Scotus Academicus, Tomus secundus: De Deo Intelligente et Volente

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus secundus: De Deo Intelligente et Volente

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Deo essentialiter operante

Disputatio I: De intellectu divino et scientia divina

Articulus I: De intellectu divino quatenus est potentia operativa

Articulus II: De scientia Dei

Certum est primo. Deum infinita praeditum esse Scientia, ut satis superque liquet ex dictis, tum in praecedenti Articulo, tum in tertia Quaestione proemiali Theologica. Constat insuper divinam Scientiam non esse intrinsece multiplicem: unico namque et invariabili actu cognitionis Deus cuncta percipit. Unde tota divinae Scientiae varietas in diversas eiusdem ad varios Creaturarum status terminationes, refundenda est.

Certum est secundo. variam et maxime quadruplicem a veteribus Theologis assignatam fuisse divinae Scientiae distributionem, quarum prima est in Speculativam et Practicam. Prior dicitur, qua Deus res solum cognoscit, et non efficit, veram ac realem existentiam eis tribuendo; qualis est cognitio quae versatur circa res mere possibiles et quae nullam unquam existentiam habuerunt, nec habiturae sunt:

Posterior est, qua Deus non solum cognoscit, sed etiam producit res cognitas; qualis est Scientia visionis, quae per decretum divinum tendit in realem rerum productionem. — Secunda divisio fit in Scientiam Necessariam et Liberam: Prima est illa, quae antecedit decretum et liberam determinationem voluntatis divinae, quaeque non versatur circa contingentem rerum existentiam, sed ad invariabilem et necessariam eorum essentiam terminatur. Secunda vero idcirco libera dicitur, quod liberum Dei decretum supponat feraturque circa res, vel praesentes, vel praeteritas, aut futuras a Deo libere determinatas. — Tertia et omnium famosissima fit in Scientiam Simplicis Intelligentiae et Visionis: per priorem, Deus dicitur cognoscere rerum essentias et possibilitatem: per posteriorem vero illarum existentiam, vel futuram, vel praesentem, vel praeteritam. Haec tamen divisio ita non est accipienda, quasi fiat in membra per se opposita; siquidem Scientia simplicis intelligentiae etiam intuitiva est, resque possibiles ita clare et intuitive Deus percipit, ac praesentes: sed solum ita usurpanda est, ut eadem cognitio distribuatur in adaequatam et inadaequatam; ita quod Scientia visionis omnem et adaequatam Dei visionem complectatur: Scientia vero simplicis intelligentiae inadaequatam solum Dei cognitionem significet, nimirum quatenus terminatur ad res pure possibiles: huic utrique Scientiae nonnulli tertiam adiciunt, quam Mediam appellant. — Quarta denique divinae Scientiae distributio fit in scientiam Approbationis et Improbationis. Prior est ipsamet scientia visionis quatenus versatur circa bonum et ut supponit decretum et approbationem voluntatis divinae: Posterior vero est eadem scientia visionis, quatenus fertur in mala et peccata, qua Deus nec decernit facienda, nec approbat facta; sed tantum permittit, adeoque non supponit decretum Dei positivum et absolutum, sed tantum permissivum.

Quae divisio deducitur ex Scriptura sacra, siquidem de scientia approbationis fertur Genesis 1.: Vidit Deus cuncta, quae fecerat et erant valde bona. Et Psalmo 1.: Novit Dominus viam iustorum. De Scientia vero improbationis intelligitur illud Habacuc 1. Mundi sunt oculi tui ne videant malum et respicere ad iniquitatem non poteris. Item illud Lucae 13. Discedite a me operarii iniquitatis, nescio vos.

Quoniam autem omnes praefatae divisiones, maxime in tertiam collineant et refunduntur, idcirco ut congruenti ordine exacta, quantum fieri potest, divinae scientiae habeatur notitia, praesentem Articulum tres in Sectiones distribuemus, quarum Prima erit de Scientia simplicis intelligentiae et rerum possibilium, Secunda, de Scientia visionis et rerum absolute futurarum, Tertia denique de Scientia conditionata et rerum futurarum tantum sub conditione.

Sectio I: De scientia simplicis intelligentiae

Cognitio, qua Deus res possibiles percipit, idcirco Scientia simplicis intelligentiae dicitur, quod Deus speculative res illas intueatur absque ullo ordine ad earum productionem et existentiam. Circa hanc autem cognitionem divinam duo maxime occurrunt resolvenda: Primum quidem, an creaturae possibiles prius ex se sint intelligibiles et aliquod in seipsis habeant esse, quam ab intellectu divino intelligantur. Secundum, qualiter et in quo divinus intellectus res illas possibiles percipiat.

Quaestio I: An res possibiles ex se prius sint intelligibiles, quam ab intellectu divino cognoscantur

Notandum 1. Quantum ad praesentis Quaestionis resolutionem, triplex creaturarum esse posse distingui: Primum quidem esse virtuale et eminentiale, quod habent in Essentia et Omnipotentia divina, quae potest eas repraesentare et producere. Secundum esse cognitum et obiectivum, quod habent in Intellectu divino res omnes ab aeterno cognoscente. Tertium denique esse entitativum, quod habent in seipsis dum vere et realiter existunt. Hic non est sermo de esse entitativo, neque etiam de esse virtuali et eminentiali, quod non est proprium et formale esse creaturarum, sed est ipsummet esse divinum, seu ipsamet divina Essentia, quatenus nimirum est primum ens, caeterorumque entium principium. Unde sicut esse caloris in Sole, nihil est aliud, quam ipsum esse Solis, ut potentis producere calorem, ita pariter esse virtuale creaturarum in Deo non est distinctum ab esse divino, sed est ipsamet divina virtus, qua Deus creaturas producere potest. Solum itaque hic est sermo de esse cognito, quod habent in Intellectu divino. Advertendum est autem hoc esse cognitum dupliciter usurpari. Primo quidem pro ipsa divina cognitione, qua Deus creaturas possibiles cognoscit. Secundo vero pro illa denominatione extrinseca veluti resultante in creaturis ex hac divina cognitione et a qua creaturae denominantur cognitae, sicut paries a visione dicitur visus. Hic autem non loquimur de priori esse cognito. Certum est enim illud esse vere reale, eo quod sit ipsamet divina cognitio, in qua creaturae comprehenduntur. Quo fit ut dicantur viventes in Verbo, iuxta illud Ioannis: Quod factum est, in ipso vita erat, Vita, inquit Augustinus, creatrix, quia cognitio Dei est realiter vita creatrix. Solum itaque hic est sermo de esse obiectivo secundo modo usurpato.

Notandum 2. Triplicem distingui posse rerum possibilitatem ex Doctore Subtili in 1. dist. 2. q. 7. et alibi, nimirum Logicam, Metaphysicam et Physicam. Prima est non repugnantia rerum ad existendum, seu ut loquitur n. 10., Possibile Logicum est modus compositionis formatae ab intellectu, illius quidem cuius termini non includunt contradictionem. Secunda possibilitas dicitur ab eodem Doctore in 2. dist. 12. q. 1. illud esse obiectivum, quo res percipi potest et esse obiectum potentiae cognoscentis. Tertia denique est illud esse creaturarum, dicens respectum ad Omnipotentiam divinam, a qua possunt produci. De sola possibilitate Metaphysica movetur praesens quaestio, non vero de caeteris.

Notandum 3. Ex eodem Doctore in 1. dist. 13. quaest. unica, n. 5. in detegenda rerum possibilitate distingui posse tria naturae instantia, in quorum primo divinus intellectus producit creaturas in esse intelligibili et obiectivo, eas scilicet concipiendo secundum illud esse, quod realiter habere possunt, si producantur. In secundo creatura concipi potest habere esse possibile seipsa: *Quia, inquit Doctor, seipsa formaliter non repugnat sibi esse, et seipsa formaliter repugnat sibi habere esse necessarium ex se, in quibus duobus stat tota ratio possibilis. In tertio denique, creatura dicit respectum ad Omnipotentiam divinam, a qua produci potest. In primo instanti habet possibilitatem Metaphysicam, in secundo Logicam, in tertio vero Physicam: seu ut loquitur ibidem Doctor n. 6.: in priori instanti creaturae habent esse possibile principiative ab intellectu divino, in secundo habent esse formale possibile a seipsis, in tertio habent esse completum possibile a respectu quem dicunt ad Omnipotentiam divinam.

Verum an ita res sese habeat, non consentiunt Doctores. Primo namque Henricus Quodlib. 8. q. 1. et 9. tribuit creaturis aliquod reale esse essentiae aeternum, ratione cuius creaturae dicuntur intelligibiles et ab intellectu divino cognoscuntur: quam sententiam in Wiclefo, ut errorem pessimum refert et damnat Waldensis lib. 1. Fidei, cap. 8. quem pariter errorem Doctori Subtili perperam affingunt Caietanus prima parte quaest. 14. art. 5., et Bannes, q. 10. art. 3.

Secundo Suarez disp. 30. metaphysica sect. 17. duplicem distinguit rerum possibilitatem, unam Negativam, quae est non repugnantia rei, ut producatur; alteram Positivam, quae consistit in quadam extrinseca denominatione proveniente ab omnipotentia Dei, a qua creaturae denominantur formaliter possibiles. Priorem dicit creaturas habere ratione prius quam intelligantur a Deo; posteriorem vero dum cognitae sunt. Tertio Aureolus noster in 1. dist. 30. art. 4. affirmat esse possibile creaturarum, non aliud esse quam virtuale, seu esse causae potentis eas producere. Denique Vasquez 1. parte, disp. 104. cap. 4. et 5. necnon et omnes pene caeteri Recentiores dicunt creaturas esse possibiles, saltem incomplete, independenter ab intellectu divino. Quid autem verius sit, ut appareat, tria sunt in praesenti Quaestione resolvenda: Primum, an creaturae habuerint aliquod esse reale possibile ab aeterno. Secundum a quo praecise habeant primum sui esse possibile distinctum ab Essentia divina: an videlicet a seipsis, an autem ab intellectu divino. Tertium quidnam sit formaliter illud creaturarum esse possibile.

Conclusio prima. — Res possibiles nullum prorsus habent esse reale, formale, ab aeterno. Haec est expressa Doctoris sententia in 1. dist. 36. quam probat contra Henricum septem rationibus, quarum praecipua deducitur ex rerum creatione. Quidquid creatur producitur ex nihilo; sed creaturae formantur per creationem: ergo producuntur ex nihilo; sicque ante suam creationem nihil erant, adeoque nullum habuerunt esse reale. Confirmatur; quia sicut illud, quod praesupponit materiam ex qua producitur, non censetur produci per creationem, sed per eductionem aut generationem, sic nec illud censetur creari ex nihilo, cuius aliquod esse reale praesupponitur.

Replicat Henricus. creationem fieri quidem ex nihilo existentiae, ita ut quod creatur, non fuerit prius existens, non vero ex nihilo essentiae, ita ut quod creatur, verum esse antea habuerit.

Sed contra. sic urgeo cum Doctore: creatio est productio a non esse ad esse simpliciter; atqui id quod suum supponit esse reale non producitur ad esse simpliciter, sed tantum ad esse secundum quid, videlicet ad esse existentiae: ergo quod creatur nullum esse reale supponit, alioquin, inquit Doctor, Creatio minus erit productio simpliciter, quam sit Alteratio, ubi est productio saltem alicuius quantum ad esse absolutum.

Adde. quod existentia est tantum modus rei: ergo si res producatur tantum secundum existentiam, non producetur secundum esse simpliciter.

Secundo: Illud esse reale, si quod ab aeterno haberent creaturae, vel esset a Deo communicatum, vel non. Non primum, quia Deus non communicat esse, nisi per productionem, productio autem terminatur ad rem existentem, et sic illae creaturae possibiles fuissent existentes ab aeterno, quod est contra fidem. Non etiam secundum, quia totum esse creaturae est a Deo participatum et dependens.

Replicant aliqui Moderni. totum esse creaturarum, esse quidem dependens et participatum quantum ad existentiam, non vero quantum ad essentiam.

Contra. existentia est tantum modus rerum creatarum: ergo si res creatae tantum dependeant a Deo secundum existentiam, dependent tantum secundum aliquem sui modum, et consideratae secundum se, absolute a Deo sunt independentes. Deinde, si creatura tantum a Deo dependeat quoad suam existentiam: ergo erit ens essentialiter independens, essentia enim eius a nullo dependebit. Denique, creaturarum essentiae aeque viderentur necessariae, ac Essentia divina, quae a nullo dependet: sed has et similes consequentias admittere Christianos dedecet: ergo et id unde inferuntur.

Tertio: Si creatura ante sui productionem habeat esse essentiale reale, sequitur illam non posse annihilari, sicut enim, inquit Doctor, esse reale essentiae praesupponeretur creationi, pari ratione remaneret post annihilationem. Illud autem, cuius essentia realiter manet post eius corruptionem, minus censeri debet annihilari, quam illud cuius materia permanet; illa enim essentia realiter subsistens magis est esse proprium rei, quam sit materia, quae ante corruptionem illius erat pars constitutiva.

Denique: alias rationes subiicit Doctor arguens ad hominem contra Henricum. Primo si creaturae haberent esse reale essentiale ab aeterno, sequeretur aliquid esse necessarium praeter Deum, cum enim essentiae rerum sint invariabiles et necessariae, si verum haberent esse reale ab aeterno, etiam esset aliquid essentialiter necessarium praeter Deum. Secundo cum intellectus divinus sit causa naturalis, et agat naturaliter, quae producit immediatiora etiam perfectiora producit, quia producit illa secundum omnem suam activitatem et foecunditatem: ergo cum intellectus divinus producat rationes ideales et ipsas essentias in ratione essentiae, sed prius rationes ideales, quam essentias, quia essentiae in tantum fiunt in quantum exemplatae sunt; ergo illae ideae haberent verius et perfectius esse, quam ipsae essentiae, et sic essentiae non erunt reales. Alias rationes vide apud ipsum Doctorem ibidem.

Dices 1. Illud verum habet esse reale, cuius veritas realis est ab aeterno; sed essentiae creaturarum veritas realis est ab aeterno, haec enim propositio, Homo est animal rationale, est vera ab aeterno: ergo pariter essentia hominis per illam propositionem significata, est realis ab aeterno.

Nego maiorem. Entia enim fictitia etiam habent veritatem ab aeterno, nec tamen veram entitatem: inde patet minoris falsitas. Pari namque modo possem inferre, Chymaera est ens fictitium et impossibile, est verum ab aeterno: ergo chymaera est realis ab aeterno, qua illatio prorsus nulla est, adeoque a veritate rei non licet illius realitatem inferre. — Vel dico cum sancto Thoma 1. part. q. 10. a. 3. ad 3. hanc propositionem esse veram quatenus res significata erat obiective in mente divina, non autem subiective, seu realis in se. Cui consentit Doctor supra citato n. 11. dicens:

Cum dicis ultra: ergo non est eius definitio nisi sit existens, nego istam consequentiam, quia definitio est distincta cognitio definiti secundum eius omnes partes essentiales, distincta autem cognitio potest esse alicuius, licet ipsum non sit ens ratum; et non sequitur: ens ratum definitive intelligitur: ergo ens ratum est.

