bene operari; posset enim absque peccato otiari, vel actum indifferenter elicere. Tertium quoque dici nequit: nempe quod sit privatio alicuius bonitatis confuse et indeterminate; nam alioqui, vel nullum peccatum commissionis esset in aliqua specie determinata, vel omnes essent eiusdem speciei ob privationem omnino similem in omnibus peccatis. His adde, quod nihil dici potest privatum secundum genus ea forma, qua tantum debetur uni speciei illius generis: alias brutum diceretur privatum rationalitate: siquidem secundum rationem genericam esset illius rationalitatis capax, quippe quae convenit alicui speciei animalis, nempe homini. Hoc autem nemo Philosophorum dixit: ergo nec ullus Theologorum asserere debet actum humanum secundum genus posse dici privatum rectitudine, quae uni ex speciebus actuum humanorum quadrat. Cum autem dicitur talpam esse privatam visu secundum genus, sensus illius propositionis est, talpam generice, et imperfecte similem esse aliis animalibus videndi capacibus, quae dum carent visu, dicuntur caeci, et visu privati: non autem sensus est ipsammet talpam esse vere ac proprie privatam visu, cuius naturaliter est incapax: ergo nec actus humanus secundum genus dici potest privatus rectitudine, quae ipsi specifica vel individualiter considerato est impossibilis.
Nego minorem, et ad eius probationem, dico actum humanum generice consideratum dici privatum rectitudine, non quidem omni possibili, neque etiam hac, aut illa confuse, et indeterminate: sed rectitudine, quam sortiri debuerat respective ad legem talem actum praecipientem vel prohibentem. Cum autem lex divina vel humana actum humanum prohibens aut praecipiens intendat rectitudinem specialem inferendam actui eliciendo, vel omittendo, quatenus nempe elicientis voluntas isti legi conformis erit et subserviet: inde fit quod cum actus ille a perduelli voluntate elicitur contra legis praescriptum, careat illa rectitudine, quam habuisset, si revera conformiter ad legis edictum voluntas actum posuisset, vel suspendisset. Idque maxime constat, ut supra inquiеbat Subtilis Doctor, ex eo quod omnis creata voluntas teneatur seipsam voluntati superioris in omnibus actibus conformare. Unde quilibet istius voluntatis actus, ratione illius dependentiae, et ordinationis ad regulam, debet etiam legi conformari: quapropter revera secundum rationem genericam actus humani debet habere rectitudinem, et conformitatem ad legem omnem actum humanum praecipiendo, vel prohibitione dirigentem; aut saltem non debet habere oppositionem ad istam regulam, ex hypothesi quod ille actus sit indifferens. Consequens est ergo, quod cum actus elicitur vel omittitur contra vel praeter legis edictum, careat illa rectitudine et conformitate, quae ipsi inesse debuerat, quatenus est actus humanus generice spectatus. — Nec valet allatum exemplum de bruto: ideo namque non dicitur proprie privatum rationalitate, quia nempe nulla ratione, vel generica vel specifica ipsi debebatur: secus est autem de actibus humanis, qui secundum se, et quatenus actus humani sunt, debent esse generice conformes, aut saltem non difformes regulae actuum humanorum; proindeque legi generice spectatae; et ideo actus specifica considerati debent etiam esse conformes legi eos actus determinate prohibenti, vel praecipienti.
Instant: Actum humanum generice spectatum debere elici conformiter ad legem et voluntatem superioris etiam generice spectatam, nihil aliud est, quam voluntatem creatam debere sese conformare legi, vel divinae vel humanae: adeoque carentiam illam rectitudinis et conformationis, non in actum elicitum, sed in facultatem elicientem esse refundendam: ergo si actus ille dicatur tantum privari rectitudine sibi debita secundum genus, illa privatio non in ipsum actum, sed in ipsum operantem erit reponenda, subindeque non erit privatio rectitudinis, quae debebat inesse actui.
Distinguo antecedens: nihil aliud est, quam ipsam voluntatem debere sese conformare voluntati, et legi superiori, quatenus est facultas operans primo, nego: quatenus operans in actu secundo, concedo: voluntas equidem quatenus in actu primo consideratur, habet tantum rationem facultatis: ut vero operans in actu secundo, non tam rationem facultatis, quam actus obtinet, siquidem ut sic tota sese in actum effundit: lex autem prohibens, vel praecipiens non dirigitur ad voluntatem spectatam in actu primo, sed in actu secundo: siquidem non voluntatem ipsam, sed ipsius actum prohibet, vel praecipit: adeoque rectitudo illa per conformitatem ad legem inducenda non in ipsam voluntatem, ut facultas est, sed in ipsum actum est refundenda.
Obiciunt 2. Varios Scriptura contextus, quibus peccatum per resistentiam, transgressionem, praevaricationem, et fornicationem explicatur: sed haec omnia sunt quid positivum: ergo revera peccatum est etiam quid positivum. Patet maior ex illo Io. cap. 9.: Quis restitit mihi, et pacem habuit? Ecclesiastici cap. 31. peccatum explicatur per positivam transgressionem his verbis: Erit illi gloria aeterna qui potuit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit: et passim apud Prophetas idem peccatum explicatur per praevericationem, et fornicationem, quae sunt actus voluntatis sese a Deo libere avertentis. Similiter S. Augustinus supra a nobis semel, et iterum laudatus, peccatum definiens, ait illud esse dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei: sed dicere, tacere, et concupiscere, est aliquid positivum: ergo peccatum formaliter est quid positivum. — Distinguo minorem: hi omnes actus sunt quid positivum quatenus considerantur materialiter, et entitative, et sub ratione actus humani voluntarii, et liberi, concedo: quatenus considerantur sub ratione formali peccati, nego. Ita sic enim nihil aliud formaliter important, quam ipsam disconvenientiam cum lege divina, cuius dicuntur transgressiones, et praevericationes: haec autem disconvenientia nihil aliud est, quam privatio rectitudinis, et conformitatis, quam actus ille debebat habere ad legem. Simili modo respondet Subtilis Doctor dist. 37. quaest. 1. n. 11. ad illud sancti Augustini: dictum, factum, concupitum sunt quid positivum materialiter, et quatenus actus humani sunt, concedit: formaliter, et ut sunt actus peccaminosi, negat. Dictum, inquit, factum, concupitum accipiuntur tamquam materiale: sed dictum, et factum, ut materiale remotum: sed concupitum dicit materiale proximum; contra legem Dei, dicit formale peccatum.
Obiciunt 3. Illud est de ratione formali peccati, per quod formaliter peccatum distinguitur: sed peccata distinguuntur per variam conversionem ad creaturas: ergo illae conversiones sunt de ratione formali ipsorum: at illae conversiones sunt actus positivi: ergo etc. Confirmatur ex S. Augustino, lib. 12. Confessionum, c. 11. ubi Deum alloquens ait: hoc solum a te non est, quod non est, motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est: ergo censet Augustinus peccatum esse quid positivum, nempe motum voluntatis. — Distinguo minorem: Peccata distinguuntur per diversam conversionem materialiter consideratam, et quatenus est motus voluntatis humanae, nego: formaliter consideratam, et quatenus nempe motus ille caret rectitudine, et conformitate ad legem praecipientem vel prohibentem, concedo; ut sic autem non est quid positivum. Simili ratione solvenda est S. Augustini auctoritas, vel absolute negari potest maior: quamvis enim relationes distinguantur penes distinctionem terminorum, tamen termini non sunt de ratione formali relationum: ergo a simili quamvis peccata distinguerentur iuxta distinctionem conversionum, inde non sequitur, quod illae conversiones sint de essentia, et ratione formali peccatorum.
Obicies 4. Eatenus peccatum est privatio, quatenus est corruptio boni debiti subiecto: sed non apparet cuius boni peccatum possit esse corruptio: ergo talis esse nequit; proindeque nec privatio.
Nego minorem Doctor ibidem: est enim corruptio rectitudinis, qua debebat inesse actui, et non inest: unde, inquit, sequitur quidem, quod illa rectitudo non corrumpitur corruptione, qua est mutatio ab esse ad non esse: sed corrumpitur formaliter per hoc, quod eius privatio inest, et non ipsa; sicut peccatum originale corrumpit iustitiam originalem qua privat, non tamen prius inexistentem, et ita illam formaliter corrumpit.
Obiciunt 5. Contra secundam partem conclusionis, nempe quod illa carentia rectitudinis sit privatio conformitatis ad legem: Aliquis actus humanus potest esse peccaminosus quamvis non esset prohibitus: ergo ratio formalis peccati non consistit in illa carentia conformitatis ad legem prohibentem. Patet antecedens: odium Dei, et blasphemia v.g. sive prohibeatur, sive non, semper habet rationem mali, et peccati: ergo illius malitia non pendet necessario a disconvenientia cum lege prohibente. — Distinguo antecedens: actus humanus potest esse malus, et peccaminosus formaliter, et complete quamvis non sit prohibitus, nego: materialiter, et initiativa, concedo. Actus itaque humanus potest considerari dupliciter: vel quatenus opponitur alicui perfectioni divinae, puta odium divinae bonitati, mendacium summae veritati etc., et ut sic habent quamdam initiativam malitiam, quatenus nempe repugnant alicui ex divinis perfectionibus entis supreme et infinite boni: haec enim contrarietas et repugnantia, est ratio, et fundamentum cur Deus per legem aeternam, et naturalem huiusmodi actus prohibeat: sicut enim naturaliter determinatur ad amorem sui, suarumque perfectionum, sic etiam determinatur ad odio habendum, et prohibendum id omne, quod suis perfectionibus opponitur et adversatur; unde ab hac difformitate cum illa prohibitione, vel illo divino praescepto, actus humanus habet, quod sit complete et formaliter malus.
Corollarium. — DE DEFINITIONE PECCATI PERSONALIS. — Ex his colligenda est definitio peccati personalis, quae ut legitima sit, sic efformanda esse censeo: Peccatum personale est actio, vel omissio voluntaria, transiens, vel subsistens moraliter, Dei offensa, utpote contra divinam legem. Cuius quidem definitionis veritas constabit ex singulorum eius partium declaratione.
Primo itaque dicitur actio, vel omissio: nam inquit S. Augustinus lib. De perfectione iustitiae, cap. 5.: Omne peccatum fit, vel faciendo quod est prohibitum, vel omittendo quod praecipitum est. Hinc subdit, omnia divina praescripta ad haec duo esse reducenda: diliges te, et non concupisces: Quidquid enim, inquit, Dei lege prohibemur et quiquid iubemur facere, ab hoc prohibemur, et iubemur, ut dum ista compleamus. Et fortasse generalis prohibitio est non concupisces, et generalis iussio diliges. Ende breviter, et Apostolus Paulus quemdam locum nempe ad Rom. 12. utrumque complectitur est: prohibitio primo est: nolite conformari huic saeculo: iussio autem: sed renovamini in novitate mentis vestrae. Illud pertinet ad non concupiscere hoc ad diligendum: illud ad continentiam, hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum: non concupiscendo enim iniustitia expoliatur, et unitate induimur diligendo.
Secundo additur voluntaria: nam inquit S. August. lib. 3. De libero arbitrio, cap. 19.: Nisi proprie peccatum, quod libera voluntate, et a sciente committitur. Loquitur autem generaliter de peccato proprie dicto: addit enim ibidem, quod ex talis peccati supplicio necessario consequitur, vocari interdum etiam peccatum, sed improprie. Hinc lib. De vera religione, cap. 14. diserte pronuntiat: Usque adeo peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium: et hoc quidem manifestum est, ut hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turha dissentiat. Quare autem negandum est peccatum committi, aut fatendum est voluntarie committi; non autem recte negat peccasse animam, qui et punitendo eam corrigi tentetur, et veniam paenitenti dari, et perseverantem in peccatis iusta lege Dei damnari. Postremo si non volumus male facimus, nemo obiurgandus est omnino aut movendus; quibus sublatis christiana lex et disciplina omnis religionis auferatur necesse est. Voluntate ergo peccatur. At quoniam de peccati non dubium est per hoc quidem dubitandum video, habere animas liberum voluntatis arbitrium. Tales enim servos suos meliores esse Deus iudicavit, si ei servirent liberaliter, quod nullo modo fieri posset si non voluntate, sed necessitate servirent. Quae verba expendens lib. 1. Retractationum, cap. 13.: Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum si non sit voluntarium. Potest videri falsa haec definitio, sed si diligenter discutiatur, invenietur esse rectissima: peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarer ex libro tertio De libero arbitrio, quamvis et illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a cogitantibus perpetrantur non omnino possunt sine voluntate committi; quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit, quod cum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui concupiscit adversus spiritum carnis, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult; sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit, nisi quod vult; liber scilicet iustitiae, servusque peccati. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod dixi: usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. — Hinc merito in Bullis Pii V. Gregorii XIII. Urbani VIII. damnatur haec Baii propositio n. 16.: Ad rationem, et definitionem peccati non pertinet voluntarium: nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium: unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione et respectu ad voluntatem a qua originem habuit. Quapropter iure merito sacra Parisiensis Facultas Theologica in censura lata die 27. Iunii anni 1560. notavit haeresis hanc propositionem similem praecedenti: Homo necessario peccat, etiam damnabiliter in aliqua specie peccati, et actus ad quem necessario fertur est illi peccatum: quare ut libere feratur in actum, non est conditio necessaria ad peccandum.
