-
Ad argumenta principalia. Ad primum dico quod aliquid est aptitudinaliter conveniens, vel actualiter conveniens. Conveniens aptitudinaliter est quod convenit alicui ex se et quantum est ex natura rei, et tale convenit actualiter omni ei in cuius potestate non est quod ei actualiter aliquid conveniat vel disconveniat; et ideo quidquid convenit alicui naturaliter vel aptitudinaliter, appetitu naturali vel appetitu sensitivo, convenit etiam actualiter. Sed in potestate voluntatis est ut ei aliquid actualiter conveniat vel non conveniat; nihil enim actualiter convenit sibi nisi quod actu placet. Propter hoc nego minorem, cum dicitur 'finis necessario convenit voluntati'; hoc enim non est verum de convenientia actuali, sed aptitudinali. Vel aliter: si aptitudinalis sola sufficiat ad delectationem, sed non ad fruitionem; immo fruitione fit conveniens actualiter, sive aptitudinaliter conveniat sive non. Si primum suppositum in hac responsione est verum, neganda est consequentia 'delectatio, ergo fruitio'. Ad secundum dico quod alius modus agendi est in agere: 'proprie' et 'metaphorice' destruit similitudinem quantum ad necessitatem.
-
Vel aliter: sicut aliquod agens proprie necessario movet aliquod contingenter, sic aliquod agens metaphorice necessario movet aliquod contingenter. Ille enim finis qui necessario movet efficiens, puta agens naturale, movet necessario metaphorice, quia necessario amatur vel appetitur naturaliter; qui autem movet efficiens contingenter, movet contingenter metaphorice. Hic autem efficiens contingenter efficit et finis contingenter metaphorice movet.
-
Ad tertium dico quod illud immobile non oportet esse aliquem actum elicitum. Non enim plures calefactiones variae et mobiles praesupponunt aliquam unam calefactionem immobilem, sed praesupponunt actum primum, puta calorem, qui sit principium sufficiens eliciendi omnes illos actus varios. Ita hic, volitiones non praesupponunt aliquam unam volitionem immobilem, quia tunc voluntas volens aliquid ad finem semper esset sub duobus actibus, aut saltem sub uno actu referente hoc ad illud, sed praesupponunt actum primum, puta voluntatem, quae est sufficiens ratio eliciendi illas varias volitiones.