— Vel dico cum eodem Doctore in 1. dist. 3. quaest. 4. n. 18. veritates necessarias rerum, esse et videri in Deo, quatuor modis: Primo, ut in obiecto proximo, quia intellectus divinus dat esse intelligibile creaturis ab aeterno, in cuius virtute necessario relucent immutabiliter. Secundo, ut in continente obiectum proximum, quia intellectus divinus instar libri continet illa intelligibilia, quae dici possunt lux aeterna secundum quid. Tertio, sicut in aliquo, virtute cuius movet obiectum, quia sicut intellectus divinus producit alia a se in esse intelligibili, ita dat rationem obiecti, qua movet. Quarto, ut in obiecto remoto cognito, quia Essentia divina est primum principium speculabilium et ultimus finis practicabilium et sic veritas rerum stare potest ab aeterno, quamvis res verae non sint reales in seipsis.

Instabis. Scientia qua Deus cognoscit essentias creaturarum, ab aeterno est realis: ergo obiectum cognitum est reale. Patet consequentia, tum quia correlata sunt simul natura: ergo simul natura sunt Deus cognoscens creaturas et creaturae cognitae. Tum quia scientiae specificantur ab obiecto.

Concedo antecedens, sed nego consequens. tum quia realitas Scientiae divinae non desumitur ab obiecto secundario, quales sunt creaturae, sed ab obiecto primario, idest ab Essentia divina: tum quia ut, infert Doctor num. 6. ex D. August. lib. 5. in Genes. 7. Non aliter novit Deus facta quam fienda. Praecognovit igitur esse existentiae, sicut esse essentiae et tamen propter istam relationem fundatam, non concedit aliquid esse existentiae fuisse verum esse ab aeterno: ergo pari ratione non est concedendum de esse essentiae.

Dices 2. Ex Aristotele et aliis Philosophis, essentiae rerum sunt aeternae, invariabiles, ingenerabiles et incorruptibiles: at tales non essent si nihil reale ab aeterno haberent, etc.

Distinguo maiorem. Sunt aeternae secundum esse entitativum, nego; secundum esse ideale, obiectivum virtuale, quod habent in intellectu divino et in omnipotentia divina, concedo. Et similiter distincta minore, neganda est consequentia. Itaque, quod creaturae dicantur aeternae et ingenerabiles secundum essentiam, non vero secundum existentiam, haec non ita debent intelligi, quasi illae producerentur in tempore secundum existentiam solum; certum est enim totum quidquid in eis est, vere produci et generari, sive sit essentia, sive proprietas, sive existentia. Sed ita haec sunt intelligenda, quod conceptus obiectivus et praedicata essentialia rerum abstrahant ab existentia et sint omnino invariabilia, ita ut sive homo existat, sive non, vera semper sit haec propositio, Homo est animal rationale.

Dices 3. Quod ponitur in linea praedicamentali reale est, realitas enim est una e conditionibus ad rationem praedicamenti: sed creaturae ponuntur in linea praedicamentali, etiam antequam existant et quatenus sunt possibiles, imo necessario abstrahere debent ab existentia, ut in praedicamentis reponantur: ergo quatenus possibiles vere sunt reales.

Distinguo maiorem. Debet esse reale, vel obiective, vel entitative, concedo; entitative solum, nego. Ad minorem dico, creaturas possibiles non esse quidem reales entitative et formaliter in seipsis, sed tantum obiective, idealiter et in intellectu divino, quod sufficit ut reponi possint in praedicamentis.

Conclusio secunda. — Primum esse distinctum creaturarum est ab intellectu divino. Ita Doctor Subtilis pluribus, sed maxime in 1. dist. 43. n. 5. ubi sic loquitur:

Per ipsum potentiam, sub ratione qua est omnipotentia, non habet obiectum, quod sit primo possibile, sed per intellectum divinum producentem in primo instanti illud in esse intelligibili et intellectus non est formaliter potentia activa, qua Deus dicitur formaliter omnipotens, et tunc res producta ab intellectu divino in esse tali scilicet intelligibili in primo instanti naturae, habet seipsa esse possibile in secundo instanti naturae.

Quibus Doctor diserte significat creaturas habere primum suum esse ab intellectu, nimirum esse cognitum. Secundo habere ex se non repugnantiam ad existendum, quam non repugnantiam comitatur relatio rationis ad omnipotentiam potentem illas producere, sicque hanc non repugnantiam comitatur, vel sequitur illarum esse possibile formale et completum.

Probatur primo. auctoritate S. Augustini lib. 5. De Genesi ad litteram cap. 18. ubi ait:

Haec visibilia antequam fierent, non erant, quomodo ergo nota Deo erant, quae non erant? Rursus: quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant, non enim quidquam fecit ignorans? Nota ergo fecit, non facta cognovit, proinde antequam fierent, et erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura.

consequenter ex mente S. Augustini creaturae possibiles nullum habent aliud esse praeter esse obiectivum, quod habent in essentia, seu in intellectu Dei, si quod enim aliud esse haberent, maxime esse essentiale: sed illud excludit S. Augustinus dicendo res non fuisse aliquid in propria natura et per consequens neque in propria essentia, quia essentia et natura idem sunt.

Probatur etiam ratione. Illud omne esse, quod habent creaturae, cum non sit nec in seipsis, nec a seipsis, producitur vel ab intellectu, vel a voluntate Dei; sed primum esse creaturarum non producitur a voluntate: ergo ab intellectu Dei.

Probatur minor. illud esse quod habent creaturae a voluntate et omnipotentia Dei ab aeterno, est esse volitum et futurum: sed ante illud esse volitum et futurum, creaturae prius habent esse possibile et intelligibile, nihil enim volitum quin sit praecognitum, nihilque futurum decernitur, quin prius sit possibile: ergo primum esse possibile, quod habent creaturae, non est a voluntate, sed ab intellectu Dei.

Deinde, si creaturae ante divinam intellectionem haberent aliquod esse, maxime vel a se, vel a Deo: sed non a se, ut iam probatum est, alioquin non essent creaturae: ergo totum quod haberent esse, haberent a Deo. Sed nullum habere esse possunt a Deo ante divinam intellectionem, quia si maxime illud haberent, vel per emanationem, vel per productionem. Non primum, nihil enim emanat a Deo, nisi quod divinum est et ab Essentia divina realiter indistinctum, quales sunt divinae perfectiones et relationes originis: creaturae autem, nec sunt quid divinum, nec a Deo realiter indistinctae. Non etiam secundum, prima enim Deitatis operatio tum ad intra, tum ad extra, fit per intellectum, ut constat: ergo primum esse quod habent creaturae est ab intellectu divino.

Denique, maior est foecunditas divini intellectus, quam sit faecunditas intellectus creati: sed intellectus creatus tribuit esse cognitum rebus quas intelligit. Sicut enim lapis visus habet esse visum per visionem, sic idem lapis cognitus per cognitionem habet esse cognitum; cum hoc tamen duplici defectu: Primo quod illud esse cognitum in intellectu creato non sit primarium esse, sed secundarium, quia intellectus creatus supponit suum effectum, non vero efficit: Secundo illud esse cognitum extrinsecum est rebus; qui defectus in intellectum divinum, utpote perfectissimum, cum cadere nequeant, consequens est ut creaturas producendo in esse cognito, eas producat secundum illarum esse primarium et intrinsecum, adeoque primum esse quod habent creaturae, necessario debet esse ab intellectu divino.

Dices 1. Possibilitas creaturarum consistit in illarum non repugnantia ad existendum: sed illam non repugnantiam habent a seipsis: ergo etiam habent possibilitatem a seipsis.

Distinguo maiorem. Possibilitas completa consistit in illa non repugnantia cum ordine ad omnipotentiam, a qua creaturae non repugnant produci, concedo; possibilitas prima et inchoata, seu primus conceptus rei possibilis consistit in illa non repugnantia, nego: cum enim non repugnantia sit alicuius rei non repugnantia, necessario supponit conceptum rei, in quo illa non repugnantia fundetur: ergo ut creaturae possibiles dicantur habere non repugnantiam ad existendum, prius supponi debent habere aliquod esse: illud autem esse non possunt habere ab alio quam ab intellectu divino, et consequenter primum suum esse tantum habent ab intellectu divino.

Dices 2. Scientia speculativa non producit suum obiectum, sed supponit: atqui scientia qua Deus cognoscit creaturas possibiles est speculativa: ergo eas creaturas possibiles non producit, sed supponit.

Distinguo maiorem. Scientia speculativa non producit suum obiectum in esse reali et entitativo quod habeat in se, concedo; non producit in esse intelligibili quod habeat in intellectu, nego; quia, inquit Doctor num. 6. Etsi aliquid non sit, potest tamen a nobis intelligi, et hoc sive eius essentia sive existentia, et tamen non propter intellectionem nostram ponitur quod illud habeat verum esse existentiae. Nec etiam est differentia aliqua quoad hoc, ut videtur inter intellectum nostrum et divinum, nisi quod intellectus divinus producit illa intelligibilia in esse intelligibili primo, noster non producit primo.

Urgent iterum. Res sunt prius intelligibiles in Essentia divina quam ab intellectu divino intelligantur: ergo non solum habent esse cognitum. — Distinguo antecedens, cum nostro de Bassoli in 1. distinctione 36. quaestione 1. articulo 2: sunt prius intelligibiles formaliter et distincte, ita ut in ipsa praeluceant velut in speculo, nego antecedens; sunt prius intelligibiles virtualiter indistincte tamquam effectus in sua causa, concedo antecedens. Ad hoc autem ut aliquid dicatur intelligibile formaliter loquendo, debet actu repraesentari, vel in seipso, vel in specie, qualiter non sunt res possibiles in essentia, priusquam intelligi supponantur.

Urgebis. Si creaturae producantur in esse possibili et diminuto a cognitione Dei, consequens est quod quando Deus seipsum cognoscit, imo etiam quando creaturas iam existentes cognoscit, illas producat in esse possibili et diminuto: sed falsum consequens: ergo et antecedens.

Nego maiorem. ut enim revera divinus intellectus res producat in esse diminuto et possibili, nullum res cognita praesupponere debet esse, adeoque cum Deus vel seipsum, vel creaturas iam existentes cognoscit, nullatenus se, aut creaturas cognitas producere debet in esse cognito et possibili et diminuto.

Conclusio tertia. — Illud ens possibile cognitum formaliter in se consideratum et quatenus concipitur ut quid distinctum ab Essentia et Intellectu Dei, non est aliquid reale. Haec est expressa Doctoris sententia in 1. dist. 36. quaest. unica, in responsione ad secundum, ubi ait:

dico quod productio ista in esse cognito, est in esse alterius rationis ab omni esse simpliciter, et non est relatio rationis tantum, sed etiam fundamenti absoluti, non quidem secundum esse essentiae, vel existentiae, quod est verum esse; sed secundum esse diminutum, quod esse est esse secundum quid, etiam entis absoluti, quod tamen ens absolutum secundum istud esse diminutum, concomitatur relatio rationis.

Ibidem dist. 13. quaest. unica, ait:

ens rationis tantum habet esse in intellectu, quia ens rationis non causatur ab obiecto nisi in quantum cognitum, et ut sic non habet esse nisi in intellectu, quod est ens diminutum, ex 6. Metaphys.; nihil autem secundum quod ens diminutum est, est propria ratio entis veri.

Et in dist. 36. n. 10., ubi cum dixisset illud esse diminutum productum ab intellectu divino, habere rationem entis non respectivi, sed absoluti, ait:

quod tamen ens absolutum secundum istud esse diminutum, concomitatur relatio rationis. Exemplum huius, si Caesar annihilatus esset et tamen esset statua Caesaris, Caesar esset repraesentatus per statuam. Illud esse repraesentatum est alterius rationis ab omni esse simpliciter, sive essentiae, sive existentiae, nec est esse diminutum Caesaris, quasi aliquid Caesaris habeat hoc esse et aliquid non. Sicut Aethiops est diminute albus, quia aliquid eius est vere album et aliquid non; sed totius Caesaris et eius esse a causa sua est verum esse existentiae et essentiae, cuius totius secundum totale esse suum est illud esse secundum quid, et in ipso secundum istud esse secundum quid potest esse aliqua relatio ad statuam.

Quibus Doctor significat quod quemadmodum repraesentatio formalis Caesaris nihil reale importat nec in statua, nec in Caesare, ita nec illud esse diminutum repraesentativum creaturarum nihil reale significat nec in se, nec in ipsis creaturis.

Deinde, illud est purum ens rationis, quod tantum habet esse obiective in intellectu divino eo modo, quo secundae intentiones habent esse in intellectu creato: sed illud esse diminutum nullum aliud habet esse quam obiectivum in intellectu Dei: ergo est formaliter in se ens rationis.

Denique, si illud esse obiectivum aliquid realitatis haberet, maxime vel secundum essentiam, vel existentiam: sed neutrum dici potest. Non primum, quia ut iam probatum est, creaturae nullum in se habent esse reale ab aeterno; neque etiam secundum, quia creaturae ut possibiles et secundum illud esse cognitum, nullam existentiam habent in se: ergo sunt purum ens rationis.

Dices 1. Creaturae possibiles et in esse cognito aliquid habent supra chimaeram, huic enim repugnat existere, illis vero non: sed chimaera est ens rationis: ergo creaturae secundum illud esse possibile et obiectivum non sunt ens rationis.

Negat maiorem Doctor supra laudatus num. 14. dicens:

prima igitur omnino ratio et non reducibilis ad aliam quare homini non repugnat esse, est quia formaliter est homo, et hoc sive in re realiter, sive in intellectu conceptibiliter; et prima ratio quare chimaerae repugnat esse est chimaera in quantum chimaera. Aliter igitur inest illa negatio nihileitatis homini in aeternitate et chimaerae, et tamen non propter hoc est unum magis nihil altero.

Huius responsi praemiserat rationem num. 13. dicens negationem alicuius inesse alteri, vel propter solum defectum causae producentis illud, vel propter repugnantiam quam habet ad illud suscipiendum. Priori modo albedo negatur de pariete non albo. Posteriori negatur de Angelo, et in hoc casu paries non albus non est minus nihil albedinis quam Angelus. Et ratio, inquit, quare non magis est haec negatio quam ista, est quia quaelibet negatio negat totam affirmationem sibi oppositam ex quacumque ratione sit talis. Tam enim verum est dicere paries niger non est albus, quam Angelus non est albus. Idem dicendum a simili de creaturis possibilibus et de chimaera, quia ens reale de utroque ab aeterno vere negatur.

Dices 2. Ens rationis est id, quod fingitur ab intellectu ad modum entis realis cum non sit ens reale: sed ens possibile ita fingi non potest ab intellectu divino: ergo non est ens rationis. Maior patet ex Logica. Minor probatur: talis enim fictio cum summam imperfectionem importet, tribui nequit intellectui divino omnimode perfectissimo.

Distinguo maiorem. Ens rationis pure fictitium, ita fingitur ab intellectu creato, concedo; ens rationis per quamdam resultantiam alicuius operationis, nego. Ad minorem dico, illud ens possibile, seu diminutum non quidem fingi ab intellectu divino, nec ab eo fabricari per veram et realem operationem fictitiam; sed a nobis concipi per modum alicuius entis diminuti resultantis ex infinita cognitione, qua divinus intellectus divinam Essentiam et Omnipotentiam comprehendendo, illarumque vim infinite repraesentativam et productivam intuitive cognoscendo, primum concipit creaturas in esse possibili, seu illas non repugnare, ex quo conceptu exurgit denominatio entis cogniti, quae est ens rationis, quaeque resultare potest ex cognitione entis, quod potest aliquando esse verum et reale; sicque divinus intellectus efficit ens rationis, non fingendo, sed verum ens concipiendo.