Additur tertio transiens, vel subsistens, quibus comprehenditur peccatum tam actuale, quam habituale; actuale namque est operatio, vel omissio transiens: habituale vero eadem actio, vel omissio moraliter perseverans, ut infra constabit.
Quarto subditur, Dei offensiva: omne namque peccatum est offensa Dei, non quod effective ipsi noceat: nam, inquit Iob cap. 35.: Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? sed quia ipsi nocet in affectu peccantis: omnis quantum in se est, ipsi summam iniuriam irrogat: nam qui sciens, et volens transgreditur legem ab aliquo praescriptam, vere ipsum Legislatorem offendit; quia eius voluntati contradicit, eique debitam subiectionem et obedientiam denegat. Nec id solum, sed etiam ipsum offendit ut iustum iudicem, intentatas ab eo poenas, et ingeminata supplicia parvi faciendo: ut testem, ipsius praesentiam nec reverendo, nec attendendo: ut supremum et summum Dominum, denegando ei servitutem debitam: ut amicum, et benefactorem, exhibendo se ipsi adversarium et ingratum: ut primam causam, primumque principium, abutendo illius concursu ad ipsius legem infringendam: denique ut summum bonum, et ultimum finem; quia per quodlibet peccatum mortale peccator voluntarie sese avertit a Deo tamquam fine ultimo, seque ad creaturas convertit. — An autem haec ratio Dei offensae ita sit intrinseca peccato, ut ipsi essentialiter conveniat, aut solum per accidens, rem censeo esse levioris momenti, quae nos diutius detineat: affirmandum nihilominus verius arbitror, revera hanc rationem offensa, et iniuriae divinae, ita esse peccato intrinsecam, ut non foret peccatum, si non esset Dei offensivum; quia cum Deus efficacissime detestetur peccata, congruentius ea vetuit, non solum tamquam Legislator, seu titulo dominii iurisdictionis, sed etiam tamquam supremus Dominus, seu titulo dominii proprietatis, quo peccatores magis a peccato avertantur: ideo namque dominium proprietatis, et iurisdictionis inseparabiliter se habent, et unum in altero fundatur; ideoque enim ius habet imperandi, ut sua voluntas impleatur, et ideo vult suam voluntatem impleri, ut suum ius inviolabiliter servetur: hine quidquid est contra ius Dei, etiam in eius voluntatem militat, et vice versa; sicut enim habet ius ut sua voluntas fiat, sic habet voluntatem ut suum ius servetur.
Denique dicitur contra divinam legem; peccatum enim omne est divinae legis transgressio, ut supra diximus: Non enim, inquit S. Amb. lib. 1. De Paradiso, cap. 8, consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; quid enim est peccatum, nisi divinae legis praevaricatio, et caelestium inobedientia praeceptorum?
Quaestio II: Quotuplex, et qualis sit peccatorum divisio
Eriansi peccatum formaliter spectatum pura sit, nudaque privatio, proindeque nec speciem habeat, nec formam aliquam, ratione cuius distingui possit, et unum ab alio per se secerni; varias tamen peccati species assignant Theologi, iuxta variam sui considerationem.
Primo namque peccatum ratione principii a quo velut a vitiato fonte dimanat, distribuitur in originale et personale. Originale est quod aliena voluntate commissum naturali propagatione communionis in Paschate. Unde contra legem praecipientem peccatur omissione actus iniuncti; contra prohibentem peccatur commissionis actus vetiti. Nam, inquit S. Augustinus, lib. De perfectione Iustitiae, cap. 3, Duobus modis constat esse peccatum, si aut fiunt illa quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur. Huius autem divisionis in commissionem, et omissionem meminit inter alios S. Augustinus q. 20. in Levit. exponens illud Levitici 7. Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto. Ibi censet per peccatum, commissionem; per delictum, omissionem intelligi. It quemadmodum, inquit, in laudabili ritu aliud est declinare a malo, et aliud facere bonum quod admonemur, dicente Scriptura: Declina a malo, et fac bonum: ita in damnabili, aliud sit declinare a bono, aliud facere malum: et illud delictum, hoc peccatum sit. Nam quid aliud sonat delictum, nisi derelictum? — Quinto, ratione affectus et obiecti, in carnale et spirituale: quam divisionem indicat Apostolus 2. ad Corinth. 7. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus. Carnalia peccata dicuntur ea quae fiunt circa obiecta sensibilia, et adiunctam habent delectationem carnis, et sensus; sic gula, et luxuria dicuntur peccata carnalia, quia in ciborum et actuum venereorum delectatione consummantur. Spiritualia vero ea sunt quae circa obiecta spiritualia versantur, et annexam habent delectationem spiritualem: sic superbia, invidia, et similia, quae in sola apprehensione alicuius rei ultra modum, et praescriptum concupita, vel ad votum habitae consummantur. Hine S. Gregorius lib. 31. Moral. cap. 31. docet ex septem peccatis capitalibus, duo esse potissimum carnalia, scilicet gulam et luxuriam; alia autem quinque spiritualia. Carnalia plus habent de conversione ad creaturam, quam de aversione Dei; spiritualia vero e contra plus de aversione quam de conversione: unde ista quoad culpam sunt graviora, illa quoad adhaesionem maiora; sive, ut ait S. Gregorius, peccata carnalia minoris sunt culpae, et maioris infamiae: quia peccata carnalia minus habent adiunctum rationis et discursum et lumen, minoremque deliberationem et libertatem, eo quod sint circa delectationes tactus et gustus, quae nobis et brutis communes sunt. Hine per peccata carnalia homo brutis assimilatur; per spiritualia vero diabolo fit similis. — Sexto peccati divisio fit ratione obiecti in ea peccata quae in Deum, proximum et seipsum committuntur: peccatum enim est actus inordinatus solvens ordinem a divina Providentia stabilitum: triplex autem in homine ordo potissimum distinguitur: unus quidem per comparationem ad Deum, cui in omnibus obtemperare debet, eiusque divinae legi tamquam supremae suarum actionum regulae tamulari; alius secundum comparationem ad regulam rationis, quatenus videlicet omnes actiones, et motus tam animi quam corporis secundum rationis dictamen debent elici. Denique cum homo sit animal politicum, et societatis capax, tertium habet ordinem ad homines quibuscum vivere, et conversari debet. Hine dum homo a primo ordine deviat, et debitum Deo amorem ac famulatum detrahit, dicitur in Deum peccare, ut sacrilegus, haereticus, blasphemus, etc.; dum exorbitat a secundo ordine, nec rationis dictamen sequitur, in seipsum peccare dicitur, ut avarus, gulosus, luxuriosus, etc.; dum vero a tertio ordine deficit, offenditque societatem humanam quam naturaliter servare debet, tunc in proximum dicitur peccare, ut fures, homicidae, adulteri. — Septima divisio fit ratione facultatum a quibus peccata procedunt, in peccata oris, cordis et operis. Quae divisio dupliciter spectari potest; scilicet vel ratione facultatis elicientis actum, vel ratione gradus eiusdem peccati. Primo modo peccatum cordis dicitur, quod ex natura sua consummatur in corde; ut haeresis, desperatio, odium. Peccatum oris, quod in ore consummatur, ut detractio, periurium, blasphemia. Peccatum denique operis, quod consummatur in opere, ut furtum, homicidium, etc. Secundo, ut distinguantur tres gradus eiusdem peccati, quod in opere consummatur, v. g. in primo est consensus in corde, deinde verba incentiva in ore, denique opus inhonestum: quae sunt partes integrantes unum actum moraliter completum; quia alioquin tantum est inchoatus et incompletus; vel ut ait S. Gregorius, lib. 4. Moral., cap. 27, alio modo illi peccatorum gradus distinguuntur; peccatum enim, inquit, suggestione concipitur, delectatione lactatur, consummatur consensu: suggestio fit per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum. — Octava divisio, ratione modi quo peccatur, fit in peccatum ex ignorantia, ex passione, seu infirmitate, et ex malitia. Peccatum ex ignorantia dicitur, quod procedit ab ignorantia culpabili et vincibili, adeoque relinquente sufficiens voluntarium ad peccati rationem; nam invincibilis ignorantia, cum rationem voluntarii omnimode auferat, etiam exeusat a peccato, sive sit facti, sive iuris naturalis; siquidem, ait S. Augustinus, lib. De libero arbitrio, cap. 19. Non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras. Peccatum ex infirmitate seu passione dicitur illud quod procedit ex gravi aliqua tentatione, et motione appetitus sensitivi trahentis voluntatem ad consensum, adeoque minuente libertatem voluntarii; ut cum quis peccat ex agitatione irae, gravis tristitiae, aut motibus concupiscentiae. Peccatum ex malitia dicitur, quod sine eiusmodi ignorantia aut passione, adeoque ex perfecta libertate perpetratur. Hine peccatum ex malitia gravius, ex passione minus, ex ignorantia vero minimum locum obtinet. Vel, ut ait S. Gregorius, lib. 15. Moral., cap. 16, Gravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate pereatur. — Quamvis autem omne peccatum generaliter sit contra Deum trinum et unum, tamen appropriate peccata quaedam dicuntur in Patrem, alia in Filium, alia in Spiritum sanctum: nam, inquit S. Bonaventura in Centiloquio 1. p. sect. 25. In Patrem, cui attribuitur potentia, peccare dicitur, quando quis peccat ex infirmitate: in Filium, cui attribuitur Sapientia, qui peccat ex ignorantia: in Spiritum sanctum, cui attribuitur Bonitas, qui peccat ratione subiecti peccatum dividitur in proprium et alienum; proprium dicitur quod ab ipso peccante committitur; alienum vero quod licet ab alio perpetretur, nobis tamen imputatur ratione consilii, praescripti, suasionis, adulationis, protectionis, vel propter defectum fraternae correctionis.
His ita praemissis, tria maxime occurrunt hie in Quaestione resolvenda: Primum, quid sit peccatum habituale. Secundum, quid peccatum commissionis, et omissionis. Tertium, quid peccatum veniale, et qualiter a mortali distinctum. Quae ut facilius resolvantur, et appareant, placet hanc Quaestionem sub diversis Paragraphis, totidem titulis, et conclusionibus distributam proponere.
§ I. IN QUO SITA SIT RATIO FORMALIS PECCATI HABITUALIS.
NOTANDUM EST ex praeterito peccato actuali quamdam in anima peccatoris remanere maculam, ratione cuius peccator dicitur inquinatus, immundus, Deo invisus, et odiosus, ut pluribus sacra Scriptura significat, sic Eccli. 31. Beatus vir qui non est inventus sine macula. Hierem. 2. Maculata es in iniquitate tua coram me. Ezech. 36. Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris; et alibi saepe. Similiter Scriptura frequenter asserit peccato actuali transacto, hominem adhuc denominari peccatorem, et manere in statu peccati, donec illi remittatur, ut Roman. 5. Cum adhuc peccatores essemus, et alibi saepissime. Et Trid. sess. 6. cap. 7. docet, in iustificatione hominem ex iniusto fieri iustum, et ex inimico amicum.
Illud autem a quo, transacto peccato actuali, denominatur homo peccator, recte dicitur macula peccati, ad similitudinem scilicet maculae in rebus corporalibus repertae: sicut enim corpus aliquod maculari dicitur, quando ex contactu, et commixtione alterius non solum nativum primum splendorem, seu nitorem deperdit, sed etiam quadam foeditate conspurcatur, et inquinatur; ita anima maculam spiritualem contrahit, dum inordinato voluntatis affectu, qui est veluti quidam animae tactus, creaturae adhaerens, deperdit nitorem et splendorem quem ex gratiae sanctificantis praesentia obtinebat. Anima enim, ait S. Augustinus, media inter Deum, et creaturas, conversione ad Deum illuminatur, melioratur, et perficitur: conversione vero ad creaturas, obtenebratur, deterioratur, et corrumpitur. Haec autem macula tamdiu in homine remanet, quamdiu non fuerit remissum peccatum, nec restitutus pristinus animae splendor per infusionem gratiae sanctificantis. Unde haec macula se habet per modum habitus, idemque apud Theologos quod peccatum habituale significat; cum tamen hoc discrimine, quod peccatum habituale clarius designet hominem Deo offensum, et ingratum; macula vero ipsummet inquinatum, et immundum coram Deo melius exprimat. In quo autem reponenda sit huius maculae, vel peccati habitualis ratio, non conveniunt invicem Auctores; quid autem verius in tam ancipiti, et varia Auctorum sententia visum fuerit, patebit infra.
