Scotus Academicus, Tomus secundus: De Deo Intelligente et Volente
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Deo essentialiter operante
Disputatio I: De intellectu divino et scientia divina
Disputatio II: De voluntate divina
Disputatio III: De providentia divina, ejusque mirandis effectibus
Articulus I: De divinae providentiae existentia, natura, affectibus et effectibus
Articulus II: De praedestinatione sanctorum
Sectio I: De praedestinatione generatim
Sectio II: De causis praedestinationis
Deo quondam sciscitanti et sanctissimum Iobum interpellanti, ut ediceret, in qua via lux habitet, et tenebrarum quis sit locus, cap. 38. tam arduae quaestionis discussione ita perfractus est ille virorum Sapientissimus et Patientissimus, ut quidquid reponeret non invenerit: Respondere quid possum? inquit cap. 39, manum meam ponam super os meum. At longe maiorem nobis respondendi difficultatem ingeminat praesentis Quaestionis titulus. Si enim difficile aestimamus, quae in terris sunt, ait Sapiens 9. capite, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae in Caelis sunt, quis investigabit? Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Quis ergo tantae perspicacitatis inveniri poterit, qui aperiat, in qua via illa divina lux Praedestinationis habitet, quisque sit locus tenebrarum Reprobationis, seu quibus de causis alios ab aeterno Deus destinet in Caelum evehendos, ut ibi fulgeant sicut stellae in perpetuas aeternitates; alios vero detrudendos in terram miseriae et tenebrarum, ubi sempiternus horror inhabitat? Non me latet varios Haereticos nedum, sed etiam Catholicos, in his detegendis causis diu, multumque laborasse: at frustrato semper et casso labore, ut infra meridiana luce clarius evincemus. Verum, ne in ipso limine turpis et crassa quaedam fiat allucinatio, praemonendum duxi hic non moveri disceptationem de causis physicis divinae Praedestinationis, utpote quae nullae sunt, aut solum metaphoricae: Efficientem enim causam non agnoscit ipse divinus voluntatis actus, quo Deus homines ad beatitudinem destinat: effectus enim a causa realiter distinguitur; hic autem a divina voluntate est realiter indistinctus; multo minus Materialem et Formalem, cum haec corporeitatem et compositionem sonent, divinae puritati et simplicitati omnino repugnantem: forte Finalem non refugit; at non aliam ab ipso Deo, qui omnia propter semetipsum operatur. Itaque de sola causa Morali, aut Meritoria, aut Motiva, idque per modum conditionis propter quam, vel sine qua divina voluntas non allicitur ad formandum Praedestinationis decretum, praesens statuitur solvenda controversia. Cui ut pro viribus faciamus satis, tria maxime hoc in Articulo proponimus discutienda. Primo, an ita gratuitus sit in nobis primarius divinae Praedestinationis effectus, nempe gratia vocans et excitans, ut eam nullus naturae beneficio possit promereri. Secundo, an omnino gratuita sit, aut ex praevisis meritis, nostra ad gloriam electio et praedestinatio. Tertio denique, an alterius meritum possit esse causa motiva nostrae Praedestinationis.
Sed ut feliciori successu Catholicam veritatem ab Haereticorum strophis et neniis liberam, praefatis in quaestionibus exhibeamus, prius lustranda sunt haereticorum castra, eorumque circa praesentem materiam detegendi errores et in apertum proferendi, quo facilius fidei gladio, ac veritatis iaculo concidant et evanescant.