Dices 3. Si creaturae possibiles vere dicantur productae ab aeterno secundum esse diminutum ab intellectu divino, et quod ab aeterno sint ab illo cognitae, pari ratione Essentia divina ab ipso divino intellectu etiam ab aeterno cognita dici posset ab illo producta secundum esse diminutum: sed falsum consequens: ergo etiam antecedens.

Nego sequelam maioris. ut enim aliquid produci possit in esse cognito et habere rationem entis diminuti, necessum est ut prius nullum esse reale, sive essentiae, sive existentiae habeat priusquam cognoscatur ab intellectu divino: sed Essentia divina prius natura quam cognoscatur ab intellectu divino, iam habet esse existentiae in se et formaliter, existentia namque est de Essentia Dei; adeoque ipsa divina Essentia quantumvis cognita ab intellectu divino, non potest habere rationem entis diminuti.

Dices 4. Ex dictis constat Doctorem affirmare illud esse cognitum et ens diminutum esse fundamentum relationis rationis: ergo ex mente Doctoris, vel illud ens diminutum non est ens rationis, vel Doctor sibi ipsi contradicit.

Respondeo. Doctorem idcirco illud ens diminutum appellare aliquid absolutum, quia nimirum concipitur ad modum alicuius formae resultantis ex cognitione veri entis et tribuentis denominationem entis cogniti, quae scilicet forma resultans etiam concipitur ut fundans relationem ad id a quo resultat et ad id quod denominat. Haec tamen forma denominans, et relatio ad denominatum, nihil in se realitatis habent, sed sunt purum ens rationis, non quidem fictum, sed veluti per resultantiam, cum enim ens rationis consurgat ex cognitione veri entis, cumque omnis denominatio entis cogniti sit ens rationis, patet divinum intellectum, intelligendo res possibiles, formare ens rationis non per fictionem, sed per denominationem et resultantiam, eo scilicet modo quo oculus corporeus videndo parietem, dicitur producere Ens rationis per resultantiam, quia nempe esse visum, quod intellectus concipit remanere in pariete post visionem, est purum ens rationis.

Corollarium I. — Ex his collige 1. quam perperam Caietanus et nonnulli Thomistae Subtili Doctori imponant, affirmantes illum in errorem Wicleffi lapsum. Nam ut refert Thomas Waldensis libr. 1. Fidei antiquae cap. 1. in hoc errore Wiclef versabatur, quod triplex esse creaturarum, nimirum intelligibile in intellectu divino, virtuale in causis secundis, et entitativum in genere proprio appellaret esse simpliciter, ita quod esse obiectivum, quod habent creaturae in intellectu divino, tam reale sit ac esse entitativum quod habent in seipsis dum existunt; insuper affirmabat illud esse intelligibile proprie et formaliter esse in Deo. Unde contendebat Deum absolute simpliciter posse dici equum, asinum, etc.; imo et creaturas ratione huius esse intelligibilis, in Deo formaliter existentes, vere Deum appellari posse contendebat; quod utrumque quam a Subtilis Doctoris sententia sit alienum, satis superque patet ex dictis.

Corollarium II. — Collige 2. creaturas non repraesentari actu et formaliter in Essentia divina antequam intelligantur; tum quia ut sic creaturae non continentur in Essentia divina nisi tamquam effectus in causa: atqui effectus non continentur actu in causa, sed solum eminenter et virtualiter: ergo nec actu distincte repraesentantur: tum quia si creaturae haberent esse repraesentatum et intelligibile in Essentia divina priusquam intelligantur, sequeretur eas pertinere ad memoriam Patris, qua est ipsemet intellectus foecundatus obiecto, potius quam ad intelligentiam, quae est intellectus cum intellectione actuali: sed hoc pugnat in mentem Doctoris, qui in 2. dist. 1. qu. 1. affirmat creaturas non habere esse in memoria Patris.

Adde. quod cum iuxta D. Aug. lib. 15 De Trinitate Verbum divinum de tota Patris memoria nascatur, et consequenter ex eo omni quod in memoria Patris actu continetur et repraesentatur; si creaturae relucerent in ipsa memoria Patris, essent rationes producendi Verbum divinum, et hoc vi suae productionis esset similitudo et imago creaturarum, quod an verum sit aperiemus in Tractatu De Trinitate.

Quaestio II: An et quomodo Deus cognoscat creaturas possibiles

Tria sunt maxime in praesenti Quaestione resolvenda: Primum quidem an Deus revera distincte et clare intueatur rerum omnium possibilium quidditates, proprietates et appendices: Secundum, an haec cognitio ad scientiam visionis nullatenus pertineat: Tertium denique, an creaturas illas possibiles intueatur in essentia sua, vel in omnipotentia, vel in ipsamet sua divina scientia: quae ut evidentius innotescant

Notandum 1. In quolibet ente possibili duo debere distingui: Unum quidem, quod dicit in recto; Alterum, quod tantum in obliquo significat. Primum est ipsum ens secundum totam suam entitatem, quam haberet si revera actu existeret; ens enim possibile illud dicitur, quod existere potest, et verum est, quod ens existens secundum totam suam entitatem prius fuit possibile. Secundum autem est duplex illa possibilitas, quam illud ens importat, unam quidem intrinsecam et logicam, quae est non repugnantia rei ad existendum, seu cuius extrema nullam contradictionem involvunt, ut invicem uniantur ad rem aliquam constituendam, puta animal et rationale ad efformandum hominem; aliam autem extrinsecam, quae consistit in respectu et ordine rationis, quem res illae possibiles concipiuntur dicere ad omnipotentiam divinam, a qua produci possunt. Prior possibilitas est veluti radicalis et remota, fons et origo posterioris; idcirco namque divina potentia creaturas possibiles producere potest, quia illae nullam in suo conceptu et existentia contradictionem important.

Notandum 2. Discrimen scientiae simplicis intelligentiae a scientia visionis praecise in eo non consistere, quod idem obiectum cognoscant abstractive et intuitive; utraque enim cognitio Dei intuitiva et penetrativa est; nec ad scientiam intuitivam requiritur, ut res cognoscatur quatenus est existens; sed solum quatenus est praesens sive in se, sive in alio tamquam in medio prius cognitio, sicut v. g. obiectum aliquod videtur intuitive, vel in se, vel in speculo in quo, ut praesens, repraesentatur. Nec etiam utraque scientia discrepat, quod prior terminetur ad non entia, posterior vero ad entia, seu una ad res possibiles, alia ad res actu existentes; utraque enim terminari potest ad res actu existentes, siquidem scientia simplicis intelligentiae in rebus actu existentibus percipit earum possibilitatem; res namque existentes suam adhuc possibilitatem logicam retinent, siquidem revera non habent repugnantiam ad existendum, licet non habeant possibilitatem physicam et ordinem ad omnipotentiam divinam, a qua produci possunt iam de facto sint productae; sicque respectum habent ad ipsam omnipotentiam earum productivam non amplius ut producibiles, sed ut productae sunt. Tota itaque utriusque Scientiae varietas maxime consistit in eo, quod res easdem hac utraque scientia Deus percipiat diverso modo, diversaque ratione.

Notandum 3. Duplex a Philosophis solere distingui medium ducens in cognitionem alterius, unum ut quo, quod vocatur medium incognitum, qualis est species impressa, quae non cognoscitur ut quod, sed solum est ratio cognoscendi obiectum, quod repraesentat: aliud ut quod, quod appellatur medium cognitum, quale est speculum, v. g. quod prius debet videri, quam in eo videantur obiecta, quae repraesentat. Dubium autem est, an creaturae possibiles videantur in Omnipotentia divina distinctius et expressius, quam in essentia, vel in divina scientia tamquam in medio cognito.

Conclusio prima. — Deus res possibiles distinctissime cognoscit quantum ad earum quidditates, proprietates et appendices. Haec est communis et sufficienter probata manet in postrema Quaestione prioris Articuli: nihilominus firmatur iterum hac ratione: Deus est agens productivum rerum per intellectum et voluntatem: sed tale agens cognitionem habet rerum a se faciendarum et productarum: ergo Deus distincte cognoscit res quas potest producere, quasque produxit.

Probatur maior. praestantissimae causae tribuendus est praestantissimus producendi et causandi modus: sed Deus est omnium causarum prima et praestantissima; modusque res producendi praestantissimus fit per intellectum et voluntatem: ergo illa causandi ratio Deo tribuenda est.

Probatur minor. agens per intellectum et voluntatem agit per modum artificis: sed artifex prius rem cognoscit, quam ipsam producat; nam ut ait Aristoteles 7. Metaphysicorum lib. 5., Domus ad extra fit a domo qua intra mentem artificis formata est.

Adde. quod agens per voluntatem, necessario praesupponat cognitionem obiecti, circa quod operatur; nihil enim volitum est quin praecognitum: ergo agens per voluntatem necessario habet praecognitionem rei quam efficit; adeoque cum Deus praestantissime agat per voluntatem et omnia operetur secundum consilium voluntatis suae, necessario praecognoscere debet res a se faciendas.

Confirmatur. ex Apostolo ad Rom. dicente de Deo: Vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt: hoc est iuxta communem Interpretum sententiam, Deus aeque novit res possibiles et quae nondum existunt, ac eas quae sunt in rerum natura. Quod rursus comprobat ipsemet Apostolus ad Hebraeos 4.: Non est in illo ulla creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius; et consequenter non ipsum latent creaturae possibiles, easque distincte intuetur.

Dices. Si Deus cognoscat ens possibile quatenus ens possibile est, cognoscit non ens quatenus est non ens: sed Deus non potest cognoscere non ens: ergo nec res possibiles. Maior patet ex praecedenti

Quaestione, in qua probatum est creaturas possibiles formaliter et in seipsis consideratas, non esse aliquid reale, sed purum ens rationis. Minor probatur: Deus non potest cognoscere nisi quod est cognoscibile: non ens autem non est cognoscibile, cognoscibilitas enim est proprietas entis, quae consequenter non potest non enti competere.

Respondeo 1. Quod etsi creaturae possibiles, formaliter et in seipsis consideratae, nihil reale habeant, attamen non sunt purum nihil; concipiuntur enim tamquam exemplaria earum rerum, quae aliquando exiturae sunt realiter, et idcirco aliquam saltem exemplarem habent intelligibilitatem. Secundo, licet illae creaturae, quatenus possibiles, per se formaliter non sint intelligibiles; tamen intelligi possunt in Essentia divina, in qua relucent statim ac productae sunt secundum earum esse diminutum et obiectivum ab intellectu divino: intelligi pariter possunt ex comprehensione divinae Omnipotentiae, ad quam tamquam ad causam illarum in esse reali productivam, habent respectum rationis, quod sufficit ut ab intellectu divino distincte percipiantur, sicut in tertia sequenti Conclusione probabimus.

Conclusio secunda. — Creaturae possibiles cognoscuntur a Deo tantum scientia simplicis intelligentiae. Conclusio patet ex secundo Notabili: in hoc enim scientia simplicis intelligentiae a scientia visionis solum discrepat, quod scientia simplicis intelligentiae versetur circa res quatenus sunt possibiles et in suis causis, et quatenus nullam in suo conceptu formali repugnantiam important ad existendum. Scientia autem visionis feratur circa res praesentes, vel praeteritas, vel futuras, seu ut loquitur sanctus Thomas quaest. 2. De Veritate Art. 9. ad 2., Dicitur scientia visionis in Deo, ad similitudinem visus corporalis, qui res extra se positas intuetur. Unde per scientiam visionis Deus scire non dicitur, nisi quae sunt vel praesentia, vel praeterita, vel futura: sed scientia simplicis intelligentiae etiam est eorum, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt. Quibus sanctus Thomas aperte fatetur scientiam simplicis intelligentiae a scientia visionis distingui, quod prior versetur circa rerum possibilitatem; posterior vero circa earumdem existentiam.

Nec refert, quod Deus intuitive conspiciat res possibiles, sicque eas habeat praesentes in esse cognito et obiectivo. Haec enim praesentia non sufficit ad rationem scientiae visionis, quae per se postulat terminari ad realem rerum existentiam, sive praesentem, sive praeteritam, sive futuram. Nihilominus non incongrue dici posset scientiam simplicis intelligentiae praecise a scientia visionis distingui, non penes varietatem obiecti, sed penes rationem adaequati et inadaequati; ita quod scientia visionis totaliter et adaequate complectatur omnimodam divinae scientiae latitudinem, eo quod omnis divina scientia per se proprie sit intuitiva: scientia autem simplicis intelligentiae tantum significet et importet inadaequatam et partialem illius divinae scientiae rationem, nimirum quatenus terminatur ad res ut tantum sunt possibiles.

Conclusio tertia. — Creaturae possibiles distincte cognoscuntur in divina Essentia et Omnipotentia, in qua relucent tamquam effectus in causa, potente illas producere et repraesentare. Haec est communis; in eo namque creaturae possibiles cognoscuntur tamquam in medio cognito, in quo distinctum suum habent esse intelligibile, et a quo possunt habere vere suum esse reale: sed utrumque habent, primum quidem in Essentia divina, quae cum vim habeat infinitam repraesentandi quodlibet ens, statim distincte repraesentat creaturas possibiles in earum esse cognito et obiectivo, ac secundum habent ab omnipotentia divina, ad quam tamquam ad causam habent respectum et ordinem rationis, a qua habent quod sint complete et proxime producibiles. Licet enim ex se habeant non repugnantiam ut producantur, non tamen essent proxime producibiles, nec consequenter complete producibiles, si nulla esset causa, quae posset illas producere.

Dices. Quod cognoscitur in Essentia et Omnipotentia, tantum percipitur tamquam in causa generali et universali: sed quod ita percipitur non cognoscitur distincte: ergo vel creaturae possibiles non cognoscuntur in Essentia et Omnipotentia divina, vel non cognoscuntur distincte. Patet minor: cognoscere enim rem in causa universali, nihil aliud est, quam rem in genere et in universali attingere: sed ita rem percipere, non est eam cognoscere distincte et quatenus est tale ens, talibusque specialibus proprietatibus illustratum: ergo, etc.

Distinguo minorem. Cognoscere rem in causa universali concurrente solum et generaliter et in communi ad rerum productionem, sicut Sol v. g. dicitur causa universalis omnium generabilium et corruptibilium, quia concurrit ad quaedam eorum principia communia, sic non est rem distincte cognoscere, concedo: cognoscere vero effectum in causa universali, nedum in genere et universaliter, sed etiam in specie et in individuo concurrente ad quorumlibet effectuum particularium productionem, qualis est omnipotentia divina respectu rerum omnium formabilium, non est rem sic distincte cognoscere, nego: sicut enim Deus per suam Omnipotentiam distincte concurrit ad quarumlibet rerum quantumvis particularium productionem, et cum divina omnipotentia virtualiter et distincte contineat res omnes particulares, consequens est quod intellectus divinus divinam omnipotentiam comprehensive cognoscendo, etiam et comprehendat res ipsas omnes ad quas respectum habet et ordinem.