Conclusio prima. — Ratio formalis peccati habitualis non consistit in privatione nitoris gratiae sanctificantis, nec in solo reatu poenae, sive destinatione hominis peccantis ad poenam: sed est ipsum actuale peccatum praeteritum moraliter perseverans in voluntate peccatoris, ratione cuius gratia privatur, et ad poenam ordinatur, donec peccatum eluatur, et condonetur. Haec Conclusio tribus partibus constat: quarum Primam probat Doctor in 4. d. 1t. q. 1. n. 3. ubi primo subtiliter praemonet, quod scilicet est duplex iustitia, habitualis, inquit scilicet gratia, et charitas; et actualis, scilicet rectitudo nata inesse actui elicito, quia actus natus est elici conformiter suae regulae, et in ista conformitate consistit rectitudo eius: ita cum opposita aeque multipliciter dicantur, erit duplex iniustitia. habitualis, scilicet privatio gratiae in eo cui debet inesse, et actualis, scilicet privatio istius rectitudinis in actu cui deberet inesse. Post autem actum intrinsecum, et extrinsecum transeuntem, manet quaedam iniustitia habitualis. » His praemissis, probat rationem illius habitualis peccati non in sola gratiae privatione esse reponendam: alioquin, inquit, qui commisisset duo peccata mortalia, et qui unum, essent aeque peccatores intensive, et extensivae: quia in eis est tot gratia quantum ad intensionem, et sola ipsa quantum ad extensionem privatur, tam in eo qui commisit unum, quam in eo qui duo millia: et ideo unus non dicitur minus peccator post actum transeuntem quam alius. Probatur antecedens: Quia in quolibet peccato mortali ita fit privatio gratiae quod nihil eius remaneat, et per consequens per nullum succedens peccatum potest ista privatio fieri intensior, neque extensior, loquendo de privatione ita habituali: quia non privat nisi unum habitum; sicut non est natus, nisi unicus inesse. » Ita Doctor: quibus aperte demonstrat peccatum habituale non in sola privatione gratiae consistere; sequeretur enim inde quod qui plura admitteret peccata, post primum peccatum, nihil iniquitatis, et malitiae contraheret; siquidem novam non incurreret gratiae privationem; gratia namque per primum peccatum omnino supponitur extincta; adeoque nulla eius induci potest privatio per subsequentia peccata.
— Secundo, peccatum veniale etiam post se quamdam maculam relinquit; adeoque habere potest etiam rationem peccati habitualis: et tamen gratia non privat, nec ex toto, nec ex parte: adeoque peccati habitualis ratio non consistit in ipsa gratiae privatione. Minor patet, quia peccatum veniale neque formaliter, neque effectivae, neque meritorie gratiae opponitur, ut suppono ex dicendis, et ex communi Theologorum sententia: subindeque gratiae privationem non inducit. Maior etiam constat: peccatum enim veniale manet habitualiter donec remittatur; subiicitur enim sacramento Poenitentiae per confessionem, et aliis remediis a Christo Domino institutis: deque illo verum est id quod dicitur primae Ioan. 3. Sanguis Christi emundat nos ab omni peccato: et illud Ephesiorum 5. Lutans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam: et per consequens peccatum habituale saltem generaliter sumptum, prout complectitur tam mortale quam veniale, non est formaliter privatio gratiae. — Tertio, potest esse perseverans privatio gratiae absque ullo prorsus peccato: ergo in ea non est reponenda ratio formalis peccati perseverantis. Patet antecedens; tum quia in statu naturae purae fuisset peccatum, et peccati macula; nec tamen in eo statu esset aliqua gratiae privatio, quippe status ille nullatenus ad esse supernaturale ordinatur; tum quia absolute loquendo posset esse peccatum mortale, et non destrui gratia, ut suppono ex dicendis in Tractatu de Poenitentia, quia admisso mortali peccato Deus non necessitatur absolute ad tollendam gratiam ab eo, qui peccat: neque gratia per solum actum malum, vel per omissionem actus praescepti aliter tollitur, quam quia Deus, a quo physice dependet, desinit eam conservare: ideoque si Deus non eam conservare desineret, gratia subsisteret cum peccato non dimisso; et e contra posset condonari peccatum, adeoque illius macula deleri absque ulla gratiae restitutione: subindeque peccatum non consistit in eius privatione: tum denique quia posset aliquis habere debitum habendi gratiam, et conservandi per annum dumtaxat, et intra illum annum peccare mortaliter: elapso autem anno cessaret debitum habendi gratiam, et consequenter cessaret gratiae privatio, nec tamen propterea peccatum habituale mortale desineret donec remitteretur: ergo peccatum mortale habituale non est ipsa gratia privatio. Patet suppositio lacta in maiore; non enim implicat Deum ordinare aliquem ad gratiam sanctificantem intra aliquod tempus, ultra quod nolit eam conservare, sive interim homo ille peccet, sive non, neque ulterius ipsum ad illam gratiam ordinare.
Probatur etiam secunda pars, nempe quod habituale peccatum formaliter non consistat in sola ordinatione ad poenam: tum quia ordinatio ad poenam fit a voluntate divina, adeoque non est mala moraliter, neque Deum offendit: atqui peccatum habituale nec est a Deo, nec quid moraliter bonum, sed est turpitudo quaedam, et Dei offensa: ergo non in sola ordinatione ad poenam est reponendum: tum quia saepe contingit quod peccator efficaciter et absolute ordinetur ad poenam temporalem perferendam, remisso etiam peccato mortali et veniali, ut plurimis sacrae Scripturae textibus evincitur; docetque Concilium Tridentin. sess. 11. cap. 8. Ergo in illa ordinatione ad poenam non consistit ratio formalis peccati perseverantis, et habitualis. Patet consequentia, quia peccato remisso per contritionem, vel per Sacramentum, plerumque remanet obligatio, et ordinatio in homine quamvis iustificato, et mundato ab omni culpa, ad aliquam poenam, vel in hac vita, vel in Purgatorio luendam: ergo etc. Tum denique quia etsi nullam poenam Deus ordinasset, peccare posset homo, maneret tamen, perseveraretque in statu peccati, et contractae maculae, donec remitteretur; sed in ea hypothesi non ordinaretur ad poenam, subindeque peccatum habituale in illa ordinatione ad poenam non consistit.
Probatur denique tertia pars, nempe quod peccatum habituale nihil sit aliud quam ipsum peccatum actuale moraliter perseverans, donec remittatur, aut exhibeatur et acceptetur condigna satisfactio. Tum quia praeter illud peccatum praeteritum sic moraliter permanens nihil aptius et convenientius potest assignari, quo homo possit estimari et denominari peccator: ergo ratio formalis habitualis peccati revera censetur in eo reponenda. Patet antecedens ex improbatione aliarum sententiarum: consequentia etiam est evidens: sicut enim ab actu existente homo denominatur actu peccator; ita ab eodem moraliter, et habitualiter perseverante, denominari debet peccator habitu, sive reatu. Tum quia si aliquid obesset quominus ratio formalis peccati in actuali peccato moraliter perseverante esset reponenda, maxime, quia actus ille physice transit, nec proinde potest moraliter perseverare: sed haec ratio nulla est. Quod sic probo: licet enim plures actus humani physice non subsistant amplius, nihilominus perseverant moraliter in ordine, vel ad aliquam denominationem, vel ad obligationem, et effectus morales, ut patet in contractibus, qui tamdiu perseverant donec dissolvantur; item in votis, quae subsistunt donec vel sint impleta, vel per dispensationem relaxata, etiamsi hominem poeniteat illius initi contractus, aut voti eliciti, seu quantumvis ipsum actum revocet et retractet per contrariam voluntatem. Idipsum constat in offensa, et iniuria alteri homini illata; haec enim licet physice evanuerit, nihilominus tamdiu moraliter permanet, donec aut plena sit satisfactio, aut gratuita iniuriae remissio: ergo similiter Dei offensa censetur habitualiter permanere in ordine ad maculandam animam, et tribuendam denominationem peccatoris, quousque Deus offensam condonet, vel satisfactionem liberaliter acceptet: igitur tota deformitas peccati habitualis consistit in actu praeterito moraliter perseverante in ordine ad odium, et aversionem Dei, gravem, aut levem, ex quibus sequitur ordinatio ad poenam subeundam. Tum denique quia hoc ipsum edocet S. August. lib. 1. De Nuptiis, et Concup. c. 26. ubi sic ait: Hoc est non habere peccatum, reum non esse peccati: nam si quisquam v. g. fecerit adulterium, etiamsi numquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud quod admisit iam non sit, quia cum tempore quo factum est praeteriit. Nam si a peccato desistere, hoc esset non habere? Manent si praeterita sunt, nisi quia praeterierunt actu, manent autem reatu? Hoc est, ut explicat lib. 6. Ad Iulianum, cap. 19, Manent in memoria, occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodammodo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit.
Dices 1. Haec sententia aperte adversatur Subtili Doctori: ergo minus recte a nobis assignata, et probata. Patet antecedens ex loco supra a nobis laudato num. 6. ubi cum impugnasset sententiam S. Thomae affirmantis peccatum habituale consistere in privatione gratiae, et Magistri Sentent. illud constituentis in dissimilitudine animae ad Deum quae remanet ex peccato actuali, concludit: Non est ergo ibi aliquid absolutum, vel relativum positivum, vel privativum a quo dicatur peccator a tempore cessationis actus usque ad paenitentiam: sed tantummodo quaedam relatio rationis in quantum est obiectum intellectus, vel voluntatis Dei: quia postquam commisit, Dei voluntas ordinat ipsum ad poenam correspondentem peccato: et tunc intellectus praenoscit, et pro omni tempore, donec poena debita sit soluta. Idque confirmat tum auctoritatibus S. August. tum ex eo quod post actus meritorios qui gratiam non auxerunt, remanet tantum relatio rationis in iustificato, quatenus nempe ordinatur per voluntatem divinam ad talem vel talem gloriam propter ista merita: ergo censet Subtilis Doctor peccatum habituale in sola ordinatione ad poenam consistere.
Nego antecedens: quamquam enim haec videatur plurium Subtilis Doctoris discipulorum sententia, tamen ut recte admonet doctissimus eius scholiastes Cavellus, non ea fuit ipsius Doctoris Subtilis mens; vult equidem nihil medium dari inter actum peccati, et obligationem ad poenam, quibus quis dicitur peccator; non tamen ait illam relationem esse peccatum habituale: imo censet ipsum esse actum praeteritum manentem virtualiter et moraliter, ut colligere est ex iis quae tum hic tum alibi profert; etenim loco mox laudato n. 5. infert ut absurdum relationem realem esse id quo quis esset peccator, quia haec relatio esset a Deo: sed relatio realis ad poenam etiam esset a Deo: ergo non censet in ea formaliter esse peccatum habituale reponendum. Insuper dist. 21. q. 1. ait: Secundum sanctos Patres distinguitur remissio culpae a remissione poenae. Ergo reatum culpae perseverantis distinguit ab obligatione ad poenam. Insuper ibidem pro eodem sumit peccatum habituale, et mortale non remissum. Dum ergo hic dicit habituale peccatum consistere in relatione ad poenam, intelligendus est non formaliter, sed effective; ita quod eius mens fuerit rationem peccati habitualis non esse formaliter reponendam in ipsa ordinatione ad poenam, sed tantum quod haec ordinatio ex ipso actu peccaminoso moraliter perseverante proveniat.
Dices 2: Peccatum habituale est effectus peccati actualis: ergo non est ipsummet peccatum actuale moraliter perseverans; nihil enim est effectus sui ipsius. — Respondeo, peccatum habituale posse considerari dupliciter, nempe vel physice, secundum inclinationem realem quam homo peccata iterans contrahit ad alia facilius et proclivius perpetranda, eo scilicet modo quo per repetitos actus generantur habitus; vel moraliter, et sub formali ratione peccati, quatenus nempe est quaedam macula in anima perseverans post admissum actuale peccatum. Quibus praemissis, distinguo antecedens; peccatum habituale physice consideratum, est effectus peccati actualis, concedo; vitiosus enim habitus nonnisi per vitiosos actus generatur: moraliter consideratum, est effectus peccati actualis, nego: ut sic enim est ipsummet actuale peccatum perseverans, donec omnimode a Deo condonetur.
Dices 3: Si peccatum habituale esset peccatum ipsum actuale non condonatum, sequeretur quod Deum condonare peccatum, esset velle efficaciter, ut peccatum illud sit condonatum, adeoque illa divina condonatio haberet seipsam pro obiecto, quod est ridiculum. — Respondeo, obiectum condonationis non esse ipsammet condonationem; sed ius illud quod Deus habebat odiendi, et puniendi peccatorem, quod utique ius Deus relaxat dum peccatum remittit, et consequenter efficit ut peccatum illud non maneat amplius moraliter, nec Deus habeat amplius ius, et occasionem ad ipsum peccatorem odium habendum, et puniendum: sicut enim actus voluntatis divinae, quo Deus rationabiliter odio habebat peccatorem, et eum punire decreverat, habebat pro obiecto ius ad odium illud, necnon ad poenam rationabiliter infligendam: ita voluntas efficax non retinendi, seu illa condonatio peccati habet pro obiecto idem ius ad relaxandum; possunt enim diversi actus voluntatis circa idem occupari volendo, et nolendo.
§ II. — AN PECCATUM OMISSIONIS POSSIT ESSE ABSQUE ULLO POSITIVO ACTU VOLUNTATIS.
