-
Ad primum argumentum dico quod fructus est ultimum quod exspectatur ab arbore, non ut possidendum corporaliter, sed ut habendum per actum potentiae attingentis illud ut obiectum; pomum enim non est fructus in quantum exspectatur ut possidendum sed in quantum exspectatur ut gustandum et actu gustus attingendum, quam gustationem sequitur delectatio- si ergo fructus dicatur quo fruendum est, delectatio non est fructus, sed illud ultimum exspectandum; sed nec delectatio erit frui si primum quo attingo exspectatum ut exspectatum est frui, - quod videtur proƿbabile, cum fructus sit quid exspectatum sub prima ratione, sub qua exspectatur ut a potentia attingendum.
-
Ad secundum dico quod auctoritas est in oppositum. Cum enim dicat auctoritas 'non actus esse fructus sed passiones', sequitur quod frui non est delectari, quia fructus est obiectum fruitionis; passio autem non potest esse ita primo obiectum sui, sicut potest esse obiectum actus; ideo frui si est passionis ut obiecti, ut sonat auctoritas, non erit passio, sed actus aliquis, potens illas passiones habere pro obiectis quasi proximis suo primo obiecto. Et cum dicitur quod 'per se fructu fruimur', non est hoc intelligendum in ratione formali principali, sicut 'calore calet', sed in ratione obiecti, sicut si diceretur quod 'amabili amamus'; in ratione autem causae formalis fruitione fruimur. Auctoritas autem non dicit aliquid consequens actum esse fruitionem, sed fructum, id est fruitionis obiectum.
-
Opinio quod dilectio et delectatio sunt idem, quattuor raƿtionibus: prima, eiusdem potentiae circa idem obiectum est unicus actus; secunda, eandem cognitionem non sequitur immediate nisi idem; tertia, quorum opposita sunt eadem, et ipsa sunt eadem; quarta, habentia eosdem effectus et eadem consequentia sunt eadem. - Differunt ratione sicut ab hoc in illud et e converso; etiam sicut unio et quietatio, privatio divisionis et privatio motus. Contra: definitio dilectionis II Rhetoricae et definitio delectationis I Rhetoricae differunt. Responsio: Contra de tristitia quadrupliciter: nolle est in Deo et in beatis; nolle non requirit apprehensionem exsistentiae rei, vel est circa illud quod nec exsistit in re nec apprehenditur exsistere; nolle intensissimum ante fieri rei; voluntarie nolo. Contra de dilectione: delectatio est per se obiectum dilectionis, sicut et desiderii praecedentis, IX Trinitatis ultimo: ((Desiderium inhiantis)) etc. Item, Lucifer potest se summe diligere, XIV Civitatis ultimo et Anselmus De casu diaboli 3. Item, intensior dilectio minor delectatio. ƿContra distinctionem primam rationis, aliud agens; contra secundum, unio est relatio. - Solutio X Ethicorum.