-
Respondeo. Videtur quod pars intellectiva habeat principaliorem causalitatem respectu intellectionum modo nobis naturaliter convenientium: Primo, quia quando causarum ordinatarum altera est indeterminata ad multos effectus, et quasi illimitata, altera autem secundum ultimum virtutis suae determinata ad certum effectum, illa quae est illimitatior et universalior, videtur esse perfectior et principalior, - exemplum de sole et de particularibus generantibus. Intellectus etiam habet virtutem quasi illimitatam et indeterminatam respectu omnium intellectionum, obiecta autem naturaliter a nobis cognita habent virtutem determinatam respectu determinatarum intellectionum quae sunt ad ipsa, et hoc secundum ultimum suae virtutis, sicut quodlibet ad intellectionem sui; ergo etc.
-
Secundo, quia illa est principalior causa, qua agente, alia causa coagit, et non e converso quam alia; intellectu autem nostro agente ad intellectionem, obiectum in se vel in specie coagit: est enim in potestate nostra 'intelligere' quia 'intelligimus cum volumus', II De anima; hoc non principaliter propter speciem - quae est forma naturalis - sed propter intellectum, quo uti possumus cum volumus; principaliter autem actionem intellectus consequitur actio speciei, quae nata est esse semper uniformis ex parte speciei.
-
Tamen aliquod obiectum, excedens multum facultatem partis intellectivae, puta obiectum beatificum ut clare visum, posset poni habere totam causalitatem respectu visionis, aut principaliorem quam pars intellectiva, et hoc propter excellentiam talis obiecti et defectum partis intellectivae, sed de hoc in quarto libro.
-
De obiectis tamen quae modo naturaliter cognoscimus, prima pars responsionis videtur esse vera. Videtur enim intelligibilium a nobis naturaliter intellectorum species in intellectu esse quasi instrumentum ipsius intellectus, non motum ab intellectu ut agat, quasi scilicet aliquid recipiat ab intellectu, sed quo intellectus utitur ad suam actionem: utpote quando intellectus agit, species illa tamquam minus principale agens coagit ad idem ut ad effectum communem.