-
Quantum ad primum dicitur quod vestigium est impressio, derelicta ex transitu alicuius super vacuum vel plenum, ipsum imperfecte repraesentans, - et ideo 'imperfecte', quia vestigium repraesentat aliquid confuse et sub ratione speciei, imago perfecte, quia sub ratione individui: sicut per vestigium distinguitur equus a bove, vel quod transiens est equus, non bos, non autem distinguitur hic equus ab illo; sed imago distinguit, quia imago Iovis non repraesentat Caesarem.
-
Quantum ad secundum dicitur quod creatura habet ad Deum triplicem relationem, sicut ad triplicem causam, - et hoc secundum tres modos relativorum, quos ponit Philosophus V Metaphysicae. Quantum ad primum modum, creatura refertur ad Deum relatione fundata super 'unum', relatione scilicet 'similis', et hoc in quantum creatura est exemplata et refertur ad Deum in quantum est causa exemplaris. Quantum ad secundum modum, scilicet potentiae, refertur creatura ad Deum ut productum ad producentem. Quantum ad tertium modum, scilicet modo mensurae, refertur creatura ad Deum ut ordinata ad ipsum sicut ad causam finalem. Isti ergo tres respectus integrant rationem vestigii, quia una non sufficit sine aliis, ut colligitur ab Augustino 83 Quaestionum quaestione 74, quia ((de duobus ovis)) etc.
-
Habetur ergo in quo consistit vestigium in creatura. Sed respectu cuius est ex parte Dei? - Responsio: in respectu appropriatorum tribus personis, nam creatura per primum respectum (scilicet similitudinis) repraesentat artem exemplantem, quae appropriatur Filio; per secundum repraesentat potentiam producentis, quae appropriatur Patri; per tertium repraesentat bonitatem finientis, quae appropriatur Spiritui Sancto.