Dices 2. Si Deus in sua Omnipotentia cognosceret creaturas tamquam in medio prius cognito, sequeretur quod scientia Dei posterior esset, quam attributum Omnipotentiae: consequens est absurdum: ergo Deus non cognoscit creaturas possibiles in sua Omnipotentia. Maior est evidens, obiectum enim formale specificans et medium prius cognitum, debent esse prius cognitione: ergo si Omnipotentia sit medium prius cognitum et cognitionem specificans, prior erit quam ipsa cognitio: hoc autem absurdum est; omnipotentia enim est attributum posterius non solum intellectu, sed etiam voluntate. Deinde, Scientia Dei dirigit omnipotentiam; ergo prior est, quam omnipotentia. Denique, non idcirco Deus est omniscius, quia est omnipotens; si enim per impossibile non esset omnipotens, non propterea sequeretur, quod non esset omniscius.

Distinguo maiorem. Sequeretur quod scientia Dei posterior esset, quam attributum omnipotentiae, quatenus illa scientia terminatur ad suum obiectum primarium, nimirum ad essentiam divinam, nego; ut sic enim considerata est attributum divinum prius ipsa omnipotentia etiam in actu primo operativa: posterior esset omnipotentia in actu primo operativa, quatenus illa scientia terminatur ad obiectum secundarium ab illa omnipotentia producibile, concedo. Itaque Omnipotentia divina considerari potest operativa, vel in actu primo, nimirum quatenus est illa divina virtus, qua Deus alia a se producere potest, et sic prior est intellectu et voluntate Dei quatenus terminatur ad obiecta secundaria et ad creaturas cognitas et volitas: secundo, quatenus illa divina omnipotentia consideratur ut est actu operativa et productiva, et sic posterior est intellectu et scientia; siquidem scientia Dei dirigit illius omnipotentiam operantem in actu secundo, non vero operativam in actu primo; unde sequitur, quod Deus de facto est omniscius respectu creaturarum, quia est omnipotens, et quod si non esset omnipotens non esset omniscius eo modo, quo nunc est.

Instabis. Omnipotentia non completur nisi per scientiam per quam dirigitur: ergo etiam Scientia Dei est prior omnipotentia ut in actu primo operativa, sicque omnipotentia non poterit esse medium cognitum perficiens divinam cognitionem.

Distinguo antecedens. Omnipotentia non completur adaequate in ratione proxime operativae nisi per scientiam sui directivam, concedo; non completur in actu primo in ratione potentiae operativae absolute sumptae, nego; unde scientia divina prior quidem est omnipotentia in actu primo operativa proxime: non est autem prior ipsa omnipotentia absolute sumpta.

Dices 3. Si Deus cognosceret obiecta secundaria in sua omnipotentia tamquam in medio prius cognito, sequeretur illum non cognoscere peccata, entia rationis, et impossibilia; etenim cum divina Omnipotentia nullam habent connexionem, utpote quae ab ea non possunt produci: sed falsum consequens: ergo et antecedens.

Distinguo. Non posset Deus illa cognoscere mediate saltem et indirecte in seipso, quatenus nimirum videt in se causas secundas, a quibus peccata et entia rationis fieri possunt, nego: non posset illa primo cognoscere immediate et directe in illis ipsis, sed solum secundario, concedo. Itaque Deus comprehendendo suam omnipotentiam, etiam comprehensive et intuitive cognoscit illud omne, quod ab ea factibile est; cognoscit pariter quidquid fieri, vel non fieri potest ab ipsis creaturis per suam Omnipotentiam producendis; sicque directe quidem et primo non videt peccata, entia rationis, et impossibilia, sicut videt ipsas creaturas; sed tantum secundario ipsius divina cognitio ad illa terminatur.

Sectio II: De scientia visionis

Ingentes, ac innumeros prope difficultatum fluctus, ut Oceanus alter syrtibus et scopulis refertus, Sectio praesens complectitur; eoque tremendos magis, ac periculosiores, quo plures hactenus huius divinae Scientiae curiosi nimis investigatores apertam in haeresim et tetrum in errorem lapsi lugendum in fide naufragium fecerunt; ita ut eorum quisque merito cum Regio vate exclamare potuerit: Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me. Hinc S. August. Theologorum vertex et aquila in inscrutabilem hanc rerum futurarum dubiam cognitionem suos mentis obtutus defigens, ita radiorum illius pondere, ac maiestate deprimitur, ut in haec verba erumpat lib. 11. Confessionum, c. 19.:

Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est, vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea. Invaluit ex me, non potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu dulce lumen oculorum meorum;

itaque etiam si nobis effulgeat irradietque sacra Scriptura, sanctorumque Patrum doctrina, hanc investigabilem divinam scientiam utcumque reserandam auspicamur.

Quatuor in sequentibus Quaestionibus, in quarum Prima resolvetur, an certo futura contingentia Deus cognoscat: in Secunda quonam in medio prius cognito illa noverit: in Tertia, an haec divinae Scientiae certitudo rerum contingentiae et humanae libertati non officiat: in Quarta denique an res ideo futurae sint quia Deus illas novit; vel e contra, utrum Deus res futuras noverit, quia illae futurae sunt.

Quaestio I: An futura contingentia Deus certo noverit

Notandum 1. Ens generatim solito distribui in necessarium et contingens. Necessarium illud dicitur quod ita ex se firmam habet existentiam, ut sibi repugnet non esse, qualiter solus Deus et ea omnia, quae divinam Essentiam circumstant, dicuntur esse necessaria; ipsis enim repugnat non esse. Contingens vero dicitur illud, quod potest esse, vel non esse, et sicut productum fuit ex nihilo, ita desinere potest et in nihilum abire, qualiter omnes creaturae dicuntur contingentes. Insuper rerum contingentia considerari potest vel in ordine ad causam primam, vel secundam. Priori modo omnes creaturae, omnesque earum effectus absolute sunt contingentes; sicut enim Deus libere creaturas producit, ita libere concurrit ad illarum effectuum productionem. Posteriori modo cum duplex sit causarum naturalium ordo, quarum aliquae sunt naturales et necessariae, quae scilicet positis omnibus ad agendum requisitis, suos necessario producunt effectus: ita quod nisi praepediantur a Prima per denegationem sui divini concursus, non possint a suorum effectuum productione dimoveri, nec retardari: aliae vero sunt liberae, quae scilicet positis omnibus desiderandis ad actionem circumstantiis possunt libere se determinare ad agendum, vel non agendum; priorum causarum, nempe naturalium effectus, dicuntur necessarii per ordinem videlicet ad causam Secundam, a qua necessario producuntur, quamquam contingentes sint absolute per ordinem ad causam Primam, qua potest illarum productionem impedire; posteriorum vero causarum, videlicet liberarum, effectus, omnino sunt contingentes per ordinem ad utramque causam tam Primam, quam Secundam. De quibus etiam maxime praesens movetur Quaestio, num scilicet omnes contingentes effectus secundum quaslibet eorum circumstantias, Deus certo et infallibiliter noverit.

Notandum 2. Futurum illud appellari, quod licet revera actualem non habeat existentiam, tamen aliquando habiturum est secundum vinae voluntatis determinationem et certam connexionem, quam habet cum causis a quibus produci potest. Unde triplex est effectuum futurorum genus, iuxta triplicem causarum dispositionem. Primo enim quaedam sunt causae ex quibus necessario sequitur effectus, nisi in suis operationibus praepediantur a Prima, quales sunt v. g. dierum et noctium vicissitudines; Solis, Lunae et aliquorum aliorum astrorum Eclipsis, quae cum certam et determinatam habeant connexionem cum suis causis, etiam demonstrative sciri possunt. Secundo, quaedam sunt causae ex quibus sequuntur effectus, ut plurimum, inquantum videlicet illae causae magis determinatae sunt ad unum, quam ad aliud, et ex iis potest haberi scientia coniecturalis de futuris effectibus. Tertio tandem sunt quaedam causae, quae omnino indifferentes sunt ad utrumlibet effectum, quales sunt omnes causae liberae, ex quibus futurus effectus cognosci vix potest. Cum igitur quaerimus an Deus certo noverit futura contingentia, maxime sermo est de effectibus tertii generis.

Notandum 3. Ex Doctore quaest. 14. Quodlib. artic. 2. Litt. S. hunc distingui posse ordinem in divina rerum creaturarum cognitione, quod postquam Essentia divina intellectum divinum movet ad cognitionem sui et eorum omnium, quae formaliter in Deo sunt, primo movet eum intellectum ad simplicem cognitionem entis creati, quatenus abstrahit ab existentia et tantum habet rationem entis intelligibilis et possibilis, quae motio necessaria est, non autem contingens. Secundo divinus intellectus veluti exhibet et offert divinae voluntati illas creaturas possibiles, veluti demonstrando ei tales creaturas posse existere, vel non existere; et in hoc signo divina voluntas decernit talium creaturarum pro tali tempore futuram existentiam et productionem: quo posito decreto, statim divina Essentia ipsi divino intellectui exhibet determinate futuram illarum creaturarum existentiam, et sic divinus intellectus certo cognoscit rerum contingentium futuritionem: non quod moveatur a rebus ipsis; tunc enim vilesceret, si ab alio, quam a divina Essentia moveretur; sed quemadmodum divina Essentia movet ad cognitionem futurorum contingentium: cum hoc tamen discrimine, quod ad priorum cognitionem moveat antecedenter ad operationem voluntatis divinae: ad futurorum vero contingentium cognitionem moveat tantum consequenter ad determinationem ipsius divinae voluntatis, a qua provenit omnis rerum contingentia.

His praesuppositis celebris est inter Theologos et Gentiles Philosophos controversia, an Deus futura contingentia certo noverit; praescientiam enim futurorum negavit Cicero l. 2. De Divinatione; incitatus autem fuit ad hoc sentiendum maxime, quod ut ait S. Augustinus lib. 2. De Civit. Dei, cap. 6.,

Utrumque arbitrabatur esse non posse; sed si alterum confirmatur, alterum tolli; si elegerimus praescientiam futurorum, tolli voluntatis arbitrium; si elegerimus voluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum. Ipse itaque ut vir magnus et doctus et vitae humanae plurimum, ac peritissime consulens, ex his duobus elegit liberum voluntatis arbitrium; quod ut confirmaretur negavit praescientiam futurorum: atque ita homines cum vult facere liberos, fecit sacrilegos.

Eumdem in errorem impegerunt Stoici, ut refert sanctus Augustinus supra laudatus. Et ex Haereticis Ioannes Wiclef, art. 27. et Lutherus art. 36. necnon et alii Sectarii nostri temporis: quamquam eorum aliqui non tam propter divinam praescientiam, quam propter divinae voluntatis efficaciam et immutabilitatem, omnia fato subiiciant: contra quos omnes sit

Conclusio unica. — Deus certo et infallibiliter novit omnia futura contingentia. Haec est de fide et Probatur apertis Scripturae textibus. Ps. 138.: Intellexisti cogitationes meas, et funiculum meum investigasti, et omnes vias meas praevidisti: Daniel. 13.: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant: Eccles. 23.: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super Solem, circumspicientes omnes vias hominum, idest Sole clarius eas circumspiciunt, et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes; Domino enim Deo antequam creentur omnia sunt cognita; et cap. 39.: Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius, a saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. — Confirmatur item ex iis textibus, qui frequentes Dei praedictiones de rebus futuris enuntiant. Unde etiam futurorum praescientia Divinatio appellari solet, quia, inquit Origenes lib. 5. contra Celsum, futurorum praedictio Divinitatis nota est et character: et Tertullianus in Apologetico cap. 20. Idoneum testimonium divinitatis, veritas divinationis: quod ipsemet Dominus confirmat Isaiae 41., ubi ut Gentilium Numinum inanitatem demonstret, ait: annuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia Dii estis vos: et cap. 44.: Ego primus et ego novissimus et absque me non est Deus, quis similis mei? Vocet et annuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum; ventura et quae futura sunt, annuntiet eis; unde sanctus Augustinus supra laudatus: Confiteri esse Deum et negare praescium futurorum, apertissima insania est. — Idipsum probant omnes Prophetiae quas ipsa divina Scriptura complectitur; lumen enim propheticum participatio quaedam est divinae praescientiae: unde Tertullianus lib. 2. contra Marcionem cap. 5.: Proscientia Dei tantos habet testes, quantos fecit Prophetas.

Probatur eadem veritas ratione. Deus certo novit quicquid est scibile; cum enim sit infinitus et illimitatus in omni genere perfectionis, maxime infinita et illimitata debet esse illius divina cognitio: atqui futura contingentia vere sunt scibilia, quia vere sunt futura; quidquid autem est verum, est pariter scibile. Probatur minor: Quidquid vere existit eo tempore, quo est, erat vere futurum respectu totius temporis antecedentis illius existentiam; futurum enim nihil aliud est, quam illud ipsum, quod dicitur praesens pro illo tempore, quo de facto existit, et futurum respectu temporis praecedentis, et praeteritum respectu temporis subsequentis: ergo sicut illius esse praesens est verum, seu sicut verum est illud esse praesens respectu temporis cui coexistit, ita pariter verum est, quod sit futurum pro tempore antecedenti, et praeteritum pro tempore subsequenti.

Probatur 2. Duarum propositionum contradictoriarum de futuro contingenti etiam singulari, una est determinate vera, altera est determinate falsa: ergo pariter a Deo sunt determinate scibiles. Patet consequentia, Deus enim scire potest quidquid est scibile: omne autem verum est scibile, et consequenter a Deo cognosci potest. Probatur antecedens: primo, quia una est determinate conformis obiecto, et altera difformis, ex eo enim quod res vel est vel non est, eo tempore quo significatur esse vel non esse, propositio id significans est conformis vel difformis obiecto, adeoque est vera vel falsa. Secundo, si indeterminata et incerta veritas inter utramque propositionem penderet, et solum verum esset disiunctim Petrus peccabit vel non peccabit, sequeretur singula huius disiuncti membra seorsim sumpta esse falsa: sed hoc evidenter est impossibile. Si enim haec falsa sit Petrus peccabit: ergo altera quae dicit Petrus non, erit vera, quia est conformis obiecto. Tertio, implicat dari medium inter duo contradictoria, quia implicat dari medium inter ens et non ens, seu inter esse et non esse: ergo implicat etiam unam e duabus contradictoriis quae affirmat aut negat rem esse, non censeri veram neque falsam, sive affirmet aut neget pro tempore praesenti, sive pro futuro, aut pro praeterito; neque enim minus contradictorium esset rem aliquam esse futuram aut non esse futuram, praeteritam aut non esse praeteritam, quam esse praesentem aut non esse praesentem: ergo cum res significata sit simul futura et non futura; neque tantum indeterminate sit futura, vel non futura sed vere sit distincte futura vel distincte non futura: consequens est, quod si non sit futura, propositio quae negat esse futuram, est vera distincte et determinate: si autem futura est, propositio qua affirmat esse futuram est determinate vera, et altera qua negat eam esse futuram est determinate falsa. Quarto, omnis propositio a Deo revelata est determinate, vera et non tantum indeterminate vera vel falsa: sed Deus revelat unam e duabus propositionibus contradictoriis de futuro contingenti: ergo illa est determinate vera, et consequenter est a Deo determinate scibilis.

