Sentences, Books I–II

Peter Lombard

Sentences, Books I–II

Peter Lombard (1100–1160)

Sententiae in IV Libris Distinctae, libri I–II

First published 1971

Books I–II of Peter Lombard’s Sentences, from the 1971 third edition of the Quaracchi text, with English translation.


Book I: De Mysterio Trinitatis

Book II: De rerum creatione et formatione corporalium et spiritualium et aliis pluribus eis pertinentibus

Distinctio I

Distinctio II

Distinctio III

Distinctio IV

Cap. unicum (19).

1. An perfectos et beatos creaverit Deus angelos, an miseros et imperfectos. Post haec videndum est utrum perfectos et beatos creaverit Deus angelos, an miseros et imperfectos. — Ad quod dici potest quod nec in beatitudine, nec in miseria creati sunt. Miseri enim ante peccatum esse non potuerunt, quia ex peccato miseria est 1; nam si non fuisset peccatum, nulla esset miseria. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt, quia sui eventus ignari fuerunt, id est peccati et supplicii futuri. Si enim lapsum suum praescierunt, aut vitare voluerunt sed non potuerunt, et ita erant miseri; aut potuerunt sed noluerunt, et ita erant stulti et maligni 2.

2. Quod non fuerunt mali angeli praescii sui casus, boni vero forte fuerunt praescii futuri boni *. Ideoque dicimus quia non erant praescii eventus sui, nec eis data est cognitio eorum quae futura erant super eos. Boni vero et qui perstiterunt forte suae beatitudinis praescii fuerunt. — Unde Augustinus, Super Genesim 1: «Quomodo, inquit, beatus inter angelos fuit, qui futuri peccati atque supplicii praescius non fuit? Quaeritur autem cur non fuerit. Forte Deus diabolo revelare noluit quid facturus vel passurus esset; ceteris vero revelare voluit quod in veritate mansuri essent». — His verbis videtur Augustinus significare quod angeli qui corruerunt, non fuerunt praescii sui casus, ideoque beati non fuerunt; et quod angeli qui perstiterunt, beatitudinem sibi affuturam praescierunt, atque de ea certi spe exstiterunt: unde quodam modo iam beati erant. Et revera, si ita fuisset, posset illos dici aliquo modo fuisse beatos; alios vero non, qui nescierunt eventum suum.

3. Quod opinando hoc dixerit, non asserendo, scilicet quod angeli qui perstiterunt praescii fuerunt sui boni. Sed haec magis opinando et quaerendo dicit Augustinus quam asserendo. Unde et huic opinioni opponens, consequenter subdit 2: «Sed quare discernebantur illi a ceteris, ut Deus istis quae ad ipsos pertinerent non revelaret, aliis vero revelaret, cum non prius sit ipse ultor quam aliquis peccator? Non enim damnat ipse innocentes». Hic videtur innuere quod non peccaturis futurum malum, nec permansuris futurum bonum revelaverit. — Ideoque nec illi qui ceciderunt unquam, nec illi qui perstiterunt usque ad consummationem beati fuerunt; quia beati non poterant esse, si de beatitudine certi non erant, vel si damnationis incerti erant. Unde Augustinus in eodem 3: «Dicere, inquit, de angelis quod in suo genere beati esse possunt, damnationis vel salutis incerti, quibus nec spes esset quod mutandi essent in melius, nimia praesumptio est. «Quomodo enim beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo?»

quaeri LMTV. 11-12 memoriam] memoriam habuerunt? 16 creaverit] creavit CMV. 4 forte suae trp. LMNR. 12 praescierunt] praesciverunt L, praescierint NOPW, quod corr. P. 13 illos dici trp. BCLNTVW. 18 subdit] dicit MX. 21 non] nec MNVW.]

  1. Summam colligit praedictorum confirmans omnes angelos ante confirmationem vel lapsum non fuisse beatos, nisi per beatitudinem accipiat illum statum innocentiae in quo fuerunt ante casum. Ex praedictis consequitur quod angeli qui corruerunt, nunquam beati fuerunt, nisi beatitudinem aliquis accipiat illum statum innocentiae in quo fuerunt ante peccatum. Illi vero qui perstiterunt, aut suam beatitudinem futuram Deo revelante praescierunt, et ita spei certitudine aliquo modo beati fuerunt; vel incerti exstiterunt suae beatitudinis, et ita aliter beati non fuerunt quam reliqui qui ceciderunt. Mihi autem quod posterius dictum est probabilius videtur.

  2. Responsio ad id quod quaerebatur, an angeli essent creati perfecti an imperfecti; et dicitur quod perfecti fuerunt secundum aliquid et imperfecti secundum aliquid. Ad hoc autem quod quaerebatur, utrum perfecti vel imperfecti fuerint creati, dici potest quia quodam modo perfecti fuerunt, et quodam alio imperfecti. Non enim uno modo dicitur aliquid perfectum, sed pluribus.

  3. Quod tribus modis dicitur perfectum: secundum tempus, secundum naturam, et universaliter perfectum. Dicitur namque perfectum tribus modis: est enim perfectum secundum tempus, et est perfectum secundum naturam, et est universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum est, quod habet quidquid tempus requirit et convenit secundum tempus haberi; et hoc modo angeli erant perfecti ante confirmationem vel lapsum. Secundum naturam perfectum est, quod habet quidquid debitum est vel expedit naturae suae ad glorificationem; et hoc modo perfecti fuerunt angeli post confirmationem, et erunt sancti post resurrectionem. Univer-saliter et summe perfectum est, cui nihil unquam deest et a quo universa proveniunt bona, quod est solius Dei. Prima igitur perfectio est naturae conditae, secunda naturae glorificatae, tertia naturae increatae.

  4. Praedicta breviter tangit, addens quales fuerunt angeli in conversione et aversione. Quales fuerunt angeli in creatione ostensum est, boni scilicet, et non mali; et iusti, id est innocentes; et perfecti quodam modo, alio vero imperfecti. Beati vero non fuerunt usque ad confirmationem, nisi beatitudo accipiatur, ut iam dictum est¹, ille status innocentiae et bonitatis in quo conditi sunt.

Distinctio V

Distinctio VI

Distinctio VII

Distinctio VIII

Distinctio IX

Distinctio X

Distinctio XI

Distinctio XII

Distinctio XIII

Distinctio XIV

Distinctio XV

Distinctio XVI

Distinctio XVII

Distinctio XVIII

Distinctio XIX

Distinctio XX

Distinctio XXI

Distinctio XXII

Distinctio XXIII

Distinctio XXIV

Distinctio XXV

Distinctio XXVI

Distinctio XXVII

Distinctio XXVIII

Distinctio XXIX

Distinctio XXX

Distinctio XXXI

Distinctio XXXII

Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIV

Distinctio XXXV

Distinctio XXXVI

Distinctio XXXVII

Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXIX

Distinctio XL

Distinctio XLI

Distinctio XLII

Distinctio XLIII

Distinctio XLIV

↑ Top of work