NOTANDUM evidens esse ex Quaest. praecedenti quod peccatum commissionis sit actus liberae voluntatis contra legis praeceptum elicitus: grandis autem remanet solvenda difficultas de peccato omissionis; an videlicet quemdam habeat iunctum actum, ratione cuius omissio voluntatis censeatur peccaminosa. Certum est quidem non dari ullam omissionem culpabilem absque aliquo positivo actu intellectus; omissio namque non potest esse culpabilis, nisi sit voluntaria, nec voluntaria sine cognitione: voluntarium enim est id quod procedit a principio libere cum cognitione: illa tamen cognitio non censetur esse causa omissionis, imo saepius ab ea revocat, puta quando intellectus dictat voluntati conveniens esse sacrum audire die Dominica, et annuam confessionem facere, ut fiat satis Ecclesiae praescriptis. An autem ad illam omissionem culpabilem requiratur etiam aliquis actus voluntatis, quo nempe homo velit positive actum praescriptum omittere: anve dari possit omissio culpabilis absque omni prorsus actu voluntatis, varie controversitur apud Theologos: quid autem nobis verius dicendum videatur, aperiet
Conclusio secunda. — Probabilius est peccatum omissionis culpabilis fieri posse absque ullo actu positivo voluntatis, qui sit illius causa.
Probatur primo: peccare peccato omissionis, est non ponere actum debitum: sed voluntas potest libere non ponere actum debitum absque eo quod ullum actum positivum exerceat, sed tantum praevideat se debere illum actum exercere: ergo etiam peccare potest peccato omissionis absque ullo prorsus actu positivo, qui sit illius omissionis causa. Maior constat.
Minor vero patet ex Aristotele 5. Ethic. cap. 3. docente non minus in potestate voluntatis esse non agere, quam agere, cum utrumque pendeat a libertate ipsius: ergo cum ad contrahendam peccati malitiam non requiratur actus positivus, quo intendatur illius malitia, sed satis sit, quod praevideatur, et praevisa non impediatur, etiam poterit absque ulla contradictione voluntas culpabiliter actum debitum omittere, nullum actum positivum exercendo, sed solum praesvidendo instantis praescepti obligationem, et tunc ab omni actu cessare.
Deinde, voluntas praecedente cognitione ad libere operandum necessaria, aliisque omnibus ad agendum praerequisitis, libera est ad operandum, vel non operandum, tam per se, quam per aliam potentiain inferiorem sibi subordinatam: ergo potest abstinere ab omni actu, tam suo, quam alterius potentiae; proindeque sicut urgente praescepto amandi Deum v. g. aut honorandi parentes, potest eos amare, et honorare sine aliquo actu praevio quo id velit; alioquin fieri deberet processus in infinitum in actibus voluntatis, si ipsa non posset velle sine alio praevio actu volitionis: similiter potest absque ullo actu elicito cessare ab omni actu amoris, vel honoris, in quo peccabit non ponendo actum debitum.
Denique, si non posset omittere actum debitum absque aliquo actu positivo elicito; maxime vel quia actus iste voluntatis est liber, vel quia est peccaminosus, vel quia aliunde talis actus positive elicitus necessario praerequireretur: sed ex neutro capite repeti potest necessitas illius actus eliciti. Non quidem ex ratione peccati: manifestum enim est fieri peccatum quoties omittitur aliquid, quod fieri potest, et debet: adeoque illa omissio actus debiti semper erit peccaminosa, sive praesupponat actum positivum, sive non. Non etiam id provenit ex ratione voluntarii, et liberi; ut enim aliquid sit voluntarium, et liberum, non est necesse, ut voluntas circa illud operetur; sed satis est, quod sit in voluntatis potestate aliquid facere, vel non facere: ergo sicut primum velle potest esse liberum et voluntarium sine omni alio actu, sic etiam non velle, seu abstinere ab omni actu volendi, potest esse voluntarium et liberum, sine omni alio actu; ac proinde omissio potest esse voluntaria, ac libera, sine ullo prorsus actu positivo. — Confirmatur, omnis actus liber debet esse in potestate, et dominio voluntatis: sed si non possit dari omissio libera, sine omni actu praesupposito, nullus actus erit in potestate, et dominio voluntatis: ergo si non potest dari omissio pura libera, nullus actus erit liber. Maior est certa; alias non esset discrimen inter causas necessarias, et liberas. Minor vero probatur: si non potest dari omissio pura libera sine omni actu, nullus actus erit in potestate voluntatis, ut sit, vel non sit, quia actus ille est in potestate, et dominio voluntatis, quem pro arbitrio suo potest ponere, vel non ponere; nam digestio cibi sumpti non est in potestate voluntatis, quia postquam sumptus est cibus, velit nolit voluntas, cibus digeritur: item cum fit sonus, et apertae sunt aures, auditio soni non est in nostro dominio, quia possumus quidem audire, sed non possumus non audire: sed si voluntas non potest omittere ullum actum, nisi ponendo alium actum imperantem, quo impediatur actus omissus, nullus omnino erit actus, quem voluntas possit ponere, et non ponere pro suo arbitrio, quia si potestatem habemus, et dominium actuale in unum actum per alium actum imperantem, quaero, an habeamus dominium in ipsum actum imperantem per se solum? si habemus in illum per se solum, et sine alio actu; ergo datur aliquis actus, quem possumus libere omittere, et suspendere sine alio actu: si non habeamus per se, et immediate: ergo habeamus per tertium actum, et in tertium per quartum imperantem, et ita in infinitum. Sed implicat nos habere dominium in aliquid per illud in quod non habemus dominium, sed necessario debet dari aliquid in quod per se, et ratione sui habeamus dominium: ergo implicat, ut habeamus per aliquem actum dominium actuale in unum actum, in quem per se, et ratione sui non habeamus dominium: ergo vel necessario actus nostri non sunt in nostra potestate, quod est negare libertatem, vel fatendum est nos habere potestatem ponendi, et non ponendi actus liberos per se, et ratione sui, et sine alio actu.
Dices 1: Experimento compertum est, nullam esse actus debiti, sive interioris, sive exterioris omissionem absque aliquo actu, qui sit causa, aut occasio illius: ergo falsum est dari posse omissionem puram absque alio prorsus actu positivo. Patet antecedens: primo quidem de praecepto omitti, v. g. audiendi Missam, nisi homo aut velit expresse illam assistentiam omittere, vel voluntarie aliquid faciat, quo ab audienda missa impediatur, et revocetur; ideoque enim aliquis non audit Missam die sacro, vel quia scribit, aut ambulat, aut aliquid aliud exsequitur, nec aliqua assignari potest omissio externa, cuius causa non fuerit aliqua exterior occupatio, vel aliquis actus, qui pugnet cum observatione praecepti. Idem dicendum de omissione actus interioris; ideoque namque voluntas actum debitum elicere omittit, quia alio actu detinetur; semper enim in alicuius obiecti dilectione versatur; sicut intellectus in alicuius obiecti cognitione. — Respondeo ad primum; cum Martinone, et aliis nostrae sententiae assertoribus, omissionem actus, vel quasi actus externi dari quidem non posse sine alio actu, vel quasi actu externo; illum tamen posse procedere a voluntate per puram omissionem actus interni; si quis enim v. g. iam diu domi sedeat, aut studeat, potest urgente tempore audiendi Sacri omittere Sacrum audire per hoc solum, quod non habeat voluntatem relinquendi locum illum, aut studium; nec necesse est, quod voluntas hic et nunc velit positive sedere, aut studere, sed satis est quod non velit imperare potentiis externis motum, et egressum necessarium ad executionem praecepti. Ad secundum dico falsum esse, quod voluntas semper in alicuius obiecti dilectione actuali detineatur; et quamvis ita contingeret, inde non sequeretur dilectionem illam esse necessario causam omissionis; non enim necesse est, quod voluntas non velit, aut non diligat unum obiectum, eo quod in alterius dilectione occupetur: sed ex mera sua libertate potest dilectionem cuiuslibet obiecti sufficienter propositi omittere; ratio namque non agendi aliquid potest esse alia, quam amabilitas alicuius alterius obiecti, v. g. molestia operis iniuncti, difficultas eundi ad Sacrum tempore pluvioso, etc.
Obiciunt 2. Non potest dari peccatum sine exercitio libertatis: sed libertas per puram omissionem actus exerceri nequit: ergo pura omissio, secluso quocumque actu voluntatis eam antecedente, vel concomitante, nequit esse peccatum. Maior patet. Minor probatur: exercitium voluntatis, ut est libera, debet esse vitale: voluntas enim, ut est libera, est potentia vitalis: ergo exercitium illius, ut libera, est exercitium vitae, et consequenter vitale: sed pura omissio, et negatio actus nequit esse vitalis; nam vivere in actu secundo est se movere ab intrinseco, voluntas autem non se movet per negationem actionis, et motus, adeoque omissio pura actus non est actus vitae: ergo libertas per puram omissionem, et negationem actus non potest exerceri. — Nego minorem, et ad eius probationem dico, ad vitam in actu secundo non requiri motum positivum, sed sufficere voluntariam negationem motus, qua nempe positis omnibus ad agendum praerequisitis, videlicet sufficienti cognitione praecepti obligantis ad actum, necnon et aliis ad operandum desideratis, voluntas pro suo arbitrio pure non vult id quod tenetur velle hic et nunc; haec enim voluntaria actus negatio cum proveniat a voluntate libere actum omittente, tam censeri potest indicium vitae, quam positio actus; cum enim ex se sit indifferens ad agendum, vel non agendum, evidens est quod quando ad utramlibet partem contradictionis sese determinat haec determinatio sit aliquod saltem interpretativum vitae et libertatis exercitium; nam illud omne, ad quod est potentia voluntatis liberiae, censetur esse illius exercitium. Haec pariter negatio actus sufficit ad peccatum; sicut enim voluntas censetur peccare, quando libere elicit, aut imperat actum prohibitum, ita peccare dicenda est, quoties libere omittit actum praeceptum.
Instant: Voluntas tunc solum peccat, quando se determinat voluntarie ad alteram partem contradictionis contra praeceptum prohibitivum, vel imperativum actus: sed ita se determinare non potest absque aliquo actu positivo: ergo etc. Probatur minor: voluntas se determinare nequit, nisi transeat a statu actus primi ad statum actus secundi: sed hic transitus fieri nequit absque aliquo actu positivo. Quod ut intelligatur evidentius, concipiantur duo instantia, in quorum priori voluntas sit in actu primo, et indifferens ad se determinandum, nec adhuc habens aliquem actum; in posteriori vero etiam careat omni actu; quaero quid plus habebit in posteriori, quam in priori? nihil certe; quippe cum actum positivum non habeat, subindeque non magis censenda est determinata in posteriori instanti, quam in priori: ergo nec magis censenda est peccare. Confirmatur: illud est absolute necessarium, ut voluntas transire censeatur de actu primo ad actum secundum, praeter quod omnia alia possunt ipsi competere in statu actus primi: sed omnia alia, quae ad peccatum concurrunt, possunt competere voluntati in statu actus primi, praeter ipsum actum physicum, ergo sine illo actu physico positivo, nec se determinare, nec peccare potest. Probatur minor: praeter actum physicum solum potest in voluntate considerari praeceptum cum sufficienti cognitione illius obligationis, necnon et carentia operationis: sed voluntati in statu actus primi convenit advertentia ad praeceptum; convenit etiam operationis carentia; quamdiu enim est in actu primo, non operatur: ergo omne aliud praeter actum physicum positivum convenit voluntati in statu indifferentiae, et actus primi. Confirmatur iterum: posita in intellectu sufficienti cognitione obligationis praecepti ad librandam voluntatem, et eam inclinandam ad actum, vel ipsa peccat non volendo actus elicitionem, vel non peccat: si primum, ergo peccat ante omnem determinationem: si secundum, ergo ipsi aliquid advenit in statu actus secundi, quod non habuerat in statu actus primi: hoc autem nihil aliud est praeter actum positivum: ergo etc. — Nego minorem, determinatio enim voluntatis satis potest intelligi ex eo, quod voluntas libere abstineat ab actu, quem elicere posset, si vellet: cum enim indifferentia libertatis sit ad agendum, vel non agendum, positis omnibus ad operationem desideratis, hoc ipso quod potens agere, non agit, determinat se ad alteram partem contradictionis, et transit a statu actus primi ad statum actus secundi; non quidem per positionem actus, sed per liberam eius omissionem: cum enim illa omissio pendeat ab ipsa voluntatis libertate, quando omittit agere, quod exequi posset si vellet, censetur interpretative velle non agere, et in eo esse statu, ac si ita decerneret, nolo agere: adeoque pariter censetur transire a statu actus primi ad statum actus secundi. Neque sunt concipienda duo instantia, in quorum uno voluntas sit indifferens in actu primo, et in altero careat actu, velut duo instantia durationis successive sibi correspondentia; sed solum intelligendum est, quod in eo ipso instanti, quo voluntas libere omittit operari, illa omissio pendet ab eius libertate, ita ut possit velle actum elicere, vel non velle: igitur quando actum omittit, ideo omittit, quia interpretative vult illum non ponere. Ad confirmationem similiter dico, equidem voluntatem in actu primo posse habere advertentiam ad obligationem praecepti, et in eo statu non peccare, sed manere in indifferentia, et suspensione: reduci autem ad actum secundum per illam non volitionem interpretativam, et ideoque peccare: quia nempe posita in intellectu sufficienti cognitione ad operandum, aliisque ad agendum praerequisitis, voluntas pure non vult id, quod tenetur velle hic et nunc. Unde non sequitur, quod peccet ante omnem determinationem: per hoc enim, quod voluntas potens agere et non agere, nec agit, virtualiter seu interpretative censetur velle non agere, ac proinde sufficienter sese determinare ad non agendum: nam illud omne ad quod immediate est potentia voluntaris libera, censetur illius exercitium, et determinatio.