Probatur 3. Deus certo novit futura contingentia, dum illa determinato suo tempore accipiunt existentiam et ab eo producuntur: operatur enim ad extra ut artifex; artifex vero rem novit antequam eam efficiat, adeoque Deus etiam novit res, quas producere debet alias ageret sine providentia et sapientia: ergo etiam longe antequam producantur, illas novit. Consequentia patet, alioquin divina scientia mutabilis esset et incrementum acciperet iuxta rerum existentiam, quod omnino Deum dedecet. — Hoc argumentum mirum in modum urget S. Augustinus lib. ad Aurelium contra Priscillianistas et Origenistas cap. 8., ubi cum dixisset haec verba Ioannis: omnia per ipsum facta sunt, concludit:

Noverat ergo Deus omnia quae fecit antequam faceret, non enim possumus eum dicere ignorata fecisse et ea nonnisi facta didicisse: nescivisse quid faceret, sed scivisse quod fecit. Hoc enim si de aliquo artifice diceremus, insipientissime saperemus. Noverat ergo ea facienda; non facta noverat, ut faceret; non quia fecerat. Proinde quamvis iam nota essent, quia nisi a sciente non fierent, non tamen facta esse coeperunt, quae ut fierent sciebantur antequam fierent.

Obiiciunt 1. Haeretici et Philosophi, maxime Wicleffus. Si propositio de futuro contingenti est determinate vera aut falsa, sequitur illam non esse indifferentem, nec consequenter esse contingentem: contingens enim illud est quod esse potest vel non esse: ergo vel una propositio non est determinate vera, vel nulla in rebus est contingentia.

Distinguo antecedens. sequitur illam non esse indifferentem ad verum vel falsum, concedo: sequitur illam non significare rem indifferentem et contingenter existentem, nego: licet enim propositio vera sit aut falsa, nihilominus rem contingenter quamquam determinate futuram connotat: haec enim duo non repugnant, quod effectus sit contingens et simul determinate futurus. Dicitur enim contingens propter indifferentiam causae in actu primo; dicitur autem determinate futurus propter determinationem eiusdem causae in actu secundo, quia videlicet illa causa, quae potest operari et non operari, reipsa operatura est, seseque libere determinatura ad effectus productionem tempore significato per illam propositionem.

Obiiciunt 2. Plures Scripturae textus, quibus Deus dubitative de rebus futuris loquitur, quod indicium est illum non eas certo novisse, sic Matth. 11. Verebuntur forte Filium meum: et Ieremiae 26. Noli subtrahere verbum si forte audiant.

Respondeo 1. per hanc particulam forte non significare dubiam de rebus futuris cognitionem: sed primo ut ostendatur liberum hominis arbitrium, quo scilicet potest divinum verbum audiri vel non audiri; verbum enim ambiguum (forsitan) inquit Hieronymus in cap. 26. Ieremia, Maiestati Domini non potest convenire, sed nostro loquitur affectu, ut liberum hominis salvetur arbitrium. 2. Ut designetur maxima hominis malitia, ex qua vix aliquid boni expectari possit et produci. Ita enim S. August. tractatu 37. in Ioannem supra haec verba, si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis, interpretatur; ille, inquit, quia omnia scit cum dicit forsitan non dubitat, sed increpat: dubitationis verbum est, cum dicitur ab homine ideo dubitante quia nesciente; quando vero dicitur a Deo, cum Deum nihil lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur Divinitas. 3. Ut Scriptura sacra significet futurorum eventum esse hominibus incertum; unde S. Aug. in Psal. 2. explicans illa verba: Nequando irascatur, ait: ne forte non ob incertitudinem proprie dictum; sed ratione eorum qui commonentur, qui cum dubitatione solent existimare Dei futuram iram.

Obiiciunt 3. Si in Deo esset certa et infallibilis futurorum contingentium scientia, vana esset et otiosa providentia ac sollicitudo hominum tam circa temporalia quam circa spiritualia; sive enim de illis simus solliciti sive non, ea infallibiliter evenient, cum divina praescientia non possit falli.

Nego sequelam. Quando enim Deus praescit et praedefinit aliquem effectum futurum, simul etiam praescit et definit causas et media quibus debet evenire, subindeque scit quidem illum infallibiliter eventurum, sed per tales causas et talia media: unde cum industria et sollicitudo humana sit unum ex illis mediis et causis quibus mediantibus res tam spirituales quam temporales fieri et evenire debent, illa necessario est adhibenda tam in spiritualibus quam in temporalibus: iuxta illud 2. Petri 1. Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem faciatis.

Obiiciunt 4. Cum Marcione apud Tertullianum lib. 2. cap. 5.

Si Deus bonus est praescius futuri et avertendi mali potens, cur hominem et quidem imaginem et similitudinem suam, imo et substantiam suam per animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum a Diabolo? Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet: > et praescius, qui eventurum non impediret, et potens, qui depellere valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus conditionibus divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenerit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem.

Respondet ipsemet Tertullianus ibidem cap. 6. et sequentibus, Deum equidem praescium fuisse futurae transgressionis Adami, quam tamen prohibere licet potuerit, non debuit, ne scilicet laederet hominis libertatem; Oportebat, inquit, cap. 6., Deum cognosci bonum, hoc utique et rationale.

Oportebat dignum aliquid esse, quod Deum cognosceret. Quid tam dignum prospici posset quam imago Dei et similitudo? Et hoc bonum sine dubio et rationale. Oportebat igitur imaginem et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas..... Quale enim erat ut totius mundi possidens homo, non in primis animi sui possessione regnaret, aliorum Dominus, sui famulus..... Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui Dominus constanter occurreret, et bono sponte servando, et malo sponte vitando; quoniam et alias positum hominem sub iudicio Dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Ceterum, nec boni nec mali merces iure pensaretur ei, qui aut bonus, aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est non includens, sed probans libertatem, de obsequio sponte praestando, vel transgressione sponte committenda, ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii.

Quibus Tertullianus concedit Deum debuisse hominem proprio committere arbitrio ut exinde praemio donandus, si divinae Legis observator et poenis afficiendus esset, si transgressor existeret. Non enim potuit hominem coercere, quin concessam ipsi arbitrii libertatem rescinderet, quam ratione et bonitate permiserat. Quod utique ipsum dedecebat.

Obiiciunt 5. Si Deus novisset futura contingentia, sequeretur admittendam in eo esse rerum praescientiam: sed falsum consequens: ergo et antecedens. Probatur minor ex S. Augustino lib. 2. quaestionum ad Simplicianum, q. 2: Quid est, inquit, praescientia nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? si enim in scientia res ipsas habet, non sunt ei futurae, sed praesentes; ac per hoc non iam praescientia, sed scientia dici potest.

Respondeo. S. Augustinum his verbis non negare Deo cognitionem rerum futurarum, sed tantum eum velle, quod divina cognitio, cum omnia in prospectu habeat, potius scientia quam praescientia debeat appellari. Cui concinit S. Greg. lib. 2. Moralium cap. 25. ubi eamdem quaestionem sic proponit et dissolvit:

praescire, inquit, dicitur, qui unamquamque rem antequam veniat, videt, et id quod futurum est priusquam praesens fiat, praevidet, etc. Deus autem quomodo est praescius, cum nulla, nisi quae futura sunt, praesciantur? et scimus quia Deo futurum nihil est; ante cuius oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non eveniunt, quippe quia omne quod nobis fuit et erit, in eius prospectu praesto est et omne quod praesens est scire potest prius quam praescire. Mox autem et quia ea quae nobis futura sunt videt, neque tamen ipsi semper praesto sunt, praescius dicitur, quamvis nequaquam futurum praevideat, quod praesens videt.

— Cui et Boëtius accedit ita scribens:

est autem Deo semper aeternus ac praesentarius status. Scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praescientiae: infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur, in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praescientiam pensare velis, quae cuncta dignoscit, non esse praescientiam quasi futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius existimabis.

Nonnullas alias obiiciunt rationes quibus probare nituntur divinam praescientiam summe officere rerum contingentiae et hominum libertati; sed illas expresse proponemus et solvemus in tertia Quaestione sequenti: verum prius sit

Quaestio II: Quomodo et in quo medio prius cognito Deus noverit futura contingentia

Cum omnis cognitio necessario praesupponat obiectum formale motivum intellectus ad illam formandam, alioquin cognosceretur aliquid sine ratione cognoscendi: sic quoties cognitio certa est, etiam requirit rationem formalem in obiecto omnino certam, alioquin obiectum perfectius cognosceretur quam sit cognoscibile: quaeritur ergo in praesentiarum quaenam sit formalis illa ratio certa et infallibilis, quae ita necessariam habeat connexionem cum futuro contingente incerto, ut infallibiliter divinum intellectum moveat ad illius cognitionem. In qua difficultate resolvenda operose laborant oculatissimi quique Theologi, quorum varia et multiplices sententiae ut appareant evidentius

Notandum 1. Futura contingentia esse conceptibilia duobus modis, nimirum vel in se, vel in suis causis. In se quidem, vel ratione veritatis determinatae, quam habent in seipsis et in eorum esse obiectivo aut entitativo, vel ratione praesenti et existentiae quam habent; vel in Essentia divina in qua repraesentantur, vel in ideis divinis. In causis vero, vel proximis et creatis a quibus producenda sunt, vel in increata, quatenus nimirum continentur virtualiter in Omnipotentia divina, quae potest illis veram et realem existentiam tribuere. Insuper, secundum utrumque modum considerari possunt, vel antecedenter ad decretum divinum, vel in ipso decreto divino, vel post decretum divinum: inde variae Theologorum circa praesentis quaestionis resolutionem sententiae ad tria maxime capita reduci possunt. Quidam enim affirmant futura contingentia a Deo cognosci in eorum veritate obiectiva: alii in ideis divinis: alii vero in eorum esse entitativo antecedenter ad decretum divinum, videlicet per illam infinitam Dei intelligendi virtutem, quae penetrat et cognoscit quid unaquaeque voluntas creata sub quocumque statu et conditione ponatur, determinate volet. Aliqui censent illa cognosci in decreto divino praeviso prius quam de facto formetur. Ceteri denique contendunt illa solum a Deo videri in Essentia et Omnipotentia divina, praesupposito prius divino decreto de illorum futuritione; quid autem verius tenendum sit, infra patebit.

Notandum 2. Ad hoc ut aliquid habere possit rationem medii ducentis in cognitionem alterius, duo maxime desiderari. Primo ut antecedat prioritate saltem naturae et causalitatis, rem ipsam quam manifestat: si enim esset pure concomitans et ei correlatum, non posset in cognitionem illius ducere; quia cum correlata sint simul cognitione et natura, illa simul cognoscerentur et utrumque posset esse ratio reciproca cognoscendi aliud, ut constat de relationibus mutuis, Paternitate videlicet et Filiatione. Secundo, illud quod habet rationem medii cognitionis respectu alterius, necessariam cum illo, aut saltem infallibilem debet habere connexionem, alioquin unum ex alio non liceret colligere: cum enim cognitio unius ex alio, vel in alio aequivaleat discursui virtuali; cumque nullus discursus sit legitimus nisi consequens habeat infallibilem connexionem cum medio et antecedente: oportet ut medium quod certo et infallibiliter ducit in cognitionem alterius, habeat necessariam, vel saltem infallibilem cum eo connexionem.

Notandum 3. Propositiones de futuro contingenti esse determinate veras, aut falsas ab aeterno pro omni instanti reali; ita quod nullum possit assignari instans reale, in quo Deus non se determinaverit absolute, vel conditionate circa futuritionem vel non futuritionem omnium rerum possibilium. Unde cum quaeritur an Deus cognoscat futura contingentia ante vel post decretum, per illas particulas ante et post, non significatur prioritas et posterioritas realis, sed rationis cum aliquo fundamento in re, nimirum ratione dependentiae, vel independentiae a decreto. Unde affirmare Deum cognoscere futura contingentia ante decretum, idem est ac asserere illum ea cognoscere independenter a decreto. Hinc tria signa vel instantia rationis in divina Scientia distingui possunt, in quorum primo, Deus seipsum cognoscit Scientia omnimode divina, suam videlicet divinam Essentiam suasque omnes divinas praecellentias intuitive conspiciendo. In secundo cognoscit omnia possibilia per scientiam simplicis intelligentiae, antecedenter ad quodlibet decretum suae voluntatis, nihil scilicet determinando circa rerum futuritionem et existentiam. In tertio vero cognoscit res futuras Scientia Visionis, praevio scilicet decreto de illarum productione.

Quaeritur ergo an in secundo signo rationis in quo nondum concipitur formatum decretum de rerum futuritione, Deus futura contingentia noverit, vel in esse entitativo, quod habebunt in seipsis, vel in esse obiectivo, quod habent in seipso, vel in decreto formando, sed nondum formato et exercito de illorum futuritione, vel in divinis ideis res futuras repraesentantibus; vel denique utrum solum illa noverit post formatum divinum suum decretum et quatenus continentur virtualiter in Omnipotentia divina, aut in Essentia divina illorum repraesentativa.

Quoniam autem operosum nimis et ab instituto nostro alienum esset singulas illas sententias discutere, idcirco brevitati studentes et nostram magis sententiam firmare, quam aliarum fundamenta convellere opera pretium ducentes, tantum sit:

Conclusio unica. — Deus infallibiliter, ac determinate futura contingentia novit in sua Essentia, supposito prius decreto de ipsorum futuritione. Haec est communis inter fideles S. Thomae, ac Doctoris Subtilis Interpretes et Sequaces: eamque aperte docet Subtilis Doctor in 1. dist. 39. q. unica n. 23. ubi cum diserte probasset divinam voluntatem divinumque decretum esse primariam radicem causamque rerum futuritionis et contingentiae, duos proponit modos, quibus divinus intellectus dici potest illa futura contingentia novisse: Primum, quod Deus videat in se decretum et volitionem de rebus producendis, videatque pariter divinam voluntatem esse immutabilem et non impedibilem; et consequenter videat illa quae decernit futura, revera esse futura: Alium autem dicendi modum proponit, nimirum quod illa futura contingentia cognoscantur solum in Essentia divina post formatum de illorum futuritione decretum, idque simplici intuitu. Priorem autem modum respuit ut minus probabilem, eo quod videatur arguere aliquem discursum in Deo; haec enim cognitio, quam sic haberet Deus de futuris contingentibus, deduci videtur in hunc modum: Decerni hoc esse futurum; sed quod decreti est invariabile, quia voluntas mea est immutabilis; ergo hoc certe erit futurum; quae illatio vere discursiva est, Deumque dedecet. Unde Doctor alium probabiliorem et veriorem modum dicendi proponens, ait:

Potest poni aliter, quod intellectus divinus, aut offert simplicia, quorum unum est contingens in re: aut si offert complexionem, offert eam sicut neutrum: et voluntas eligens unam partem, scilicet coniunctionem istorum pro aliquo nunc, in re facit illud determinate esse verum: hoc erit pro nunc. Hoc autem existente, determinate vero, Essentia est ratio intellectui divino intelligendi istud verum: et hoc naturaliter, quantum est ex parte Essentiae. Ita quod sicut naturaliter intelligit omnia principia necessaria, quasi ante actum voluntatis divinae, quia eorum veritas non dependet ab illo actu et essent cognita ab intellectu divino, si per impossibile non esset volens: ita Essentia divina est ratio cognoscendi ea in illo priori instanti naturae, quia tunc sunt vera. Non quidem quod illa vera moveant intellectum divinum, nec etiam termini eorum ad apprehendendum talem veritatem: quia tunc intellectus divinus vilesceret, quia pateretur ab alio ab essentia sua: sed sicut Essentia divina est ratio cognoscendi simplicia, ita et complexa talia; tunc autem non sunt vera contingentia, quia nihil est tunc per quod habeant veritatem determinatam. Posita autem determinatione voluntatis divinae iam sunt vera, videlicet pro illo secundo instanti et hoc idem erit ratio intellectui divino, quod erat in primo (intelligendi ista) quae sunt iam vera in secundo instante et fuissent cognita in primo instanti, si fuissent in primo instanti.

