Dubitatur ultimo in hoc articulo, an licitum sit militibus accipere bona clericorum et Ecclesiasticorum.
In huis rei expositionem dico primum de Ecclesiis, quod Ecclesiae per se expugnari non possunt, bene tamen per accidens et si opus fuerit, etiam ignibus trade, quando hostes confugiunt ad illas, ut ibi se defendant et pungent contra milites. In quo casu quaecumque mala subsequantur etiam spiritualia, ut combustio Eucharistiae vel quid simile, sunt praeter intentionem eorum, qui habent iustum bellum, sicut diximus articulo praecedenti, dubio 11 de occisione innocentium. De qua re agit etiam Sylvester verbo Bellum 3, quaest. 6 et 81, et haec est communis sententia. Caeterum similiter confugientes ad Ecclesiam in illa recipiant se et bona sua, non ut pugnent, sed ut protegantur ibi beneficio immunitatis Ecclesiae, tunc non possunt expoliari: sed gaudent illo beneficio, ad modum quo gaudent alli rei confugientes ad Ecclesiam. De qua re est celebre exemplum illud, quod refert D. Aug., lib. I de Civit., c. 1 et 42, quod cum Gotthi expugnarent urbem Romae, omnes, qui confugerunt ad Ecclesias, evaserunt salvi et incolumes.
Dico secundo. Non licet per se loquendo bona Ecclesiae vel clericorum accipere. Probatur. Quia huiusmodi bona sunt exempta a iure in cap. Innovamus extra de tregua et pace3.
Dico tertio. Per accidens possunt milites accipere bona Ecclesiae et clericorum, et ipsos clericos occidere et Ecclesias subvertere. Probatur. Nam possunt milites facere in bello iusto omnia necessaria ad consequendam victoriam: poterit autem esse ad id necessarium aliquando clericos occidere, et Ecclesias subvertere, ut diximus in primo dicto, ergo. Notandum tamen est, quod si clerici pugnant in actuali conflictu, possunt expoliari et occidi: tunc enim ex clericis facti sunt hostes; parta tamen victoria non liceret clericos occidere aut expoliare, quia princeps non est iudex clericorum extra conflictum actualem.
Dico quarto. Si hostes confugiant ad Ecclesiam ad se defendendum, et non imminet periculum in posterum illi, qui gerit bellum, gaudent hostes immunitate Ecclesiastica, nec possunt extrahi ab Ecclesia, nec in ipsa occidi nisi in casibus permissis a iure. Probatur. Quoniam princeps non habet maiorem potestatem in hostes quam habeat in proprios subditos: sed proprios subditos non potest ab Ecclesia extrahere, ergo non hostes. Ita colligitur ex ea. Sicut antiquitus 17, q. 44. Bona etiam hostium gaudent hac immunitate, ut colligitur ex cap. citato. Vide Div. August. I de Civit., cap. 15.
Dico quinto. Si hostes, qui sunt intra Ecclesiam, pugnaverit ex ipsa contra gerentes bellum iustum, possunt ipsi et eorum bona extrahi ab Ecclesia. Probatur. Quoniam ipsi primum fregerunt immunitatem Ecclesiasticam, ergo non debent illa gaudere. Ita tenet Sylvester verbo Bellum 3, q. 8 6.
Dico ultimo. Si timeatur ex hostibus periculum in futurum, etiamsi ipsi de Ecclesia non bellent, licite ab Ecclesia extrahuntur, et intra Ecclesiam occidi possunt, et si opus fuerit, etiam possunt Ecclesiam comburere. Probatur. Quia tunc sic expedit ad pacem et tranquillitatem acquirendam, quae finis belli est, ergo. Notandum est tamen est, quod antequam Ecclesia comburatur, vel destruatur, omnia alia media tentanda sunt, alias enim impium esset sacramentum comburere, et imagines, aliasque reliquias. Si autem non inveniatur aliud medium, possunt hoc assumere, protestando se non intendere sacramentum comburere, neque rebus sacris iniuriam inferre. Quoniam licet species sacramentales comburantur, Christo tamen in propria persona nulla sit laesio, magis quam si per calorem naturalem digerantur species.