-
Quinta opinio ponit quod species obiecti in intellectu vel ipsum obiectum in se praesens, est gignens vel est ratio formalis gignendi notitiam actualem in intellectu, et ipse intellectus tantummodo se habet tamquam materiale ibi, informatus illa specie vel habens obiectum supplens vicem speciei.
-
Ad hoc arguitur sic: III De anima commento 5, 'intellectus se habet ad formas universales sicut materia prima ad formas individuales'; et alibi, 'anima est infimum in genere intelligibilium, sicut materia in genere entium'; et II De anima et VIII Physicorum, 'intellectus ante habitum est in potentia essentiali sicut materia ante formam'; et III De anima, ((intellectus nihil est eorum quae sunt ante intelligere)). Ex omnibus istis concluditur, potentiam intellectus respectu intelligibilis esse pure potentiale; pure autem potentiale non potest esse principium activum alicuius actus, nisi informatum aliqua forma,- et tunc forma erit principium formale.
-
Arguitur etiam quod ipsa forma quae est principium agendi, sit similitudo, quia sicut factio est formaliter per formam qua faciens assimilatur facto, ita actio videtur esse per illam formam qua agens assimilatur obiecto, - et ita illa similitudo erit formalis ratio agendi.
-
Ad hoc etiam additur quod agens indeterminatum non potest agere actionem determinatam, vel circa obiectum determinatum, nisi determinetur; intellectus de se est indeterminatus ad omne intelligibile et ad omnem intellectionem; ergo ad hoc quod intelligat, requiritur determinatio aliqua: illa non est nisi per speciem aliquam, - ergo species intelligibilis est principium determinativum.
-
Sexta opinio - quae redit in idem quantum ad conclusionem huius quaestionis - est quod ipsa notitia actualis genita, sive in sensu sive in intellectu, est species; et tunc sicut formalis ratio gignendi 'speciem actualem quae dicitur notitia actualis' est ratio obiecti vel species obiecti in memoria, ita sequitur, quoad propositum, quod ratio formalis gignendi notitiam actualem est ipsum obiectum vel aliqua species in virtute obiecti: et hoc ita, quod quando obiectum est in se praesens, ab eo generatur species, quae est intellectio, quando autem non est in se praesens sed per speciem in memoria, tunc ab ista specie vel virtute istius speciei gignetur alia, quae erit intellectio.
-
Pro ista opinione, quatenus dicit speciem intelligibilem esse notitiam actualem, adducitur Augustinus XI De Trinitate cap. 2, ubi vult quod ((illa informatio quae 'visio' vocatur, a solo corpore gignitur quod videtur)); quod autem gignitur a solo corpore, est species; ergo illa species visio est, secundum Augustinum.
-
Hoc idem probatur, secundo, per Philosophum II De anima, qui vult quod idem sit sonatio et auditio, quia idem est actus activi et passivi, per ipsum, III Physicorum; sed 'sonatio in actu' causat speciem soni in aure; ergo ista species causata est idem cum auditione, et ita species sensibilis et sonatio idem.