-
Ad primum respondeo quod imago potest dupliciter assignari, secundum quod eam dupliciter assignat Augustinus: uno modo IX De Trinitate cap. 5, et deinceps, ((mens, notitia et amor)), - alio modo secundum quod eam assignat X De Trinitate cap. 10, et deinceps, ((memoria, intelligentia et voluntas)); et de duplici ista assignatione imaginis loquens Augustinus XV De Trinitate cap. 3, dicit quod illa quae posita est in X, est evidentior.
-
Dico tunc, pertractando primam assignationem, quod per 'mentem' possumus intelligere actum primum respectu utriusque actus secundi, videlicet fecunditatem ad gignendum et spirandum: in hoc enim mens habet rationem perfecte parentis, quia includit perfecte utramque fecunditatem, et tunc illa duo alia - scilicet notitia et amor - sunt duo producta ab anima, ordine quodam; et tunc non erit quaternitas, quia in parente habente perfectam rationem parentis concurrit actus primus duplex. Et isto modo est in divinis, quia in Patre non solum est fecunditas ad generandum, sed ad spirandum, et hoc a se; quia si Pater non haberet ex se fecunditatem ad spirandum, sed haberet eam derelictive, ex productione Filii (sicut quidam dicunt), sequitur - ut videtur - hoc impossibile quod Pater numquam haberet illam fecunditatem. Nullam enim realitatem, sive absolutam sive relativam, habet Pater aliquo modo per productionem, et ideo quamcumque realitatem non habet in primo signo originis - in quantum scilicet praeintelligitur ordine originis Filio - illam numquam habet; ergo si fecunditatem illam duplicem non habet in se in isto signo primo originis, numquam habebit illam.
-
Si autem 'mens' accipiatur praecise ut actus primus, habens solummodo fecunditatem respectu notitiae genitae, hoc modo imperfecte assignatur imago, quia hoc modo mens non habet rationem parentis perfecte.
-
Ita dico de alia assignatione, quod si 'memoria' accipiatur praecise pro parente respectu notitiae genitae, est imperfecte parens; parens autem perfecte non tantum habet unde generet sed unde spiret, quia non potest illud habere ab alio: et oportet habere illud in toto, et ideo oportet ut habeatur in 'parente a se'. Si autem 'memoria' accipiatur pro tota anima, ut habet aptitudinaliter in actu primo fecunditatem illam duplicem, hoc modo habet perfecte rationem parentis. Sed licet memoria sit evidentior parens, sicut oportet concedere propter verbum Augustini XV De Trinitate cap. 3, - quatenus scilicet magis exprimit habitudinem gignentis ad genitum, quam mens, - tamen mens videtur perfectius importare rationem parentis, si accipiatur ut includit utramque fecunditatem.
-
Breviter ergo, quomodocumque assignetur 'trinitas' in imagine vel sic, vel sic - non est quaternitas, quia duplex concurrit habitudo et fecunditas in parente, si est perfecte parens.