-
Quantum ad tertium articulum dicitur, secundum Boethium De hebdomadibus, quod ((diversum est 'quo est' et 'quod est')), quia illud quo aliquid est dicitur 'ratitudo' eius, quo autem ipsum est 'quod est' vel 'quid' dicitur 'aliquitas' eius. Hoc intellecto, dicitur quod respectus vestigialis in creatura non fundatur in ratitudine rei sed in aliquitate tantum, et est formaliter ratitudo eius.
-
Modus ponitur iste: secundum Avicennam V Metaphysicae, ((humanitas est tantum humanitas)); ergo ratio humanitatis non est res rata, - ergo oportet quod aliquo alio extra rationem formalem humanitatis sit ens ratum.
-
Arguitur etiam quod illud quo formaliter est ratitudo eius, sit respectus vestigialis, et hoc primo sic: quidquid includitur in per se intellectu alicuius in quantum tale, est illud quo ipsum est tale, vel idem formaliter quod ipsum in quantum est tale; sed respectus vestigialis includitur in ratione cuiuslibet entis rati; ergo etc. - Probatio minoris: quoddam ens est quod est ipsum 'esse', sicut Deus, quoddam cui convenit 'esse', sicut omne aliud ens a Deo,- quod non est de se 'esse', sed tantum ens cui convenit 'esse'. Ex hoc arguitur sic: quodcumque ens non est de se 'esse' sed cui convenit 'esse', non est ens ratum nisi participando ipsum 'esse', vel in quantum participat ipsum 'esse'; omne aliud a Deo est cui convenit 'esse', et non est ipsum 'esse', - ergo non est ratum nisi in quantum participat 'esse'; ergo illa participatione formaliter est ratum.
-
Secundo sic: nihil aliud a Deo potest perfecte cognosci sine cognitione omnium causarum intrinsecarum et extrinsecarum, I Physicorum, ((Tunc unumquodque)) etc.; sed si essentia alicuius talis esset absoluta et non includeret respectum essentialiter ad causam extrinsecam, posset perfecte cognosci sine cognitione causae extrinsecae; ergo oportet quod includat talem respectum.
-
Adducitur Augustinus VIII De Trinitate cap. 5: ((bonum omnis boni)) etc.
-
Item, Boethius De hebdomadibus: ((Si paulisper per intellectum amoveas ipsum primum bonum, tunc licet sint bona, non tamen in eo quod sunt erunt bona)). Ergo aufertur ratio boni ab eis, ablato per intellectum primo bono, - et per consequens bonitas formaliter in eis dicit respectum sive participationem summi boni.
-
Si arguitur contra istam opinionem, per Averroem XI Metaphysicae, quod 'relatio habet debilissimum esse', ergo non est nec potest esse formaliter ratitudo entis rati,- dicitur quod duplex est relatio: quaedam accidentalis, quaedam substantialis. Et accipitur ista distinctio relationis a Simplicio Super praedicamenta, ubi vult quod aliqua 'in' non constituunt praedicamenta, sicut alia, pro eo quod aliqui respectus sunt essentiales sive substantiales, aliqui non sed accidentales. Dicunt igitur quod dictum Commentatoris verum est de relatione accidentali, non de substantiali.
-
Si autem obicitur quod omnis relatio praesupponit fundamentum in 'esse' rato, ergo non est ipsa ratitudo fundamenti, - dicitur quod verum est de relatione adveniente fundamento, sed non de relatione constituente fundamentum.