Quibus Doctor universum pandit ordinem quem divinus intellectus divinaque voluntas servant in decernenda et certo cognoscenda rerum contingentium futuritione; ita quod primo divinus intellectus voluntati offerat conceptus rerum possibilium, quae possunt existere, vel non existere, si nempe adveniat, vel negetur decretum voluntatis: Deinde, Divina voluntas libere sese determinat ad aliquas producendas, illarumque futuritionem decernit; quo facto, Essentia ex infinita sua virtute repraesentandi quodlibet ens verum, statim exhibet, et repraesentat intellectui divino certo cognoscendam earum rerum futuritionem; adeoque ex mente Doctoris divinus intellectus non cognoscit certo et infallibiliter rerum contingentium futuritionem nisi in Essentia divina et praesupposito divino decreto. — Eamdem sententiam amplectitur et tuetur Angelicus Doctor, ut contendunt peritiores illius moderni Interpretes; remque pluribus eius Angelici Doctoris textibus et rationibus confirmat Gonetus, Disp. 1. De Scientia futurorum contingentium, art. 5. maxime vero ex lib. 1. Contra Gentes cap. 68. ratione secunda, ubi Angelicus Doctor ita discurrit:

Deus cognoscendo suam essentiam alia cognoscit, sicut per cognitionem causae cognoscuntur effectus; omnia igitur Deus cognoscit, suam essentiam cognoscendo, ad quam sua causalitas extenditur; extenditur autem ad operationes intellectus et voluntatis; cognoscit igitur Deus cogitationes et affectiones mentis. Et ratione 3. sic loquitur: Sicut esse Dei est primum, et per hoc omnis esse causa: ita suum intelligere est primum, et per hoc omnis intellectualis operationis causa. Sicut igitur Deus cognoscendo suum esse, cognoscit esse cuiuslibet rei: ita cognoscendo suum intelligere et velle, cognoscit omnem cogitationem et voluntatem, idest nolitionem. Tandem concludit: Et sic remanet causalitas in causa prima, quae Deus est respectu motuum voluntatis, ut sic Deus seipsum cognoscendo huiusmodi cognoscere possit.

Ex quibus locis istud argumentum deduci potest iuxta D. Thomam: Deus cognoscit actus liberos nostrae voluntatis in sua essentia tamquam in causa: sed divina Essentia non est causa eorum nisi ut determinata per liberum decretum suae voluntatis, cum Deus non sit agens naturale, sed liberum; ergo iuxta D. Thom. Deus cognoscit actus liberos nostrae voluntatis in suo decreto.

Probatur Conclusio. Primo quidem auctoritate sanctorum Patrum diserte affirmantium praescientiam futurorum fundari in decreto voluntatis divinae; idque primo quidem ex S. Dionysio iam saepius laudato, affirmante Deum omnia in sua essentia tamquam in causa cognoscere; sed Essentia divina non est causa futuritionis nisi, ut determinetur per liberum divinae voluntatis decretum. Deus enim non agit ex necessitate naturae, sed ex beneplacito suae voluntatis, iuxta illud Apostoli ad Ephesios 1. Operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: ergo Deus cognoscit omnia futura contingentia in sua essentia supposito prius decreto suae voluntatis. — Confirmatur ex sancto Hilario 9. De Trinitate: Quae Deus, inquit, facere decrevit in sua voluntate cognovit. Item ex sancto Augustino, lib. 26. Contra Faustum cap. 4. ubi reddens rationem cur nesciat an aliquid sit futurum, ait: Ideo nescio quia quid habeat hac de re voluntas Dei, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, si hoc Dei voluntas habet. Qua consequentia nulla esset, si praescientia bonorum operum non esset fundata in decreto voluntatis divinae: ergo revera ita est.

Probatur itaque ratione. Futura contingentia non possunt prius cognosci, quam habeant rationem futuri; sed eam non habent praesupposito divino decreto; ergo non possunt cognosci ante decretum divinum. Maior patet, eo modo enim res est cognoscibilis quomodo est, adeoque futura cognosci nequeunt determinate, antequam determinatam futuritionem concipiantur habere. Probatur minor; Decretum Dei est prima radix primumque principium determinatae futuritionis rerum: ergo antecedenter ad illud res nec esse, nec concipi possunt ut determinate futurae. Probatur Antecedens: illud est prima radix primumque principium determinatae futuritionis rerum, quod primo eas deducit a statu possibilitatis ad statum futuritionis: sed illud est ipsummet decretum divinum: cum enim Deus non sit agens naturale, sed liberum, non operatur nihilque producit nisi ex libera determinatione suae voluntatis; ac proinde cum res possibiles ex se sint indeterminatae ad existendum vel non existendum, non determinantur ad futuram existentiam, nisi per divinam voluntatem. — Confirmatur: creaturae considerari possunt in triplici statu, nimirum possibilitatis, futuritionis et existentiae; in quibus statibus necessario a Deo tamquam a primo Principio dependent; in statu quidem possibilitatis dependent ab intellectu divino eas primo producente in esse intelligibili et complete ab omnipotentia divina, quae potest illas producere; In statu futuritionis dependent a divino decreto, Dei potentiam determinante ad conferendam illis existentiam in tali determinato tempore: In statu vero Existentiae, dependent ab actuali influxu Dei illas producentis et conservantis in esse: ergo sicut repugnat aliquid esse possibile independenter ab intellectu et potentia Dei, et existens independenter ab actuali Dei influxu: ita pariter repugnat aliquid esse vel concipi futurum independenter a decreto divino, sive absoluto sive conditionato.

Probatur 2. Si res contingentes essent determinate futurae antecedenter ad decretum absolutum vel conditionatum Dei, talis futuritio conveniret illis, vel ex se et ex natura sua, vel ex causalitate Dei, vel ex efficacia alterius causae; sed neutrum ex his potest asseri. Non quidem primum; Tum quia sequeretur illa futura esse necessario et ex natura rei, non vero libere et contingenter; et ita Deus efficere non posset ut futura non essent; quod enim convenit alicui ex se et ex natura sua, ipsi convenit necessario, nec a Deo potest impediri. Tum quia ab eodem principio res habent futuritionem ab aeterno, a quo habent existentiam in tempore; sed futura contingentia non habent existentiam in tempore a se, nec ex natura sua; ergo nec futuritionem ab aeterno. Non etiam secundum; cum enim Deus non sit agens naturale, sed liberum ad extra, nulla potest in eo esse, nullaque concipi causalitas antecedenter ad decretum et liberam determinationem suae voluntatis. Non denique tertium, cum enim causae secundae dependeant a determinatione et concursu, si nulla esset in Deo causalitas et determinatio circa creaturas, sicut revera nulla est ante divinum decretum de illis producendis nulla pariter concipi potest in causis secundis efficacia, a qua provenire possit illa determinata rerum futuritio.

Denique; Haec eadem veritas probatur ex brevi sed efficaci eversione et refutatione aliarum sententiarum. Si futura contingentia cognosci possent a Deo ante decretum, maxime primo vel in suis Ideis, ut docet Egidius Romanus in 1. dist. 38. asserens Deum cognoscere futura contingentia ante decretum in suis ideis, vel in sua essentia praecise, ut habet rationem ideae, aut speciei impressae; vel secundo in supercomprehensione causarum secundarum et liberi arbitrii, ut asserit Molina Disputatione quarta, dicens, Deum antecedenter ad suum decretum et determinationem suae voluntatis, infinita sua intelligendi virtute penetrare et cognoscere quid unaquaeque voluntas creata, sub quocumque statu et conditione ponatur, de facto volet, et in quam partem se inclinabit; quam penetrationem et perfectissimam cognitionem de humana voluntate, idcirco supercomprehensionem appellat, ut divina cognitio ab angelica distinguatur, quae licet comprehendat hominis voluntatem, in illa tamen non cognoscit nostros actus liberos; vel tertio; illa cognosceret in decreto ut futuro et formando in sequenti signo aut instanti rationis, ut docet Suarez lib. 2. De Scientia Dei, cap. 8.; vel denique in eorum futurorum contingentium veritate obiectiva, quam Vasquez et nonnulli alii Recentiores dicunt illa habere independenter a divino decreto; sed neutrum illorum vere potest affirmari; ergo restat, ut illa futura contingentia et libera cognoscantur in Essentia divina praesupposito divino decreto.

Probatur minor quoad primam partem. Deus non potest cognoscere creaturas nec in suis ideis, nec in sua Essentia habente rationem ideae, nisi eo modo quo in illa repraesentantur; sed antecedenter ad decretum creaturae non repraesentantur in Essentia divina ut futurae, sed tantum ut mere possibiles; ergo in illa non possunt cognosci ut determinate futurae, sed tantum ut mere possibiles. Maior constat. Minor pariter; tum quia res omnes antecedenter ad divinum decretum sunt in statu merae possibilitatis, suntque indifferentes ad futuritionem vel non futuritionem; tum quia Essentia divina antecedenter ad decretum repraesentat naturaliter et necessario, talisque repraesentatio pertinet ad scientiam naturalem et simplicis intelligentiae, non vero ad scientiam liberam et visionis; adeoque talis cognitio esset necessaria, non vero libera. Nec refert, quod Essentia divina antecedenter ad decretum habeat vim infinitam in repraesentando; ex eo enim solum sequitur, quod repraesentat omnia, quae sunt repraesentabilia, et eo modo quo sunt repraesentabilia. Unde, cum antecedenter ad divinum decretum de futuritione rerum, nihil sit repraesentabile ut futurum, sed solum cursus: ergo nec in illis certo, et infallibiliter possunt cognosci. Fundamenta Molinae proponentur et solventur, expugnando scientiam mediam, quam a se excogitatam tantopere, sed vane gloriatur. — Tertia pars eiusdem praefatae minoris etiam apparet falsa: tum quia decretum Dei non potest concipi ut futurum: ergo neque Deus cognoscere potest futura contingentia in suo decreto ut futuro in sequenti signo: tum quia ut Deus praesciret suum decretum, deberet distinguere nostro more instantia rationis in indivisibili instanti aeternitatis: sed hoc repugnat perfectioni eiusdem divini intellectus, ut scilicet distinguat, quae revera a parte rei distincta non sunt: tum quia si Deus in signo rationis antecedente existentiam sui decreti, illud ut futurum cognoscat, cognoscet illud ut futurum necessario et non libere: sed hoc est absurdum et divinae libertati repugnans: Patet sequela maioris: quia quod cognoscitur ut futurum, debet cognosci ut determinatum in sua causa ad existendum in instanti sequenti: at in illo signo, in quo Deus cognosceret suum decretum ut futurum, illud decretum non esset determinatum libere sed necessario; alioquin determinari deberet per aliud decretum et sic in infinitum; omnis enim determinatio libera voluntatis divinae, est decretum: ergo, etc.; tum denique quia si divinum decretum haberet rationem futuri, vel illam haberet in sua entitate actuali, vel in sua terminatione: non primum, hoc enim repugnat immutabilitati divinae: non etiam secundum, quia in terminatione non intelligitur futuritio, nisi etiam intelligatur futuritio in termino; sed in termino divini decreti nulla intelligitur futuritio prius ratione, quam decretum sit positum: tum quia terminus, seu obiectum divini decreti est futuritio existentiae creatae: sed hanc futuritionem habet existentia creata prius ratione, quam decretum sit positum: tum quia si tale obiectum haberet esse futuritionis ante decretum, vel haberet illud esse a se, vel ab alio: sed neutrum dici potest ut supra probatum est: ergo nullatenus potest habere esse futurum antecedenter ad decretum.

— Quarto denique patet eadem minor quoad ultimam partem, nempe quod futura contingentia cognosci nequeant in eorum veritate obiectiva antecedente decretum: tum quia veritas obiectiva consistit in connexione praedicati cum subiecto; sed in signo antecedente divinum decretum nulla potest esse talis connexio, quippe cum nulla sit causa, neque divina neque creata, quae illa coniungat invicem: non quidem creata, ut patet; non etiam divina, quia haec esset, vel intellectus divinus, vel divina omnipotentia; sed non intellectus, ille enim non est causa futuritionis rerum: neque etiam omnipotentia, quae non operatur circa creaturas, nisi consequenter ad divinum decretum: ergo pariter in illo signo nulla est rerum contingenter futurarum obiectiva veritas determinata: tum quia omnis obiectiva veritas determinata necessario fundatur in aliquo esse; veritas enim est entis proprietas: sed nullum est esse in quo fundari posset illa veritas obiectiva rerum contingentium ante decretum: vel enim fundaretur in esse, quod haberent in se, vel in esse quod haberent in suis causis. Non primum, contingentia enim quamdiu futura sunt, nullum habent esse in seipsis. Non etiam secundum, cum enim causae secundae, a quibus procedere possent, sint indeterminatae et impedibiles, etiam in illis certum et determinatum esse habere nequeunt.

SOLVUNTUR FUNDAMENTA SUARESII.

Obiicit 1. Suarez: Deus prius ratione concipit suam voluntatem posse velle, quam concipiat eam volentem: ergo etiam prius ratione concipere potest illam ut volituram, quam nunc volentem. Confirmatur exemplo Angeli, quem si ab aeterno Deus creasset operantem, posset Deus cognoscere illum prius ratione ut voliturum pro alio signo, quia prius cognovisset ipsum posse velle, quam de facto velle. — Nego consequentiam: Plus enim requiritur ad concipiendum aliquid tamquam ponendum, quam ad illud concipiendum tamquam ponibile: requiritur enim ad hoc postremum aliquid determinans ipsum ponibile ad esse ponendum: respectu autem divini decreti nihil concipi potest, quod determinet ad esse ponendum, seu de non futuro ad esse futurum. — Ad confirmationem: nego paritatem; ex hypothesi enim quod Deus creasset Angelum ab aeterno operantem v. g. diligentem, de facto quidem prius cognosceret talem dilectionem ut posteriorem, et quodammodo futuram respectu naturae illius Angeli, quia in creatis prius est esse quam operari; idque maxime cum substantia Angeli, eiusque dilectio per accidens tantum mensurentur aeternitate, tamquam mensura sibi non propria et essentiali: secus autem est de Deo in quo non est prius esse, quam operari et cuius tam essentia, quam operatio et decretum mensurantur aeternitate quasi mensura sibi propria et essentiali.

