-
Quaeritur utrum theologia sit scientia practica vel speculativa. Quod non sit practica, probatur: Quia in Ioan. 20: Haec scripta sunt ut credatis; credere est speculativum, quia ei succedit visio; ergo etc.
-
Praeterea, practica ponitur esse circa contingens, III De anima et I Ethicorum; sed obiectum huius scientiae non est contingens, sed necessarium; ergo etc.
-
Item, Boethius De Trinitate assignat tres partes speculativae, quarum una est theologia secundum eum; et quod loquatur de ista theologia, videtur, quia subdit ibi de subiecto illius quod subiectum eius est substantia prima, de qua dicit quod ((substantia Dei materia caret)).
-
Item, practica omni aliqua speculativa est nobilior; nulla nobilior ista; ergo etc. Probatio primae: tum quia speculativa est sui gratia, practica gratia usus, tum quia speculativa est certior, ex I Metaphysicae.
-
Item, haec inventa est omnibus necessariis exsistentibus propter fugam ignorantiae, quod apparet, quia sollicitudo circa necessaria impedit ab inquisitione huius doctrinae; ergo ipsa est speculativa. Sic enim arguit Philosophus I Metaphysicae quod metaphysica sit speculativa.
-
Contra: Rom. 13: Finis legis est dilectio. Item, Matth. 22: In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Item, Augustinus De laude caritatis: ((Ille tenet quidquid latet et quidquid patet in divinis sermonibus qui caritatem servat in moribus)). Hae autem auctoritates probant quod ista scientia non est praecise propter speculari, sed speculativa nihil quaerit ultra speculari, secundum Avicennam I Metaphysicae a (quaere eum ibi).