Urgent: Volitio illa interpretativa non sufficit, nec ad determinationem voluntatis, nec ad peccatum: ergo revera ad determinationem, et peccatum volitio positiva desideratur. Probatur antecedens: ad rationem determinationis, et peccati requiritur, ut sit aliquid in ipso determinante, et peccante: sed volitio interpretativa non est in ipsa voluntate a parte rei, sed in solo intellectu interpretante illam omissionem quasi volitionem actualem: ergo ab ea volitione interpretativa non potest voluntas censeri sese determinare, et peccare. — Nego antecedens, et ad eius probationem, distinguo maiorem: requiritur, ut sit aliquid per modum actus positivi formaliter, et actu, nego: fundamentaliter, et virtualiter, concedo. Itaque volitio illa interpretativa est quidem formaliter, et actualiter in intellectu interpretante, et iudicante illam omissionem esse voluntariam et peccaminosam, sed fundamentaliter, et virtualiter est in ipsa voluntate, quatenus nempe potest velle elicitionem actus debiti, nec tamen pro sua libertate vult eum actum elicere, vel imperare.
Obiciunt 3. Omne voluntarium debet procedere ex inclinatione voluntatis circa obiectum propositum, necnon ex motione et influxu obiecti specificativi: sed illa voluntatis inclinatio, et obiecti motio non potest fieri absque aliquo actu positivo et physico: ergo non potest esse pura omissio voluntaria. Probatur minor: omittere ex motivo alliciente est omittere amore illius motivi; v. g. abstinere a peccato ex motivo alliciente placendi Deo, est abstinere ex amore et desiderio ipsius divini beneplaciti; sicut abstinere a peccato ex motivo deterrente, quia Deo displicet, est abstinere ex timore displicendi Deo: sed amor et timor sunt actus positivi voluntatis; ergo in talibus omissionibus semper concurrit aliquis actus positivus voluntatis. — Nego minorem; et ad eius probationem dico, dari posse omissionem actus sine ullo motivo retrahente aut removente voluntatem ad operandum.
Instant: Debet dari aliquid, per quod voluntas transeat a statu indifferentiae, in quo potuit omittere actum, vel non omittere, ad statum determinatum, in quo revera omittit illum: sed in omissione pura nihil datur huiusmodi: ergo remanet in statu indifferentiae. — Respondeo: Distinguo maiorem: debet dari aliquid reale positivum semper, nego maiorem; debet dari aliquid saltem negativum, et interpretativum, concedo maiorem. Distinguo pariter minorem, et nego consequentiam: nam datur quidem aliquid in intellectu, scilicet cognitio boni, vel mali, sed in voluntate non semper requiritur aliquid positivum, quia sicut determinatur, et tollitur voluntatis indifferentia ad agendum positive per ipsum actum, quem ponit, nec requiritur alius actus, alias daretur actus ad actum, ita determinatur ad omittendum per non actum, seu per actum interpretativum, qui dicitur etiam negativus, hoc ipso quod talis omissio, seu talis actus negativus est in eius potestate.
Obicies 1. Impossibile est, ut voluntas omittat libere, quin moveatur ab aliquo bono amabili, aut avertatur ab aliquo malo, quia dum motivum movet voluntatem, voluntas movetur: at voluntatem moveri, est transire a non actu ad actum positivum: ergo eiusmodi motio non potest esse sine aliquo actu positivo. — Respondeo: Distinguo maiorem: quin moveatur positive, nego maiorem: interpretative, concedo maiorem. Distinguo pariter minorem, et probationem: nam voluntatem moveri positive, est eam elicere aliquem actum positivum ob rationem boni vel mali quod proponitur: voluntatem autem moveri interpretative, est eam habere in sua potestate agere, vel non agere: et tamen non agere, et suspendere omnem actum circa obiectum, et motivum positivum: nam sicut cum motivum movet ad actum positivum, nihil efficit immediate in voluntate, quia motivum est solum in intellectu; ita cum motivum movet ad omissionem puram, nihil efficit in voluntate, nec ullum in ipsa elicit actum; nam voluntas seipsam determinat, tam ad suos actus, quam ad omissionem actuum; non autem determinatur ab obiectis intrinsece; alias non esset magis libera, quam animalium appetitus.
Instabis: Omissio debet poni vi motivi: sed omissionem poni vi motivi, vel est tantum motivum esse in mente, et omissionem in re: vel non. Neutrum dici potest; quia si est tantum motivum esse in mente, et omissionem in re: omissio non pendebit a motivo: nullum igitur habebit motivum, et inde non erit libera. Quod si est aliquid aliud, non potest esse nisi actus positivus: vel igitur non erit libera, vel inerit actus positivus: — Respondeo: Concedo maiorem; ad minorem dico, tria requiri, ut omissio ponatur complete vi motivi: scilicet 1. debet esse motivum in mente, 2. debet esse omissio in voluntate, et 3. nullus debet esse actus, qui prohibeat omissionem; quia hoc ipso quod est motivum in mente sufficienter applicatum, et nullus est alius actus prohibens omissionem, eo ipso est in potestate voluntatis omittere, vel non omittere, quia voluntas, positis omnibus requisitis, semper habet ex se potentiam suspendendi omnem actum. Hine si Petrus sit in lecto die Dominica, qua sacrum audiendum est, et offerant se tria motiva omittendi sacri; scilicet cogitet primo suave esse molliter in lecto quiescere; cogitet secundo iucundum esse in lecto confabulari cum amico praesente; cogitet tertio molestum esse aestivis caloribus in templo versari cum frequenti populo: tunc si omittat propter singula, fiet triplex omissio libera, non una; quia tribus vicibus erit in potestate voluntatis omittere, vel non omittere Sacrum. — Quod si supponant adversarii, tria motiva simul apprehendi ab intellectu, et triplex illud malum, seu disconvenientiam triplicem simul proponi voluntati, ita ut libere omittat Sacrum, tunc omissio pendet a motivo illo triplici, nec omittit Sacrum ex uno tantum motivo, sed ex tribus partialibus. — Quod si dicant omissionem debere ordinari ad motivum, ut pendeat a motivo; respondebo, proprium esse rationis ordinare, non voluntatis; quia voluntas (st cetera facultas quae non ordinat, nec refert unum ad aliud. Deinde nihil est aliud quam motivum esse causam suspendendi actum, et omittendi; sicut motivum actus positivi nihil est aliud, quam illud esse causam cur ponatur actus positivus, nec requiritur alius actus, quo primus actus referatur ad motivum; alias daretur processus in infinitum.
Sed contra. URGENT: Cum proponuntur simul tria motiva ad aliquid positive faciendum, puta ad audiendum Sacrum, possum velle positive audire Sacrum propter unum tantum ex tribus motivis, non propter alia duo, puta propter impetrandam pluviam, non propter impetrandam scientiam, nec propter convertendos peccatores: ergo a pari si potest dari omissio pura libera, et proponantur simul tria motiva omittendi, poterit omittere propter unum ex tribus, non propter alia duo; at hoc dici non potest; ergo non potest explicari per quid omissio pendeat ab uno motivo, et non pendeat ab alio. — Respondeo: Supponendum est tria illa motiva esse apta, et singula sufficientia ut moveant ad omissionem; alias inutilis esset haec hypothesis, et tunc concedo antecedens, distinguo consequens: poterit omittere propter unum, non propter alia duo, si positive reiiciat illa duo, concedo consequentiam: si non reiiciat positive, nego consequentiam: sicut si velit positive audire Sacrum propter unum tantum ex tribus; puta propter impetrandam scientiam, tunc, vel positive debet reiicere alia motiva, dicendo, nolo audire Sacrum propter impetrandam pluviam; vel saltem debet suspendere actum voluntatis circa illa motiva quorum gratia non audit Sacrum. Pari modo poterit omittere propter unum tantum si positive dicat, nolo omittere Sacrum, nec propter molestum caloris aestum, nec propter suavem lecti mollitiem; sed nisi positive reiiciat illa duo, non potest omittere propter unum sed propter omnia simul; quia, ut dictum est, tria simul faciunt unam causam totalem, cur omittat: ergo propter illa simul est in potestate voluntatis ponendi, vel non ponendi omissionem Sacri.
Quaeres: An, et quomodo omnis actus coniunctus cum omissione culpabili, et incompossibili cum observantia praescepti affirmativi, sit peccatum?
RESPONDEO, actum positivum qui est causa directa omissionis culpabilis, esse peccatum ratione illius omissionis, etiamsi ex sua specie, et obiecto aliunde esset bonus: actum vero qui nullatenus in omissionem influit, sed ad illam mere per accidens, et tantum concomitanter se habet, nisi alias malus esset, ex omissione cui coniungitur, non vitiari.
Prima pars huius responsi communis est apud Doctores, et adeo certa, ut sola explicatione videatur indigere. Ex hypothesi ergo quod aliquis ex nimio studendi vel ludendi desiderio omittat audire Sacrum die festo, ita ut per studium, et lusum impediatur ab auditione Sacri, studium illud revera malum est; est enim causa omissionis malae: sicut eleemosyna, quamvis de se bona et honesta, vitiosa foret et contaminosa, si hominem ad furtum commoveret, unde posset aliquid habere quod pauperibus erogaret; quod enim per se est causa mali, malum est. Non aliam tamen studium illud habet malitiam quam peccati omissionis; unde qui Sacrum propter studium omitteret, non magis peccat quam peccaret, si toto illo tempore quo instat praeceptum audiendi Sacri, maneret otiosus; si enim aliqua ratione studium illud per se malum existeret, maxime quia peccaret contra regulas, et rectitudinem virtutis studiositatis; at ita non est; audiens enim Sacrum die festo ex motivo vanitatis, v. g. privat auditionem Sacri rectitudine religionis quam tale motivum vitiat; nec tamen auditio Sacri contra religionem est, nec contra Ecclesiae praeceptum; alias sic audiens Sacrum, praeseptum illud violaret, et consequenter peccaret mortaliter, non solum contra humilitatem ratione vanitatis, sed etiam contra religionem ratione eiusdem vanitatis, quod a nullo Theologorum admittitur: ergo ex eo quod studium illud omissionem causans careat honestate morali virtutis studiositatis, non recte infertur esse contra istam virtutem, et duplicem malitiam distinctam contrahere, unam contra religionem, alteram contra studiositatem.
Dices: Qui Sacrum omittit ratione aviditatis studii, directe peccat contra virtutem studiositatis, tum quia studet tempore indebito: tum quia id praestat ex immoderato et nimio affectu: virtus autem studiositatis utrumque moderari debet et emendare: ergo qui Sacrum omittit propter studium, non solum contra virtutem religionis, sed etiam contra studiositatem peccat; adeoque duplicem contrahit malitiam specie diversam: unam contra religionem, alteram contra studiositatem. — Nego antecedens, et ad eius probationem dico, primo quidem eum qui studet urgente praecepto Sacri audiendi, non studere tempore indebito ex regulis precise studiositatis, sed solum indebito ratione alterius praecepti occurrentis; studiositas enim, quantum est ex se, id solum regulandum habet, ut moderetur nimium affectum circa proprium obiectum, impediendo videlicet ne quis studeat rebus prohibitis vel inanibus, neve diuturniori tempore studiis incumbat, quo eius incolumitas et vita pessundetur; quare hac servata regula, si quis alteri praecepto tunc observando contraveniat, non censetur peccare contra studiositatem; sed contra alteram virtutem, quae actum illum praecipitat, qui omittitur: caret quidem studium illud honestate studiositatis: non tamen habet inhonestatem studiositati oppositam, sed vitiatur ex circumstantia alterius praecepti, cuius transgressionem infert.
Instabis: Qui propter studium omittit Sacrum audire, constituit in studio rationem ultimi finis, diligendo nempe studium magis quam Deum, qui est auctor praecepti de audiendo Sacro: sed sic diligere studium vel quodlibet aliud creatum, non solum est contra virtutem studiositatis et religionis, sed etiam contra charitatem, quae praecipit amorem Dei super omnia: ergo in eo actu est multiplex malitia, alia contra religionem, alia contra charitatem. — Nego minorem: cum enim aversio a Deo ut ultimo fine consequatur omnia prorsus peccata mortalia, specialem non import malitiam contra charitatem nisi a peccante expresse et directe volita sit; quod vix, aut raro contingit. Adde. tamen non potius videri constituere suum studium tamquam ultimum finem, nec proinde plus peccare, quam qui omittit Sacrum ut maneat domi nihil aliud operans, sed otiosus permanens; sed hic non videtur constituere rationem ultimi finis in mansione domi, nec illam plusquam Deum diligere; proindeque nec speciale aliquod peccatum contrahere, omnes fatentur: ergo nec ille censendus est ob studium tempore indebito aliquod speciale peccatum contrahere.