Obiicit 2. Ut cognoscatur decretum divinum in futuro, sufficit quod in aliquo signo abstrahat ab actuali existentia; sic autem revera abstrahit in primo signo aeternitatis, in quo nondum concipitur ut positum: ergo in hoc primo signo prius ratione, quam positum sit, concipitur ut futurum: patet minor, in illo enim signo rationis divina voluntas non concipitur adhuc determinata ad creandum v. g. hominem; ad hanc enim creationem tantum concipitur se determinare in posteriori signo. — Respondeo 1. negando maiorem: ut enim aliquid in aliquo signo videatur ut futurum, non sufficit, quod pro illo signo abstrahat ab esse; ex eo enim praecise, quod abstrahit ab esse, non censetur magis futurum, quam non futurum; cum etiam non futura et mere possibilia abstrahant ab esse. Itaque ultra abstractionem ab esse, requiritur ad rationem futuri, ut detur aliquid a quo determinari possit de possibili ad futuritionem: nihil autem ante divinum decretum ita determinare potest: ergo nec habere potest rationem futuri. — Respondeo 2. Id quidem verum esse si illud instans esset signum reale et in quo, non autem esset signum rationis et a quo, ut de facto est. Signum enim illud in quo divina voluntas concipitur ut indifferens ad formandum decretum de homine creando, vel non creando, non est signum reale, sed rationis, proindeque non sufficit ad veram rationem futuri; alioquin Filius posset dici futurus respectu Patris, quia in signo originis et rationis concipitur prius Pater, quam Filius.

Obiicit 3. In illo priori signo, quo Deus antecedit sua decreta libera et concipitur habere scientiam simplicis intelligentiae, ista propositio, Deus non decernet in sequenti signo creare mundum, est falsa: quia suo obiecto non est conformis et consequenter eius contradictoria, nempe, Deus decernet in sequenti signo creare mundum, est vera: ergo decretum de creatione mundi in illo priori signo est determinate futurum, ac proinde cognoscibile est ut tale ab intellectu divino. — Respondeo 1. Deum sua decreta libera non antecedere aliqua prioritate et instanti in quo, sed solum a quo. Secundo falsum est ex propositionibus contradictoriis unam esse determinate veram et alteram falsam in signo praecedenti divinum decretum, quia nihil est futurum ante illud decretum. Tertio dico: equidem alterutrum contradictorium debere verificari pro quovis instanti durationis realis; non autem pro quovis instanti naturae, vel rationis; in illo enim priori signo praescindi potest ab utroque; quo constat exemplo: in priori enim signo, quo humanitas est prior risibilitate, nec est risibilitas, alias non esset ipsa natura posterior, nec non risibilitas, alias non posset humanitati competere:

Obiicit denique: Deus pro illo signo rationis in quo nondum concipitur habere liberum decretum, comprehendit suam essentiam et voluntatem: sed non potest illam comprehendere nisi in ea cognoscat sua decreta futura in sequenti signo; cum enim cognitio comprehensiva sit perfectissima, extendi debet ad id omne, quod in suo obiecto continetur: ergo cum decreta directe contineantur realiter in voluntate et essentiam Dei, Deus non potest suam essentiam, suamque voluntatem cognoscere quin pariter cognoscat sua decreta.

Respondeo 1. Illam illationem fore veram si daretur aliqua prioritas in instanti reali inter actus necessarios et liberos; essetque verum, quod Deus in instanti reali prius se cognosceret, quam formaret decreta; quae suppositio cum falsa sit, etiam falsum est, quod ex illa infertur.

Respondeo 2. Quod quamvis Deus in illo priori signo, in quo concipiuntur tantum actus naturales, et nondum concipiuntur actus liberi, suam comprehendat essentiam; non tamen dicitur cognoscere sua decreta ut futura; cum enim divina voluntas in illo signo concipiatur ut indifferens et indeterminata ad productionem rerum, non potest esse medium ad illa decreta determinate cognoscenda; in principio enim indifferenti et indeterminato, non potest cognosci certus et determinatus effectus.

PROPONUNTUR, AC SOLVUNTUR ALIORUM FUNDAMENTA.

Obiiciunt postremae sententiae Assertores: ratio et vis contradictionis necessario efficit ut una ex duabus propositionibus contradictoriis sit determinate vera et altera determinate falsa, ut istae propositiones, Si Paulus vocetur in tali tempore et occasione, revera consentiet: Et si vocetur in tali tempore et occasione non consentiet, sunt vere contradictoriae pro illo priori signo antecedente divinum decretum; ergo pro signo priori ad divinum decretum, una illarum est determinate vera et altera determinate falsa, et consequenter est cognoscibilis a Deo ante decretum.

Respondeo 1. Distinguendo maiorem: ratio contradictionis exigit ut una ex contradictoriis sit determinate vera et alia determinate falsa pro omni instanti reali, concedo: pro omni instanti rationis, nego: et concessa minore, nego consequentiam.

Respondeo 2. Negando minorem: nempe quod propositiones illae in signo antecedente divinum decretum sint contradictoriae, quia ad contradictionem, necessario debet supponi essentia propositionis. Cum autem ante decretum nihil omnino sit futurum, vel non futurum; idcirco nec tunc est essentia propositionis, quae rem enuntiaret pro illo signo futuram, vel non futuram, adeoque nec est contradictio.

Instant: Veritas et falsitas sunt proprietates propositionis, ut docetur in Logica: ergo convenire debent propositioni pro omni signo imaginabili, in quo concipi potest haec propositio: sed illae propositiones concipi possunt antecedenter ad decretum divinum: ergo in illo signo verae sunt, aut falsae.

Distinguo maiorem. veritas et falsitas sunt proprietates propositionis formalis, concedo: materialis, nego: in illo autem signo antecedente divinum decretum non sunt propositiones formaliter, sed tantum materialiter. Vel aliter, veritas et falsitas sunt proprietates propositionis respectivae, concedo: absolutae, nego: quemadmodum enim aequalitas simul et inaequalitas sunt proprietates quantitatis, non quidem absolutae, sed respectivae; quia una quantitas dicitur aequalis vel inaequalis per ordinem ad alteram quam excedit, vel a qua exceditur: ita pariter veritas aut falsitas dicuntur proprietates respectivae, quia sumuntur per ordinem ad obiectum, ita quod ex conformitate vel difformitate quam habent ad illud, sint verae vel falsae. Unde si obiectum in aliquo signo rationis non sit determinate futurum, vel non futurum, etiam propositiones non erunt determinate verae vel falsae, sed indifferentes ad veritatem et falsitatem.

Obiicies 1. Generatim contra Conclusionem: si divina Scientia de rebus contingenter futuris fundaretur in decreto divino, illudque praesupponeret, sequeretur Scientiam Visionis distingui formaliter, et esse attributum divinum distinctum a Scientia simplicis intelligentiae: sed falsum consequens: ergo et antecedens. Patet sequela maioris, distinctio namque scientiarum petitur ex parte medii et motivi; diversum autem esset motivum utriusque scientiae: illa enim res possibiles cognosceret in omnipotentia, haec vero cognosceret in decreto.

Nego sequelam maioris, et probationem eius distinguo. Scientiae distinguuntur per diversa motiva et media in quibus, concedo; a quibus, nego: hoc est, distinguuntur quidem per diversa media in quibus repraesentatur formaliter, non autem a quibus talis sit repraesentatio veluti causaliter. Illae autem scientiae sua conspiciunt obiecta in eodem medio, nimirum in Essentia divina, quae res possibiles et futuras repraesentat, illas quidem videndas per scientiam simplicis intelligentiae, has autem per scientiam visionis. Itaque licet diversa sint motiva a quibus, nimirum quia res non sunt complete possibiles nisi per omnipotentiam, nec sunt futurae nisi per decretum divinum; tamen non debent esse Scientiae distinctae, quia et Omnipotentia et Decretum Dei, sunt tantum veluti conditiones applicantes eius intellectum ad res possibiles et futuras videndas per distinctam illam Scientiam simplicis intelligentiae et visionis.

Obiicies 2. Deus cognoscit peccata futura: sed illa non cognoscit mediante suo decreto: ergo futura non cognoscit mediante decreto. Patet minor; Deus enim non decernit peccata futura, alioquin esset auctor peccati. — Distinguo minorem. Deus non decernit futura peccata decreto absoluto et positivo, concedo; decreto permissivo, nego: itaque duplex est decretum divinum, unum quidem Positivum, quod decernit positive concurrere ad entitatem physicam cuiuscumque actionis, sive bonae, sive mali: aliud autem Permissivum, quo statuit permittere malitiam peccati, non suspendendo scilicet suum concursum ad illam actionem Physicam, ex qua consequitur talis malitia; quia de ratione

Providentiae universalis est, ut aliquos defectus permittat tam in ordine naturali, quam morali, ut inde magis reluceat universi pulchritudo, et ordo iustitiae appareat. Unde S. August. in Enchiridio, c. 5. Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel ipse faciendo, vel fieri permittendo: priori decreto non decernit peccatum, sed tantum posteriori.

Urgebis: Ut aliquid habeat rationem medii ducentis ad cognitionem alterius, debet habere certam et infallibilem cum eo connexionem; sed decretum permissivum non habet certam connexionem cum peccatis futuris: ergo illo mediante Deus peccato certo praescire nequit. Patet maior: Minor probatur: Decretum permissivum duo importat, nimirum propositum concurrendi ad entitatem peccati, et conferendi ex parte causae primae omnia, quae sunt necessaria causae secundae ad agendum. Insuper, importat etiam suspensionem auxilii efficacis ad resistendum tentationi, vel ad faciendum actum virtutis praeceptum: sed decretum permissivum neutra hac ratione habet connexionem necessariam cum peccato futuro: non quidem propter suspensionem auxilii, alioquin sequeretur, quod voluntas humana cum solo concursu generali esset determinata ad malum, nec posset aliquod bonum morale producere; non etiam propter propositum concurrendi ad entitatem peccati, alioquin Deus esset auctor peccati, quia causaret illud a quo necessario causaretur malitia: ergo per decretum permissivum non potest cognoscere peccatum futurum.

Nego minorem. necnon et minorem illius probationis, Deus enim utroque modo videt futurum peccatum: primo quidem ratione denegati auxilii efficacis, quia ad talem denegationem infallibiliter sequitur peccatum, non consecutione Physica et causalitatis, sed consecutione veluti Logica et illationis. Cum enim illa voluntas non possit graves tentationes superare absque efficaci auxilio, consequens est ut ad ipsius denegationem voluntas superetur et consentiat peccato. Idem pariter videt Deus in proposito concurrendi ad entitatem Physicam peccati, quia cum haec entitas connexionem habeat cum actu morali peccaminoso, consequens est quod concurrendo ad hanc entitatem, Deus etiam videat illam deformitatem moralem, qua ipsi connexa est. Non tamen exinde sequitur eum esse causam peccati, quia per se non concurrit ad illam deformitatem; eo quod illa non sit effectus, sed defectus, ut fusius aperiemus in sequenti Disputatione de voluntate Divina:

Quaestio III: Quomodo conciliari possit certitudo divinae scientiae cum rerum contingentia et libertate humana

Celebrem hanc quaestionem nedum agitarunt Doctores Theologi et recentiores quique ex SS. Patribus, sed etiam peritiores Ethnici Philosophi, quorum nonnulli, ut in priori Quaestione observatum est divinam praescientiam cum rerum futurarum contingentia et humana libertate conciliare non valentes, Deo futurorum praescientiam negaverunt: alii vero nullam in rebus esse contingentiam, nullamque in hominibus libertatem, sed omnia coeca quadam necessitate evenire dixerunt. Quibus patet quam sit difficilis, quamque imbecillem humani ingenii captum longe fugiat praesentis Quaestionis resolutio, nisi prius fidei lumine illustretur ac roboretur. Ut itaque haec abdita veritas evidentius effulgeat

Supponendum 1. Praescientiam, quam Deus habet de rebus libere futuris, non esse illorum futurorum effectivam, nec in eorum futuritionem ullatenus influere; imo illam praesupponere, sicut effectus causam sequitur. Haec enim divina praescientia, est actus pure speculativus, immanens in Deo et non operativus ad extra, quo Deus ipse mere contemplatur, et videt obiectum sibi a creatura exhibitum, illud certe non visurus, si a creatura non offeretur: imo et oppositum visurus, si oppositum a creatura fieret. Ita quod illa divina praescientia Deus se habeat instar speculi repraesentantis diversa obiecta et liberos hominum gestus, ac motus ipsi oppositos; aut instar hominis, qui e turri eminenti conspiceret ea omnia, quae in demissa planitie fierent, videretque homines alios in foveam labentes, alios in adversarium digladiantes, alios saltantes, alios aliud agentes: quae certe diversa visio, nullatenus esset causa diversarum illarum actionum, imo illae diversae actiones essent causa illius diversae visionis. Itaque proportione servata, eodem modo de divina praescientia ratiocinandum est; cum enim divinus intellectus de se sit indifferens ad cognoscendam rei futuritionem, vel non futuritionem, veluti determinatur ad videndam futuritionem per rem ipsam, quae revera futura est, supposito decreto divino: unde potius res futurae dici possent causae divinae praescientiae, quam praescientia dicatur causa futurorum; ut aperte docent SS. Patres Graeci: Origenes quidem l. 3. in Epist. ad Rom. explicans illa verba cap. 8. Quos praescivit et praedestinavit, ubi sic ait: In praescientia Dei, neque salutis, neque perditionis nostrae causa consistit. Non enim propterea erit aliquid, quia id scit esse futurum; sed quia futurum est, scitur a Deo antequam fiat. Nam etsi fingimus Deum non praenoscere aliquid futurum, sine dubio erit.

Idem Iustinus Martyr quaestione 58. ad Orthodoxos, ubi proferens rationem cur praescientia Dei non fuerit causa peccati Adae et Angelorum, sic loquitur: Non est praescientia causa eius, quod futurum est: sed quod futurum est, causa praescientiae. Siquidem non praescientiam consequitur futurum, sed futurum consequitur praescientia, et haudquaquam praescius est causa futuri.

Similiter sanctus Athanasius in sermone de Cruce Domini, neque, inquit, ut inservientes Propheticis verbis ita contra Christum ausi sunt; sed suo ipsemet studio sponte, volentesque illa perpetrarunt, ut non Propheta istarum rerum auctor sit, aut causa: sed ipsorum voluntas, quin potius ipsi in causa fuerunt ut talia de ipsis Prophetae praedivinarent. Idem sentiunt Patres Latini et in primis S. Hieronym. in cap. 26. Ieremiae, Non enim, inquit, ex eo quod Deus scit futurum aliquid, idcirco futurum est: sed quia futurum est, Deus novit quasi praescius futurorum: Et August. lib. 5. De Civitate, cap. 10.

Neque enim ideo peccat homo quia Deus illum peccaturum praescivit: imo ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia ille, cuius praescientia falli non potest, non fatum non fortunam, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praescivit; qui si nolit, utique non peccat; sed si peccare noluerit, hoc etiam praescivit.

Nimirum quia Deus sese creaturae libertati accommodat, ita quod non aliud praesciat, quam quod ipsa libere fecerit aut omiserit, adeo ut determinatio libera creaturae sit veluti regula et mensura illius divinae praescientiae. Denique S. Anselmus in Elucidatorio circa medium, Omnia quae facturi erant homines futuri, Deus futura praescivit et per Prophetas fienda praedixit. Non tamen praescientia aliquam necessitatem intulit ut fierent, sed potius ipsi necessitatem intulerunt cum suam voluntatem explerent. Quibus aperte constat, divinam praescientiam non esse causam futurorum, nec res idcirco futuras, quoniam a Deo praescitae sunt: sed idcirco praesciuntur, quia futurae sunt.

