-
Nunc de ordine perfectionis, - et distinguo quod 'perfectius intelligibile' a nobis potest intelligi dupliciter: aut simpliciter, aut secundum proportionem. Exemplum: visio aquilae de sole est simpliciter perfectior respectu solis quam visio mea respectu candelae, et tamen visio mea perfectior est proportionaliter, hoc est plus habet ipsa de ratione visionis secundum proportionem ad visibilitatem candelae, quam visio aquilae habeat respectu visibilitatis solis.
-
Ista distinctio habetur a Philosopho II De animalibus, ubi vult quod licet de immaterialibus habeamus minimam eognitionem quod est intelligendum 'proportionaliter' - tamen illa est desiderabilior cognitione magna quae potest haberi de materialibus, quae est 'magna' in comparatione ad illa cognoscibilia.
-
Loquendo ergo de ordine cognitionis 'perfectioris simpliciter', dico quod perfectissimum cognoscibile a nobis etiam naturaliter est Deus (unde in hoc ponit Philosophus felicitatem, X Ethicorum), et post ipsum species specialissima perfectior in universo, et deinde species proxima illi, et sic usque ad ultimam speciem; et post omnes species specialissimas genus proximum abstrahibile a specie perfectissima, et sic semper resolvendo. Et ratio omnium istorum est, quod attingere actualius obiectum et perfectius est intellectio perfectior simpliciter, quia habet essentialem perfectionem ex parte intellectus aequalem cum qualibet alia intellectione, vel non minorem, et habet perfectionem multo maiorem ex parte obiecti, - quae scilicet duo, perfectio potentiae et perfectio obiecti, sunt causa perfectissimae intellectionis.
-
Si loquamur de perfectione sive de notitia perfectiore secundum proportionem ad cognoscibile, dico quod a perfectioribus sensibus sensibilia, et eos efficacius moventia, sunt perfectius cognoscibilia secundum proportionem, eo quod intellectus noster plus attingit ad illa secundum gradus cognoscibilitatis eorum; et quae sunt remotiora ab illis, sunt minus cognoscibilia, secundum proportionem suae cognoscibilitatis.
-
De primitate tertia, scilicet adaequationis, dicetur in sequenti quaestione, vel alibi.