-
Neutra istarum opinionum, nec retractata nec retractans, videtur esse vera. Non retractata, quia aut intellectus, factus in actu secundum notitiam primam confusam, virtute sui est activus respectu intellectionis secundae, aut virtute ipsius notitiae primae confusae. Si virtute sui, non videtur rationabile quod aliqua causa possit esse activa respectu perfectioris in aliqua specie, et nullo modo possit esse activa respectu imperfectioris eiusdem rationis; intellectio autem confusa et distincta 'albi' videntur esse intellectiones eiusdem rationis, quia eiusdem obiecti; ergo videtur inconveniens quod intellectus possit esse de se causativus respectu secundae intellectionis, quae est perfectior, et non respectu primae. - Si autem dicas quod respectu secundi est activus virtute actus primi, - contra: actus imperfectior non potest esse ratio formalis causandi actum perfectiorem, quia tunc non esset unde posset probari Deum esse perfectissimum ens, si effectus posset excedere causam suam totalem in perfectione; cognitio autem distincta est nobilior cognitione confusa; ergo illa 'confusa' non est formalis ratio eliciendi vel causandi illam 'distinctam'.
-
Opinio etiam retractans non videtur vera esse, quia quaero quid intelligitur per 'inclinationem' ? Aut quod aliqua forma sit in intellectu, per quam inclinetur, aut nihil. Si nihil, non magis inclinatur nunc quam prius inclinabatur. Si aliqua, aut actus intelligendi - et tunc oppositum opinionis eorum, quod obiectum causabit actum, aut aliquid prius actu intelligendi, ut species, quam ipsi negant.
-
Responsio: non est habitus nec actus nec species, sed quartum quoddam. - Contra. Quamvis hoc statim videatur esse inconveniens, tamen arguitur sic: sit illud a; aut sine illo in intellectu est tota virtus activa respectu intellectionis, aut non. Si sic, ergo sine illo potest intellectus in 'hanc intellectionem', et ita in determinationem omnem requisitam (quia haec ut haec, est determinatissima), et ita propter nihil erit necessarium; si non, ergo a dat virtutem activam - vel totalem vel partialem - ipsi intellectui, et ita non erit talis actio ab intellectu vel ab intra ut a principio activo totali.
-
Item, in causis ordinatis inferior non inclinat superiorem, sed e converso; respectu autem intellectionis pars intellectiva est causa superior quam species alicuius obiecti, ut patebit in sequenti quae stione; ergo obiectum non inclinat intellectum.