Supponendum 2. Duplicem distingui posse necessitatem, nimirum antecedentem et consequentem, seu consequentis et consequentiae. Antecedens dicitur, quae non supponit usum libertatis, nec voluntatis exercitium, qualiter v. gr. homo est necessario risibilis, quia est rationalis, independenter ab hominis libertate. Consequens necessitas est, qua provenit ex suppositione consequente usum libertatis et pendet aliquo modo a voluntate nostra, ita quod non esset talis necessitas ex eo sequenda, nisi voluntas nostra se libere determinaret. Unde sicut potest voluntas absolute non se determinare ad actum quem libere producit, ita potest efficere ut numquam talis suppositio sit in rerum natura. Sic necessarium est aliquid esse futurum ex hypothesi et suppositione, quod futurum sit. Neque enim potest simul esse futurum et non futurum in sensu composito. Sicut enim implicat coniungi, simul esse et non esse eiusdem rei, ita pariter implicat eandem rem esse futuram et non futuram. Prior necessitas excludit libertatem actus, quia nimirum sequitur ex suppositione antecedente usum libertatis, qualis v. g. est necessitas moriendi, quando enim necessitas est antecedens, tunc non est in potestate voluntatis efficere ut existente tali suppositione, non sit actus, qui ex illa necessario sequitur. Posterior vero necessitas, nempe consequens non destruit, sed servat integrum usum libertatis, qualis est necessitas loquendi dum aliquis de facto libere loquitur, quia non tollit, nec impedit potentiam liberam; sed potius illam praesupponit, eiusque liberum exercitium. Unde licet dum voluntas vult, non possit non velle, quia Quidquid est, quando est, necesse est esse, nihilominus absolute potest non velle, quia libera fuit ad volendum vel non volendum.

Supponendum 3. Ex Doctore in primum dist. 39. quaestione unica numero 26. hoc esse discrimen inter determinatam veritatem propositionum de praeterito, de praesenti, de futuro, Quod, inquit Doctor, non est similis veritas in illis de futuro, sicut in illis de praesenti et de praeterito. In praesentibus quidem et praeteritis, est veritas determinata, ita quod alterum extremum est positum et ut intelligitur positum non est in potestate causae, ut ponatur, quia licet in potestate causae, ut est prior naturaliter effectu, sit ponere effectum, vel non ponere; non tamen et effectus intelligitur iam positus in esse. Talis autem non est determinatio ex parte futuri, quia licet alicui intellectui sit una pars vera determinate et etiam una pars sit vera in se determinate, licet iam nullus intellectus apprehenderet, non tamen ita, quin in potestate causae sit pro illo instanti ponere oppositum. Quibus indicat maiorem esse necessitatem consequentis in praeterito et praesenti quam in futuro, quia praeteritum et praesens iam sunt extra suas causas, ita ut non possit ullatenus voluntas eorum positionem tollere, vel impedire: positio autem futuri cum nondum sit extra suam causam, censeri potest adhuc causa illam suppositionem tollere, et impedire saltem hypothetice: quando enim voluntas nondum est determinata ad volendum, adhuc censetur posse futuram volitionem suspendere et non elicere; ubi autem de facto voluit, aut vult, non potest amplius illam volitionem suspendere. Hinc minor est libertas consequens respectu actus praesentis aut praeteriti, quam respectu actus futuri. Unde si non obstante necessitate consequenti, locutio mea actualis est libera, multo magis locutio mea futura erit etiam libera, non obstante tali necessitate.

Conclusio prima. — Certitudo et infallibilitas divinae praescientiae rerum contingentiam non solvit. Haec est communis inter Theologos et

Probatur 1. Divina praescientia non efficit, sed supponit obiectum: ergo non solvit, sed supponit rerum contingentiam. Antecedens patet ex auctoritatibus sanctorum Patrum in prima suppositione laudatorum, quod etiam ratione suadetur. Scientia, quae est causa operis, illa est quae voluntatem et potentiam artificis dirigit ex cognitione operantis, in suo opere efficiendo, illa vero quae non dirigit artificem ad opus efficiendum, sed perinde opus fieret, quamvis illa non esset, manifeste non est causa operis, imo supponit illud opus: sed talis est divina praescientia, quae licet tempore antecedat res existentes, nihilominus non antecedit, sed supponit illorum futuritionem in Essentia divina repraesentatam et a divina voluntate decretam: ergo illa non efficit futuritionem rei contingentis, sed supponit, adeoque illius contingentiam non solvit.

Probatur 2. Rerum contingentia stat cum determinatione earum ad alteram contradictionis partem a divina voluntate facta: ergo multo magis stabit cum infallibilitate Scientiae divinae, quae illam determinationem supponit. Patet antecedens. Primo, quia futurum contingens eveniet per causas contingentes et non necessario operantes: ergo licet a divina voluntate determinetur illius existentia, non minus erit contingens. — Deinde, causa non tollit ab aliquo id, quod ipsi competit ex sua ratione formali nisi conferat illi aliquid oppositum: sed divina voluntas determinans futurum contingens, nihil ipsi confert intrinsecum, quod opponatur eius contingentiae: ergo haec determinatio contingentiam non solvit. — Denique, determinatio futuri contingentis est omnino libera et de re vere contingenti; in eodem enim aeternitatis instanti, in quo divina voluntas rem determinavit futuram, potuit futuram non determinare: ergo non necessario, sed libere determinata est illa futuritio. — Patet etiam prima consequentia: si enim divina determinatio, quae antecedit et efficit rerum futuritionem, illam non solvat, multo minus illam solvet scientia, quae illam futuritionem contingentem supponit. Adde quod facta determinatione divinae voluntatis circa aliquid futurum, illud eveniret infallibiliter, etiamsi per impossibile Deus illud nesciret: ergo multo minus certitudo divinae scientiae solvit rerum futurarum contingentiam, quam determinatio voluntatis illam futuritionem decernentis.

Probatur 3. Sicut noster intuitus se habet ad ea, quae videmus, eodem modo se habet divina scientia ad ea, quae Deus intuetur: atqui noster intuitus nullam rebus a nobis visis necessitatem imponit: ergo nec divinus intuitus rebus contingentibus a se cognitis aliquam necessitatem imponit. Unde Boetius 5. De consolatione prosa 6.: Quid ergo postulas ut necessaria fiant quae divino lumine lustrantur, cum nec homines omnes necessaria esse faciant, quae vident? Num quae praesentia cernis aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?

Dices 1. Quae Deus scivit necessario, necessario evenient: sed Deus necessario scivit res futuras v. g. fore Antichristum: ergo ille necessario eveniet. Patet maior: in bona enim argumentatione, in qua antecedens est necessarium, etiam consequens necessarium est: sed antecedens huius consequentiae, Deus scivit Antichristum futurum: ergo erit, est necessarium, nempe Deus scivit, quia illa scientia est aeterna et absoluta, cum sit ipsa Dei substantia, adeoque est necessaria: ergo etiam consequens, nempe Antichristus erit, pariter est necessarium. Quod autem necessarium est, non est contingens, quia necessarium et contingens sunt modi oppositi entis, necessarium enim est, quod non potest non esse, contingens autem, quod potest non esse: ergo si divina scientia sit necessaria, res futurae non erunt contingentes.

Distinguo maiorem. Necessario evenient, necessitate absoluta et antecedente, nego: necessitate hypothetica et consequente, concedo. Similiter ad probationem dico, antecedens illius consequentiae, Deus scivit Antichristum fore, ergo erit, non esse necessarium necessitate simplici et absoluta, sed tantum consequenti et hypothetica; sicut enim Deus libere decrevit Antichristum fore, ita pariter libere decernere potuit Antichristum non fore; ideoque sicut scit Antichristum fore, ita pariter scire potuit Antichristum non fore, et consequenter ipsius divina scientia de Antichristo futuro tantum est necessaria necessitate consequentis, et ex praesupposito divino decreto libero de futuritione Antichristi. Nec refert quod illa divina scientia simpliciter sit necessaria quantum ad entitatem, eo quod eadem sit realiter cum Essentia divina, quae est ens summe necessarium, non enim minus libera est quantum ad terminationem ad obiecta secundaria, ad quae terminatur prout sunt. Unde videt contingentia quae contingentia sunt, et necessaria quae necessaria.

Dices 2. Si divina praescientia falli non possit omninoque sit certa, quae Deus praescivit, necessario evenient: ergo vel divina scientia non est infallibilis et certa, vel quae sunt a Deo praescita, non sunt contingentia, sed necessaria.

Distinguo sequelam antecedentis. necessario evenient necessitate simplici et absoluta, quae solvat rerum contingentiam, nego; necessitate conditionata et consequenti, quae non solvat, sed supponat rerum contingentiam, concedo.

Conclusio secunda. — Divina praescientia non officit humanae libertati. Haec est de Fide, patetque illis omnibus Scripturae textibus quibus humana libertas statuitur, maxime vero Deuteronomii cap. 30.: Testes invoco hodie Coelum et Terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum. Iosue 24. Optio vobis datur, eligite hodie, quod placet, cui servire potissimum debeatis. Quibus Iosue allicit filios Israel ut libere Deo vero obsequantur, cui omnes responderunt: Deo nostro serviemus et obedientes erimus praeceptis eius.

Psal. 94.: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Hoc est, si internam Spiritus sancti vocem et inspirationem perceperitis, ei acquiescite et nolite resistere. Supponit ergo esse in eorum potestate, vel monitioni divinae obtemperare, vel ei refragari. — Ecclesiastici 15. vers. 14.: Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui. Et vers. 17.: Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi, etc. Ex quibus sic argumentor: illud non officit nostrae libertati, quod stat cum libertate: sed certitudo et infallibilitas divinae praescientiae stat cum libertate: ergo illam non solvit.

Probatur 2. idque ratione S. Augustini lib. 5. De Civit. Dei, cap. 9. ubi docet, quod etsi Deus necessario praevideat quae sumus acturi, non tamen illa necessario, sed libere esse a nobis facienda, quia praevidendo nostras voluntates, etiam praescivit eas sponte operaturas; respondens enim Ciceroni dicenti: Si est certus ordo causarum, quo fit omne quod fit, fato fiunt omnia, ait:

Non est consequens ut si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil fit in nostrae voluntatis arbitrio; et ipsae quippe nostrae voluntates in causarum ordine sunt, qui certus est Deo, eiusque praescientia continetur, quoniam et humanae voluntates humanorum operum causae sunt, atque ita omnes qui rerum causas praescivit, profecto in eis causis etiam nostras voluntates ignorare non potuit, quas nostrorum operum causas ante praescivit.

Constat ergo scientiam divinam non officere libertati, imo supponere et statuere libertatem. Si enim ipsi officeret, seipsam destrueret, quia sciret aliquid fore liberum, quod liberum non foret, nec rem liberam novisset, ut revera sit libere.

Probatur 3. Illud non solvit libertatem, quod eam supponit: sed divina praescientia libertatem supponit: ergo etc. Probatur minor. Scientia enim supponit seibile: ergo scientia de futuro supponit futurum. Constat antecedens: Consequentia probatur ex iis omnibus SS. Patrum dictis in prima suppositione. Confirmatur insuper ex S. Hieron. Dialogo contra Pelagian.: Non ideo peccavit Adam quia hoc futurum noverat; sed praescivit Deus quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus. D. Leo serm. 16.: Non impias furentium manus immisit in se Dominus, sed admisit, non praesciendo quod faciendum esset, egit, ut fieret. Damascenus, Dialogo adversus Manichaeos:

Quod praescientia Diabolo minime causa fuerit cur malus fieret, hinc constat, nam nec medicus dum futurum morbum praenoscit, morbo causam affert. Verum morbi quidem causa in praepostera et immoderata vitae ratione consistit, at medici praenotio eruditionis ipsius argumentum est. Praenotionis autem causa haec est, quod ita futurum erat.

Et Augustinus lib. 5. De Civit. Dei, cap. 6:

Non ergo propterea nihil est in nostra voluntate, quia hoc praescivit, quid futurum esset in nostra voluntate. Non enim quia hoc praescivit, nihil praescivit. Porro si ille qui praescivit quid futurum esset in nostra voluntate, non utique nihil, sed aliquid praescivit: profecto et illo praesciente est aliquid in nostra voluntate. Quocirca nullo modo cogimur, aut retenta praescientia Dei tollere voluntatis arbitrium, aut retento voluntatis arbitrio Deum (quod nefas est) negare praescium futurorum: sed utrumque amplectimur, utrum> que fideliter et veraciter confitemur, illud ut bene credamus, hoc ut bene vivamus.

Quibus constat divinam praescientiam supponere nostros liberos actus, adeoque illis non officere.

Dices. Divina praescientia supponit decretum: sed quod est a Deo decretum, est necessarium, non autem liberum: ergo divina praescientia supponit rem necessariam, non autem liberam. Maior patet ex praecedenti Quaestione. Minor vero probatur: illud est necessarium, quod non potest non esse; sed quod est a Deo decretum, non potest non esse: ergo est necessarium.

Distinguo maiorem. Quod est decretum, est necessarium necessitate consequenti, concedo; antecedenti, nego. Sicut enim Deus decrevit rem futuram, ita pariter libere decernere potuit illam non esse futuram. Adeoque licet res decreta a Deo ut futura, non possit non esse futura, quia quod revera futurum est, non potest non esse futurum, sicut quod revera praesens est, non potest non esse praesens: nihilominus haec necessitas est tantum consequens ad liberam Dei determinationem de rebus futuris. Haec autem consequens necessitas non solvit libertatem, sed supponit; Deus enim non decernit futuros actus nostrae libertatis, nisi ubi in instanti suae aeternitatis cui obiective omnia sunt praesentia, videt illam sese libere determinare ad suos actus; illam enim non praedeterminat physice, sed condeterminat, ut probavimus in moralibus et in physicis.

Sectio III: De contingentibus conditionate futuris

Ex praecedenti Quaestione liquet, omnes Theologos invicem consentire, in asserenda certa Dei notitia de contingentibus absolute futuris; at non eadem est eorum sententia de contingentibus conditionate tantum futuris, seu quorum existentia pendet ab aliqua conditione, quae si poneretur revera existerent; quia vero nusquam ponetur talis conditio, sic nulla umquam erit eorum contingentium existentia. Tres enim in sententias maxime scinduntur diversa Theologorum Modernorum placita, sunt enim aliqui hanc de conditionate futuris certam Deo notitiam denegantes: quidam vero Deum certo quidem nosse contingentia conditionate futura affirmant, sed praesupposito prius conditionato decreto: ceteri denique contendunt illam de conditionate futuris certam notitiam Deum habere antecedenter ad omne decretum conditionatum, et independenter a qualibet hypothetica divinae voluntatis determinatione. Quid autem in tanta controversia verius asserendum sit, resolvetur tribus in sequentibus Quaestionibus: in quarum Prima probandum est Deum certo scire contingentia determinate futura; in Secunda, admittenda esse in Deo decreta conditionata; in Tertia vero resolvendum Deum haec conditionate futura nosse tantum dependenter a conditionato decreto, adeoque explodendam esse scientiam mediam, quam tantopere nonnulli Moderni Theologi iactitant.

Quaestio I: An Deus certo noverit contingentia conditionate futura

Quaestio II: An dentur in Deo decreta conditionata

Quaestio III: An detur scientia media, qua Deus cognoscat futura conditionata ante decretum

Articulus III: De divino intellectu practico

Disputatio II: De voluntate divina

Disputatio III: De providentia divina, ejusque mirandis effectibus

↑ Top of work