-
In ista quaestione est una opinio, quae attribuit totam activitatem respectu intellectionis ipsi animae, - et imponitur Augustino, qui dicit XII Super Genesim cap. 28: 'Quia imago corporis est in spiritu', qui est 'praestantior corpore', ideo ((praestantior est imago corporis in spiritu quam ipsum corpus in sua substantia)); et sequitur (cap. 29): ((Nec putandum est corpus aliquid agere in spiritu, quasi spiritus corpori facienti materiae vice subdatur. Omni enim modo praestantior est illa res quae facit illa re de qua facit, neque ullo modo praestantius est corpus spiritu, immo spiritus corpore. Quamvis ergo incipiat imago esse in spiritu, tamen eandem imaginem non corpus in spiritu sed spiritus in se ipsum facit celeritate mirabili)), - sequitur: ((imago enim, mox ut oculis visa fuerit, in spiritu videntis sine interpolatione formatur)).
-
Item, X De Trinitate cap. 5: ((Anima convolvit et rapit imagines corporum, factas in semetipsa et de semetipsa: dat enim eis formandis quiddam substantiae suae; servat autem in se aliquid liberum, quo de tali specie iudicet - et hoc est mens, id est rationalis intelligentia, quae servatur ut iudicet; nam illas animae partes quae corporis similitudinibus informantur, etiam cum bestiis nos habere communes sentimus)). Ergo ipsa anima in se format imagines ipsorum cognitorum, ut dicit ista auctoritas, etiam expressius, allegata.
-
Pro ista opinione arguitur per rationes sic: effectus non excedit causam in perfectione; 'melius est autem omne vivum non vivo', secundum Augustinum De civitate Dei; ergo operatio vitalis non potest esse nisi a principio agendi vitali vel vivo. Istae operationes cognoscendi sunt operationes vitales, ergo sunt ab ipsa anima sicut a ratione agendi.
-
Item, quanto forma est perfectior, tanto est actualior, et per consequens activior, quia activum esse convenit alicui in quantum est in actu; sed anima intellectiva, inter omnes formas, est actualissima: est ergo maxime activa; ergo se sola potest in operationem suam, cum hoc possint formae imperfectiores, sicut de formis elementorum patet, et quorumdam mixtorum.
-
Item, tertio, Philosophus I Ethicorum et IX Metaphysicae et III Physicorum distinguit inter actionem et factionem, et vult quod actio proprie dicta manet in agente, sicut exemplificat de 'speculatione', ibi: intellectio ergo proprie est operatio manens in agente; manet autem in parte intellectiva, ergo erit ab ea ut ab agente.
-
Quarto, et idem est, quia actio proprie dicta, et prout distinguitur contra factionem, denominat agens. 'Intelligere' autem denominat hominem secundum partem intellectivam, ergo etc.