-
Tres rationes quibus innititur ista solutio confirmantur per auctoritates. Prima per auctoritatem Augustini XVIII De civitate cap. 11: ((Philosophi, nescientes ad quem finem essent ista referenda, inter falsa quae locuti sunt verum videre potuerunt)) etc.
-
Secunda confirmatur per Augustinum XI De civitate cap. 2: ((Quid prodest nosse quo eundum sit, si ignoratur via qua eundum sit?)) In hoc errabant philosophi, qui etsi aliqua vera de virtutibus tradiderunt, tamen falsa miscuerunt, secundum auctoritatem praecedentem Augustini, et patet ex eorum libris. Improbat enim Aristoteles politias a multis aliis dispositas, II Politicae. Sed nec ipsa politia Aristotelis est irreprehensibilis: VII enim Politicae cap. 7 docet deos esse honorandos ((( Decet enim)), inquit, ((honorem exhibere diis))), et ibidem cap. 5 ((lex nullum orbatum)) tradit ((nutrire))!
-
Tertia ratio confirmatur per Augustinum XI De civitate cap. 3: ((Ea quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam testimonio nostro scire non possumus, aliorum testimonio requirimus)). Et hoc confirmat totam solutionem principalem. Quia enim complexiones illae de quibus argutum est nobis ex se neutrae sunt, nullus potest testimonio suo credere de ipsis, sed oportet testimonium supernaturale requirere alicuius superioris tota specie humana.
-
Qualiter autem prima traditio sive revelatio talis doctrinae potuerit fieri et facta fuerit, dubium est, - an scilicet locutione interiore, an exteriore, cum aliquibus signis adhibitis, sufficientibus ad causandum assensum; ad propositum sufficit, quod utroque modo potuit supernaturaliter talis doctrina revelari, sed neutro modo sine errore potuit ab homine tradi primo.
-
Contra istas tres rationes simul instatur quod seipsas destruant, quia quod ostenditur esse necessario cognoscendum, hoc ostenditur esse verum, quia nihil scitur nisi verum; ergo quidquid istae rationes ostendunt necessarium esse cognosci (puta quod fruitio Dei in se est finis hominis, quoad primam, - via deveniendi ad ipsam, est per merita quae Deus acceptat ut digna tali praemio, quoad secundam, - quod Deus est trinus et contingenter causat, et huiusmodi, quoad tertiam), totum illud ostenditur esse verum. Vel igitur istae rationes non sunt nisi ex fide, vel ex ipsis concluditur oppositum illius quod probant.
-
Respondeo: naturali ratione ostenditur necessarium esse scire alteram partem determinate huius contradictionis 'fruitio est finis, fruitio non est finis', hoc est, quod intellectus non est mere dubius vel neuter in hoc problemate 'an fruitio sit finis', quia talis dubitatio vel ignorantia impediret inquisitionem finis; non autem ostenditur naturali ratione quod haec pars sit necessario cognoscenda. Et hoc modo rationes praedictae ut sunt naturales concludunt de altera parte contradictionis, hac vel illa; non determinate de hac nisi ex creditis tantum.