Patet etiam secunda pars responsi, nempe quod actus ille qui tantum concomitanter, et per accidens se habet ad omissionem, nullatenus sit vitiosus. V. gr. si quis statuat revera quidem audire Sacrum, ne tamen interea maneat otiosus, vult vacare studiis, etc. si tamen inde contingat ipsum non cogitare de Sacro audiendo nisi post meridiem, quo amplius facultatem non habet Sacrum audiendi, dico quod studium illud non vitiatur, quia nullo modo est causa illius omissionis: alias si omnis actus concomitans omissionem ab illa vitiaretur, sequeretur eum qui statuit non audire Sacrum debere tunc omnem alium actum quantumvis honestum suspendere, et manere otiosum; si enim aliquem exerceret, in ipso censeretur peccare; quod nullus Theologorum admiserit: itaque causa occasionalis et per accidens nullam malitiam in opus quod in illam, ut finem, non ordinatur, derivare potest. Unde nec obstat quod tales actus sint incompossibiles cum observatione praecepti: nam inde non sequitur quod sint causa cur praeceptum non impleatur, quia scilicet non habent liberam voluntatem adiunctam omittendi praecepti: causa enim adaequata omissionis peccaminosae est nolle accedere ad Missam, aut carere voluntate accedendi: per accidens autem est quod interim homo maneat domi, aut studeat; aeque enim Sacrum omitteret, etsi non esset domi, nec studio incumberet.
§ III. — Quomodo peccatum veniale a mortali distinguatur.
Notandum. fide constare non omnia peccata, quae in hac mortali vita ab hominibus perpetrantur, esse mortalia, nec gratiam sanctificantem et iustitiam ab anima prorsus auferre; quod utique aperte satis designat Scriptura sacra, variis quidem Oraculis, maxime vero ex illo Proverb. 21. Septies enim cadet iustus, et resurget: impii autem corruent in malum. Constet etiam ex Concilio Milevitano, cui S. Aug. interfuit. definitur enim Can. 3. Item placuit ut quicumque dixerit in oratione Dominica idem dicere sanctos, dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est in eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et idem non dicere unumquemque Sanctorum, dimitte mihi debita mea, sed: dimitte nobis debita nostra: ut hoc pro aliis potius quam pro se petere intelligatur, cmathema sit. Quibus verbis significatur quaedam esse peccata, quae charitatem et gratiam sanctificantem non auferunt ab eis, qui perpetrant: subindeque iis mortem animae non inferunt. Quod utique expressius declaravit Concilium Africanum, ut constat ex eius Epistola 95. inter Epistolas S. Aug.; nam in eius fine legimus, multos esse fideles, qui post suam ad Deum conversionem vivunt toto tempore vitae sine querela: hoc est, inquit Concil. sine crimine, neque tamen sunt sine quotidianis et levibus offensionibus. Hanc autem veritatem definivit Trid. Sess. 6. cap. 11. his verbis: Licet in hac mortali vita, quantumvis Sancti et Iusti in levia saltem et quotidiana, quae venialia dicuntur peccata, quandoque cadant, non propterea desinunt esse Iusti: nam Iustorum illa vox est, et humilis, et verax, dimitte nobis debita nostra. — An autem, et qualiter peccatum veniale ex intrinseca sua ratione a mortali discrepet, maxime nobis superest cum haereticis huius temporis pugna: nam Ioannes Wiclef docuit omnia peccata esse mortis aeterna inductiva, de facto tamen in solis reprobis illam inducere, adeunque omnia praescitorum esse mortalia: omnia autem praedestinatorum esse venialia. Similiter Calvinus lib. 3. Inst. c. 4. ait: Fidelium peccata venialia esse: non quia non mortem merentur, sed quia Dei misericordia non imputantur, quia venia donantur. Lutherus pariter docuit omne peccatum natura sua esse mortale; fieri autem veniale credentibus.
Conclusio tertia. — Peccatum veniale est natura sua, et non solum ex imputatione, vel non imputatione divina, a mortali distinguitur.
Probatur, primo quidem ex Scriptura sacra; idque ex illo Matth. 5. Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicii: qui dixerit racha, reus erit concilii: qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. Ex quo divino oraculo sic argumentor: manifestum convicium constituit reum gehennae ignis, ac per hoc est peccatum mortale: iracundia sono vocis expressa, sed ad malum convicii non pertingens, facit reum concilii, idest, non constat an mereatur gehennam, seu ea, aut minori poena digna sit: inveniuntur igitur peccata quaedam quae leviora sunt, quam ut gehennam ignis mereantur. Quorsum enim cogeretur Concilium ad discernendum, num aliqua culpa gehenna ignis punienda esset, si omnes culpa gehennam ignis mererentur? Sunt igitur culpae aliqua divino iudicio sola poena temporali mulctandae. Rursus iracundia, quae nullo signo externo tota erupit, non facit reum concilii, sed iudicii; hoc est, non constat, an mereatur poenam aliquam, an nullam; ex quo sequitur, ut nullam aeternam mereatur: cum sit levior culpa, quam ea esset, de qua dubium esse poterat, temporale supplicium, an aeternum mereretur. — Rursus Luc. 6. Christus Dominus hypocritam interpellans, Quid, inquit, vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quam in oculo tuo est non consideras? At festucae non possunt per se excaecare oculum in quo sunt: ergo sunt quaedam levia peccata, quae non tantum actu non extinguunt gratiam, animae lumen, ut faciunt mortalia, quae per trabem designantur; sed quae nec extinguere possunt: subindeque ex natura sua a levitate intrinseca venialia sunt, et a mortali distincta.
Ad eandem confirmandam veritatem S. Amb. serm. 20. in Psal. 118. August. lib. 21. De Civit. Dei, cap. 26. et alii proferunt illud Pauli 1. ad Corinth. 3. Si quis, inquit, superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos: ligna, foenum, stipulam, etc. salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quibus Apostolus peccata venialia rebus natura sua levissimis comparat, nempe ligno, foeno, stipulis; quemadmodum enim per aurum, argentum, et lapides pretiosos significat opera perfecta et laudabilia, quae in iudicio Dei examinata, nihil nisi mercedem promerentur; ita per lignum, foenum, et stipulas designat opera inutilia et reprehensione digna, sed venialia, quae detrimentum quidem afferant, et purgatione indigeant, non tamen a salute faciant excidere: at nusquam S. Paulus peccata venialia eam foeno et stipulis comparasset, nisi vera essent peccata minuta atque levissima, ut ait S. Gregorius lib. 1. Dialog., cap. 30. Peccata minuta ex natura sua mortalia ferro potius, aut aere plumbove forent comparanda.
Eadem est concors omnium SS. Patrum sententia, quos proferunt Vasquez disp. 147. et Suarez lib. 1. De Statu Peccati. cap. 10. Unicus autem ad id confirmandum sufficit Aug. qui pluribus docet, maxime lib. De Natura, et Gratia, cap. 36. quaedam esse peccata quae gratiam sanctificantem non auferunt: Nam, inquit, excepta Virgine Maria, si omnes sanctos et sanctas cum hic viverent congregare possimus, et interrogare, utrum essent sine peccato: quantalibet dati fuerint excellentia sanctitatis, si hoc interrogari potuissent; si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
Obicies 1. plurima Script. testimonia, quibus evincere nituntur omne peccatum ex natura sua esse mortale, siquidem de peccato generatim Scriptura pronuntiat Deuteron. 27. Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis huius. Ezechielis 18. Anima quae peccaverit ipsa morietur. Rom. 6. Stipendia peccati mors. Iacobi 2. Qui peccat in uno, factus est omnium reus: ergo etc. — Respondeo, hos Scriptura sacra textus non de peccatis generatim, sed solum de mortalibus esse intelligendos; si enim omnia prorsus etiam venialia denotaret, sequeretur hominem iustum non solum posse, sed etiam revera excidere a vera vita gratiae, vel maledici a Deo, vel excludi continuo ab haereditate regni coelestis, vel fieri totius divinae legis violatae reum: igitur verba illa non de venialibus delictis, sed de criminibus tantum accipienda sunt.
Obicies 2. SS. Patres: primo quidem Basilium in quaestionibus compendio explicatis, interrogatione 4. ubi ait: de omni peccato dictum esse quod sit mortis stimulus. Et interrog. 293. Differentiam, inquit, magnorum et parvorum peccatorum in Novo Testamento discere non datur. Insuper S. August. pluribus docet, quod multa venialia simul collecta hominem damnent, maxime tractatu 11. in Ioan. Quomodo, inquit, minuta peccata si negligantur occidunt? Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae: sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens paulatim per sentinam intrat: sed diu intrando, et numquam exhauriendo mergit navim: ergo revera censet, quod minima etiam peccata mortem aeternam possint inferre. — Nego consequentiam, et ad S. Basilium dico eum venialia peccata mortis stimulo appellasse, non quod eam reipsa inferant, sed quod ad illam disponant, quatenus venialia disponunt ad mortalia, maxime quando frequentius admittuntur. Ad secundum dico quod forte Basilius alludit ad differentiam pharisaicam inter mandata gravia, et minima a Christo reprehensa; ipsi namque praeceptum de adulterio, de homicidio, et dilectione proximi sic exponabant, ut dicerent externum quidem opus esse prohibitum, at non internos animi motus irae, concupiscentiae, etc.; similiter amicos quidem esse diligendos, non ita inimicos: quam differentiam culpat Christus Dominus Matthai cap. 5. non enim negare potest S. Basilius, quin in Novo Testamento aperta sit differentia inter maxima et levia peccata, ut constat ex textibus supra laudatis. — Ad S. August. dico eum ita esse interpretandum, ut velit quod si venialia contemnantur et negligantur, paulatim hominem ad mortale crimen disponant et inducant; quemadmodum vulnus curabile, si negligentius curetur, paulatim apostema lethiferum gignit, et eo modo mortem infert. Quod aperte fatetur S. Greg. lib. 10. Moralia, cap. 14. Si curare parva negligimus, inquit, insensibiliter seducti audenter etiam maiora perpetramus.
Obicies 3. Omnis offensa infinita de se, et ex natura sua, poenam secundum durationem infinitam promeretur: sed peccatum veniale, cum sit offensa Dei, qui est infinitus, censetur esse infinita; crescit enim offensa iuxta dignitatem personae laesae: ergo natura sua poenam aeternam promeretur; subindeque non habet ex levitate sua intrinseca, quod veniale sit; sed tantum ex Dei misericordia talem poenam aliquibus peccatis benigne relaxantis. — Nego minorem; quamvis enim peccatum veniale sit offensa Dei infiniti, non tamen est infinita, sicut peccatum mortale; quia nempe non avertit hominem a Deo tanquam ab ultimo fine, ut eum ad creaturam convertat; sed tantum imminuit ferorem eiusdem dilectionis, et amoris; ideoque non in infinitum, eo modo quo peccatum mortale, quod includit Dei contemptum, et ex contemptu illo infinita Maiestatis divinae contrahit malitiam veluti moraliter infinitam. Ex his constat peccatum veniale recte definiri a Seraphico Doctore in Centiloquio parte prima, cap. 6.
Peccatum veniale, inquit, est libido, sive amor voluptatis in creatura citra Deum. Addit ibidem, peccatum veniale triplex distingui: nam quoddam est veniale ex subreptione, et ideo veniale est, quia non potest vitari tune: et quia committitur praeter rationem, semper est veniale. Quoddam est veniale ex cogitatione sine consensu: et ideo veniale, quia non plene consentitur, ut in cogitatione et delectatione de muliere, citra consensum in delectatione: et ideo veniale fit mortale per complacentiam et consensum. Quoddam est veniale cum delectatione; et consensu: et ideo veniale est, quia non est deordinatio contra praeceptum, ut ebrietas et mendacium iocosum: et istud cum sit veniale propter delectationem, quae est citra Deum, tamen potest fieri mortale propter nimiam libidinem et contemptum. Non tamen intelligendum est quod aliquod veniale per essentiam fiat mortale; sed quia de veniali fit transitus ad mortale per complacentiam et consensum, sive per libidinem et contemptum. Curatur autem peccatum veniale per actus, in quibus est aliqua humiliatio, et devotio, qui quidem actus gratia informati repugnant veniali: et sic ad actum curationis et delectationis venialium, gratiam gratum facientem coadiurant et vigorant. Huiusmodi his versibus continentur:
Confiteor, tunndo, respergo, conteror, oro, Signor, edo, dono, per quae venialia pono, Unctio, poena lenis, compassio, quae fit egenis.
Hic enim remedia sunt: 1. generalis confessio, 2. pectoris tunsio, 3. aqua benedictae aspersio, et cordis contritio, 4. Dominica oratio, 5. Signatio ab Episcopo, 6. Eucharistiae sumptio, 7. Oblatae condonatio, 8. Extrema-unctio, 9. levis poenitentia, 10. compassio fraterna.
Quaeres 1. qualiter peccatum veniale a mortali secernatur?
Respondet Doctor in 2. dist. 21. n. 3. quod
peccatum mortale non distinguitur a veniali in hoc, quod unum est respectu finis, ut mortale, et aliud eorum quae sunt ad finem, ut veniale; sed utrumque potest esse, et circa ea quae sunt ad finem, et circa finem: sed in hoc distinguuntur, quia peccatum mortale est deordinatio opposita ordinationi, sine qua finis non potest sequi aliquo modo; quae quidem ordinatio habet praeceptum, contra quod deordinatio fit: et > ideo omnis deordinatio cadens sub praecepto, avertit a fine necessario. Sed alia est ordinatio, quae potest esse respectu finis sequendi, quae non est necessaria, sed utilis, quae non est de praecepto, sed potius de consilio: et deordinatio opposita huic, est peccatum veniale, nec facit cadere a fine necessario; sed facit, quod actus non procedat meliori modo, quo potest.
Advertendum autem primo, Doctorem non intendere, quod omnis actus contra aliquod consilium evangelicum elicitus sit peccatum veniale; nam habemus consilium dandi eleemosynam, aut operandi quod perfectius est semper cum possumus; tamen non est peccatum veniale nolle dare eleemosynam, aut operari aliquando quod est minus perfectum, seu operari indifferenter. Itaque quamvis omne peccatum veniale sit contra consilium, non tamen omne quod est contra consilium est peccatum veniale.
Advertendum secundo, quod cum Doctor dicit peccatum mortale esse contra praeceptum; veniale vero contra consilium; praeceptum non usurpat pro eo omni quod inducit aliquam obligationem, sive gravem, sive levem, et cuius transgressio imputatur ad aliquam culpam; certum est enim veniale hac ratione etiam esse contra praeceptum. Sed ibi praeceptum usurpat modo loquendi Scripturae sacrae, necnon et SS. Patrum dicentium plenitudinem legis, hoc est observantiam mandatorum et praeceptorum, consistere in dilectione Dei et proximi, quo fit ut qui in uno mandato offendit, fiat omnium reus: ex quo loquendi modo colligi videtur nihil esse contra mandatum, nisi quod tollit dilectionem Dei et proximi; ac proinde hac ratione peccatum veniale censeri non potest esse contra mandatum et praeceptum; siquidem Dei dilectionem non extinguit; sed solum eius fervorem imminuit. Similiter dum ait veniale esse contra consilium, nomine consilii non intelligit suasionem, seu inductionem ad aliquid faciendum citra omnimodam obligationem: sic enim veniale non esset contra consilium tantum; quippe cum sit aliqua obligatio illud vitandi, alias non censeretur esse peccatum; sed nomine consilii intelligit Doctor suasionem alicuius faciendi, sive sine obligatione, sive cum obligatione levi non inferente separationem perpetuam a Deo.
Ex quibus sequitur germanam genuinamque distinctionem peccati venialis a mortali ex eo maxime repetendam, quod mortale sit gravis offensa et iniuria gravisque transgressio; veniale autem tantum levis et imperfecta.
Quaeres 2. An peccatum veniale specifice differat a mortali?
Respondeo, non differre physice, et secundum entitatem actus: sicut enim praeceptum grave, et praeceptum leve circa eamdem materiam non differunt secundum essentiam, sed secundum intensionem; sic a pari ita non differunt offensae in materia eiusdem speciei gravis aut levis; quia fiunt contra Dei praeceptum grave aut leve: ideoque furtum unius assis, et furtum centum millium non differunt specie physica; quia versantur circa eamdem materiam, et contra idem praeceptum, Non furtum facies. Differunt tamen specie morali, quia unum ex natura sua est separativum a Deo, alterum non est; et sicut illud quod est malum ex natura sua morali constituitur in diversa specie malitia moralis, per hoc quod prohibeatur alia prohibitione; ita etiam licet peccatum quod dicitur veniale, et illud quod dicitur mortale secundum se, seclusa prohibitione sub poena tali, essent eiusdem speciei; tamen accidentali prohibitione possent constitui in diversa specie morali, de quo tamen non potest esse alia difficultas, quam de nomine. Confirmatur: quia si non competeret mortali, ex natura sua specifica morali, separare a Deo, sed ex differentia aliqua accidentali, maioris intensionis v. gr., non posset ostendi quomodo plura peccata venialia non possent separare a Deo: sed certum est quod non separent, quantumvis multiplicentur: ergo non ex intensione maiori convenit mortali sic separare, sed ex natura sua specifica morali.
Quaeres 3. An peccatum veniale fieri possit mortale?
Respondet Seraphicus Doctor lib. 3. Compendii Theologicae veritatis cap. 12. quod peccatum veniale sub ratione formali peccati venialis consideratum nusquam possit fieri mortale, nec quantum ad actum, nec quantum ad maculam; quia nulla res potest mutare suam speciem: peccatum autem veniale, et mortale sunt diversae species peccati. — Respondet secundo, quod actus qui ex se est de genere venialis, potest fieri mortalis quatuor modis:
Primo ex conscientia: quia quidquid fit contra conscientiam, aedificat ad gehennam, etiam si sit contra erroneam; et haec est ratio: quia cum in peccato duo sint, scilicet aversio, et conversio, penes primum iudicatur peccatum; quoniam aversio a Deo est quasi formale; et conversio ad creaturas materiale. Quamvis ergo levare festucam, vel calamum a dextera, videatur esse leve, et indifferens, tamen quando fit contra conscientiam, peccatum est mortale; quia spernitur bonum incommutabile; et ita fit aversio a Creatore. Secundo ex complacentia: unde Aug. nullum peccatum adeo est veniale, quod non fiat mortale, dum placet. Tertio ex dispositione, quia frequenter per lapsum in venialia, disponitur homo ad mortalia, et hoc secundum illud Gregorii: Vitasti saxa grandia, cave ne obruaris arena: et hoc idem dicit, quia saepe de minimis peccatis venitur ad magna, sicut de modica scintilla quandoque surgit magnus ignis: Qui minima spernit paulatim decidet. Quarto ex progressu, quia quando insurgit veniale, si non prohiberetur, posset progredi usque ad mortale: non quia ipsum veniale in substantia posset fieri mortale, sed quia ex ipso occasionaliter fieret progressus ad mortale: et istud patet in primis motibus, qui inter venialia computantur; sed quando delectatio convalescit in tantum quod consensus accidit, iam peccatum est mortale.
Quaeres 4. Quibus maxime notis peccatum mortale et veniali discernuntur?
Respondeo, has quatuor sequentes regulas esse attendendas, ut eiusmodi fiat discretio: Prima est quod ad peccatum mortale gravitas praecepti divini est attendenda, quae vel ex Scriptura, vel traditione divina, vel ratione innotescit. Nam quae in Scriptura sub poena mortis, execrationis, abominationis, et exclusionis a regno Coelorum, aut similibus interminationibus prohibentur, intelligenda sunt graviter vetari; quale est illud primae ad Corinthios 6. Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidete.1 — Ratione vero dignoscitur praecepti gravitas, spectando ad materiae dignitatem, naturam, cui existimandum est Deum pro sua benignitate, et suavi providentiae suae administratione sese accommodare, ita ut levia leviter, gravia graviter praecepisse censeatur; nisi aliunde gravissimae poenae adsit adiuncta interminatio: fieri namque potest, ut super materia levi, imo etiam per se indifferente, feratur praeceptum grave, sufficiens ad mortale peccatum, si praeceptum illud integra libertate violatur; quale fuit praeceptum datum primo Parenti Gen. 2. erat enim de re per se levi, et indifferente: nihilominus mandatum erat grave, sufficiens ad peccatum mortale, utpote sub poena mortis iniunctum his verbis: In quacumque die comederis morte morieris. — Secunda regula est, quod quamvis praeceptum sit grave, nihilominus potest esse levis transgressio, si nempe fiat non ex plena et sufficienti deliberatione; sed ex subreptione, et indeliberatione voluntatis. Cum enim peccatum omne debeat esse voluntarium, eo gravius aut levius censendum est, quod maiori vel minori voluntatis deliberatione consummatur. — Tertia iuvat etiam observare, an actus peccaminosus sit immediate contra praeceptum divinum, aut immediate contra humanum, et solum mediate, et consequenter contra divinum: etenim hac posteriori ratione valde minuitur peccati gravitas: cum enim potestas hominibus concessa non sit simpliciter summa, nec sine restrictione, sed ordinata ad finem, et illi contemperata, inde fit quod ne parva bona ita severe ab hominibus praecipi, nec parva mala maxima sub poena prohiberi ab hominibus possint, ut eorum grave mandatum semper sufficiat ad peccatum mortale: cuius ratio est quod minus malum non bene nec utiliter redimatur maiori malo. Est autem maius malum ut sit periculum peccandi mortaliter, quam ut parvum bonum praetermittatur, et hac ratione parvum malum admittatur: ergo cum homines non habeant potestatem praecipiendi aut prohibendi nisi in aedificationem, non autem in destructionem, ut loquitur S. Paulus de potestate Apostolica sibi concessa, secundae ad Corinthios 13. inde fit quod non possunt circa parva, et levia constituere grave mandatum, cuius transgressio sit peccatum mortale.
Sed dices, summos Pontifices interdum praecipere graviter levia quaedam circa modum administrandi Sacramenta v. g. celebrandi Missam. — Respondeo, id non esse leve, sed grave, ut sacrificium ordine convenienti celebretur, et Sacramenta ritu congruo administrentur, maxime cum haec spectent ad Dei gloriam, et reverentiam rei sacrae.
Quarto denique in praeceptis humanis non sufficit ad peccatum mortale, quod res sit gravis, sed etiam requiritur ut graviter eam praecipere intendat legislator; unde recte advertit Sanchez lib. in Decalog. cap. 1. et cum eo Martinonus Disp. 18. Sect. 5. quod non quaecumque Pontifex interdieit aut iubet, quamvis dicat ex divini Nominis affectu se firmiter ea iubere, aut interdicere, obligant subinde sub mortali: sed id ex materiae praeceptae gravitate, aut necessitate, atque poena transgressoribus statuta deducendum est.
Quaestio III: A quibus petenda sit specifica, et numerica peccatorum distinctio
Notandum 1. Peccata considerari posse vel materialiter, et physice secundum entitatem actus, aut quasi actus vitiosi: vel formaliter, et moraliter secundum illorum deformitatem, et disconvenientiam ad obiectum, praeceptum, finem, circumstantias, et regulas bene probeque agendi. Certum est autem peccata priori modo spectata invicem interdum specie distingui; alia enim sunt peccata commissionis a peccatis omissionis: similiter alia sunt interna peccata, quae per actus pure internos perpetrantur, ab eis quae externo opere complentur; aliud namque est videre mulierem ad concupiscendam eam, et aliud cum ea adulterium committere: unde solum hic superest examinandum a quibus maxime peti debeat specifica ac numerica peccatorum distinctio secundum eorum esse morale: an videlicet a circumstantiis, quibus afficiuntur, an a praeceptis in quibus pugnant, an ab obiectis circa quae versantur.
Notandum 2. Distinctionem praeceptorum posse considerari dupliciter: nimirum, vel ex parte praecipientis, vel ex parte rei praeceptae. Priori modo aliud est praeceptum naturale, ipso videlicet naturae ductu, et lumine singulis hominibus insinuatum, et aliud positivum per edictum et legem a superiore praescriptam et positam. Iursus, positivum distribuitur in divinum, et humanum: humanum autem in ecclesiasticum, et civile. Posteriori modo praecepta distinguuntur iuxta diversitatem virtutum, quas praecipiunt, aut vitiorum, quae prohibent. Cum autem quaelibet virtus plures habeat actus specie diversos, diversasque agendi regulas, quibus regulari debet, quo fit ut contra eam multipliciter peccari possit; sic quia virtus temperantiae v. gr. versatur circa moderationem in cibo, potu, ludo, et voluptatibus corporis, inde fit quod contra eam varie peccari possit, nempe per gulam, per ebrietatem, per fornicationem etc.; hinc est quod eadem virtus possit praecipi variis praeceptis. Imo etiam contingit interdum, quod unus, idemque virtutis actus possit multis praeceptis esse illicitus, aut necessarius; nam v. g. peccatum usura est prohibitum iure naturae, atque etiam positivo divino ecclesiastico et civili. Potest similiter idem actus pluribus virtutibus adversari; sic furtum rei sacrae, aut percussio Clerici repugnat simul iustitiae, et religioni, seu reverentiae debitae rebus, et personis Deo dicatis, atque etiam obedientiae erga Deum, et superiores, a quibus haec peccata prohibentur.
Notandum 3. Quod quemadmodum superiores praecipientes, diversa habent iura, quibus inferioribus possunt imperare; ita inferiores varias, et distinctas contrahunt obligationes eis obediendi: unde fit quod quando titulus, quo eis obtemperare tenemur, est specie diversus, etiam inobedientia, quae contra eorum praecepta committitur, est specie diversa. Sic quia ius Praelatorum Regularium imperandi suis religiosis est quid religiosum ortum ex voto obedientiae, quaeritur an inobedientia contra illos commissa, sit peccatum contra virtutem religionis specie diversum ab inobedientia, quae fieret erga alium superiorem; seu an qui non obtemperat, deteriori praecipienti auctoritati per habendi, et ex velle parere unam quidem contra virtutem, cuius rectitudo praecipitur, et in cuius specie res praecepta constituitur; alteram contra voti religionem.
His ita praelibatis, tria hic occurrunt determinanda: Primum, an specifica peccatorum distinctio petatur interdum a circumstantiis, quibus actus afficiunt: Secundum, an ab obiectis, circa quae versantur: Tertium, an a praeceptis, in quibus militant.
Conclusio prima. — Specifica peccatorum distinctio petitur interdum a circumstantiis specie differentibus. Haec est communis inter Theologos, contra Durandum in 2. d. 38. qu. 1. ubi docet nullam circumstantiam tribuere actui humano bonitatem aliquam, vel malitiam, quia, inquit, cum illam tribuit, transit in rationem obiecti, et desinit esse circumstantia. Censet equidem aliquas esse circumstantias morales in ordine ad entitatem physicam actus, cui accidunt, sed non in ordine ad actum, ut moralis est, ut sic enim circumstantiae, inquit, induunt rationem obiecti.
Probatur itaque conclusio: ab eo peccatum dicitur esse specie distinctum, a quo habet novam et specie distinctam difformitatem cum ratione et regulis bene vivendi: sed id aliquando habet a circumstantiis actum concomitantibus; adeoque ab eis peccata diversam speciem induunt. Maior constat. Minor probatur: Primo ex Concil. Trident. Sess. 14. Canone 5. ubi definit in confessione aperiendas esse circumstantias, quae speciem peccati immutant: idemque docet ibidem cap. 5. his verbis: colligitur praeterea etiam eas circumstantias in confessione explicandas esse, quae speciem peccati mutant. Censet ergo aliquas circumstantias novam peccati speciem in actum inducere. Secundo, eadem minor constat ex doctrina SS. Patrum, qui mirum in modum exaggerant malitiam, et deformitatem, quam actus peccaminosi et mali induunt a circumstantia, vel personae, vel loci, vel temporis. Sic S. Isidorus lib. Sententiarum cap. 18. peccatum ex conditione personae aggravari docet; Peccata, inquit, quae incipientibus levia sunt, perfectis viris gravia deputantur; tanto enim gravius cognoscitur esse peccatum, quanto maior, qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et saepe quod minoribus ignoscitur, maioribus imputatur. Hinc Salvianus lib. 4. De Providentia. Christianos gravius, quam infideles eumdem actum vitiosum elicientes peccare demonstrat. Omnis enim, inquit, Christianorum culpa Divinitatis iniuria est, atrocius sub sancti nominis professione peccamus; ipsa errores nostros religio, quam profitetur, accusat. Similiter ex sanctitate loci per peccatum vitiati, ac profanati, peccatorum diversitatem et gravitatem SS. Patres interdum colligunt: sic S. Hieron. Sabinianum Diaconum increpat, quod Virginem quamdam sacram e Monasterio Bethleemitico ad stuprum, fugamque sollicitaverit, huiusque immanitatem sceleris a circumstantia loci sacri, in quo commissum fuerat, explicat his verbis: Infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua Dei filius natus est, et Veritas de terra orta est, et terra dedit Fructum suum, de stupro condicturus ingrederis? Non times ne de praesepi infans vagiat, ne puerpera Virgo te rideat, ne Mater Domini contempletur? Angeli clamant, Pastores currunt, stella desuper rutilat, Magi adorant, Herodes terretur, Ierosolyma conturbitur, et tu cubiculum Virginis decepturus virginem irrepis? Pareo miser, et tam mente, quum corpore perhorresco, non possum ultra progredi, prorumpunt lacrimae antequam verba, indignatione pariter ac dolore in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. — Denique etiam peccati immanitatem ex temporis circumstantia colligunt SS. Patres. Sic S. Leo Sermone 5. de Passione gravitatem sceleris Iudaeorum exaggerat ex eo quod Christum occiderint in festo Paschali. Quando, inquit, qui ornare templum, mundare rasa, et victimas providere, et legitimis purificationibus sanctiorem diligentiam adhibere debuerant, parricidalis odii furore concepto, ad unum opus eacant, in unum facinus simili crudelitate coniurant.
Dices 1: Ut aliquid humanis actibus malitiam conferat, debet esse volitum: sed omne quod est volitum est obiectum volitionis, sicut omnne cognitum est obiectum intellectus: ergo non a circumstantia, sed ab obiecto malitia speciem et gravitatem induunt. — Distinguo maiorem: debet semper esse volitum per se primario, et directe, nego: secundario, et indirecte, concedo. Et similiter distincta minore, nego consequentiam. Quamvis enim solum obiectum essentialiter actum specificans sit volitum directe et primario, tamen circumstantiae sunt volitae secundario et indirecte, propter summam necessitudinem, quam habent cum obiecto actum specificante; cum enim voluntas sit potentia spiritalis non alligata organo, reflecti potest supra seipsam, et voluntarie tendere non solum in obiectum specificativum, sed etiam in circumstantias actum concomitantes, vel in ipsum actum, licet attectum tali vel tali circumstantia.
Dices 2: Bonitas, vel malitia moralis, est quid intrinsecum actui humano; circumstantiae vero sunt ipsi quid extrinsecum: sed nihil intrinsecum desumi potest ab extrinseco; nihil enim intrinsece denominatur a forma, quae ipsi non inest: ergo actus humanus non potest esse, nec denominari vitiosus a circumstantiis. — Distinguo minorem: nihil intrinsecum physice, et entitative denominari potest ab extrinseco, concedo; nihil intrinsecum moraliter denominari potest ab extrinseco physico; nego. Alias enim sequeretur, quod obiectum non daret actui humano aliquam bonitatem, vel malitiam moralem intrinsecam; tam enim extrinsecum est obiectum, quam ipsae circumstantiae. Igitur qua ratione actus humani desumunt ab obiecto bonitatem, vel malitiam intrinsecam, specificam et essentialem, propter ordinem transcendentalem et intrinsecum, quem ipsi actus habent ad illud obiectum conveniens vel disconveniens regulis recte vivendi, pari iure suam bonitatem, vel malitiam moralem mutuantur a circumstantiis extrinsecis, propter similem ordinem, quem actus humanus ad illas circumstantias habet. Consule quae ex Doctore supra diximus, Tract. De Angelis, pag. 101.
Conclusio secunda. — Distinctio specifica peccatorum non desumitur ab obiecto entitative spectato, nedum quatenus illa obiecta materialia diversam induunt disconvenientiam cum regulis bene vivendi, privantque diversa rectitudine, quae actibus inesse deberet. Haec est Doctoris in 2. d. 37. num. 9. ubi cum dixisset, quod cum privationes distinguantur specie ex distinctione specifica habituum, et numero ex distinctione habituum numerali, subdit:
peccata, quae sunt privationes quaedam, scilicet rectitudinum, quae deberent inesse actibus, distinguuntur formaliter ex distinctione talium rectitudinum, ut quando debent haberi diversae rectitudines specie, sunt carentiae diversae specie. Et ita non per comparationem ad obiecta, quae non sunt mala, nisi materialiter, distinguuntur ipsa peccata: sed formalis ratio in eis distinguitur in comparatione ad rectitudinem aliam, et aliam specie, quae deberet inesse.
Patet huius conclusionis veritas quantum ad utramque partem: entitativa namque obiectorum diversitas potest aliquando ab eodem actu peccaminoso attingi: furtum namque tendere potest in res specifice diversas, puta in panem, pecuniam, vestes, etc. nec ab eis diversitatem specificam induit, nisi quando in illis obiectis materialibus apparet diversa et dissimilis indecentia et dissonantia cum regulis bene vivendi: sic ablatio vitae, honoris, et bonorum fortuna diversam specie important peccati malitiam, diversamque speciem actus peccaminosi constituunt, nempe homicidium, detractionem, et furtum: propterea quod ablationes ille rerum diversarum diversam indecentiam, et dissonantiam ad regulas bene vivendi conferunt. — Ut autem obiectum actui humano conferat specialem bonitatem, vel malitiam formalem, non est necessum, quod illa malitia obiectiva sit directe, vel per se cognita, et volita, sed sufficit eam esse cognitam, et volitam indirecte: differentia enim inter actus bonos, et malos ex parte cognitionis, et volitionis, haec potest affirmari, quod ad formalem bonitatem actui tribuendam debet voluntas velle bonum et honestum, quia bonum est: ad malitiam vero sufficit velle malum propter aliquid aliud, et non abstinere ab illo, ut agamus id quod aliunde placet, aut omittamus id quod aliunde displicet; nam, inquit Martinonus, Disputatione 10. Sectione 2: qui orat in loco sacro, non dat actui suo specialem bonitatem ex illa circumstantia, nisi reverentia loci sacri eum moveat ad ibi orandum, et oret in loco sacro, quia sacer est. At vero si occidat in loco sacro, contrahit ex eo malitiam sacrilegii, tametsi non occidat in loco illo, quia sacer est: sufficit enim, quod non abstineat ab homicidio perpetrando propter reverentiam loci, cui illam debet, et velit odio suo satisfacere, non obstante reverentia loci sacri. Ratio generalis est, quia turpe est et indecens naturae rationali, velle aut acceptare malum, non modo directe et propter se (et quidem impossibile est per se pure, et praecise illud velle, aut acceptare) sed etiam propter aliud: damnanturque in Scriptura, qui dicunt: Faciamus mala, ut veniant bona. Rom. 3. versu 8. Voluntas enim, qua vult malum, idest, inhonestum, hoc ipso mala est, ex quo-cumque motivo illud velit, quia hoc ipso postponit honestatem turpitudini contra rectam rationem, et contra quam facere debeat. Sic ut aliquis peccet peccato furti formaliter, non est necesse, ut adulteretur, non desinit esse fur proprie et formaliter, licet ad furtum moveatur ex affectu alterius peccati.
Conclusio tertia. — Distinctio specifica peccatorum non recte petitur ex diversitate praeceptorum, quae sunt a superioribus idem praecipientibus in eadem specie virtutis, sive in eodem motivo: sed autem si respiciant diversas virtutes, et habeant motivum formale diversa. Haec conclusio duas habet partes, quarum
Prima per se patet: diversitas enim peccatorum pensanda est ex obiecto quod prohibetur, non autem ex parte praecipientis, seu legislatoris, qui se habet instar causae extrinsecae: plures autem causae extrinsecae concurrentes ad eumdem effectum non variant eius rationem formalem: ergo nec diversitas praecipientium, aut prohibentium eumdem actum, illius specificam diversitatem efficit. Confirmatur: furtum v. g. prohibitur de facto lege divina, quae est actus Dei, et humana, quae est actus hominis; sed exinde non censetur esse multiplex peccatum, quando idem actus furandi versatur circa idem obiectum, et cum eodem motivo: ergo diversitas praecipientium non efficit diversitatem peccati.
Patet etiam secunda pars, quia quoties praeceptum est specie diversum, toties peccata illi opposita habent distinctum obiectum, et motivum; toties enim peccatur contra diversum titulum, diversamque regulam agendi secundum dictamen rectae rationis; sed quaelibet virtus habet praecepta specie diversa, seu diversas agendi regulas: aliud enim est praeceptum, quo temperantia praecipit moderationem in iocis, ludis, et voluptatibus corporis, contra quod peccatur per scurrilitatem, luxuriam, et alia vitia: et aliud, quo praecipit moderationem in cibo, et potu, contra quod peccatur per ebrietatem, gulam: ergo cum ab obiectis, et motivis peccata specificentur, et distinguantur, consequens est, ut praecepta ita distincta importent specificam distinctionem peccatorum.
Ex his collige, quod violenta percussio Clerici v. g. duplicem induit speciem malitiae, scilicet iniustitiae, et sacrilegii, quia huiusmodi actus iure naturali, et positivo prohibetur ex duplici motivo specie diverso, nempe ex motivo iustitiae proveniente a iure naturali, et ex motivo religionis a iure positivo. Secus vero dicendum de eo, qui frangit ieiunium in vigilia incidente in quatuor tempora, vel omittente Sacrum die festo, qui in die Dominica occurrit: licet enim duplex concurrat praeceptum de ieiunando ipso die, unum quidem ratione vigiliae, aliud ratione quatuor temporum, nihilominus quia utrobique est idem finis intrinsecus, et respicitur immediate materia eiusdem virtutis, videlicet abstinentiae, inde fit quod illius praecepti transgressio sit unicum peccatum. Idem dicendum de omissione Missae in die festo occurrente die Dominica. Qui plura desiderat consulat nostram Academicam Philosophicam, Disp. de bonitate et malitia actuum humanorum.