S. Th. II-II, q. 5.
723. Angeli et primus homo creati fuerunt in fide.
— Ratio est quia ex una parte non gaudebant visione Dei in se, et ex altera parte ad hanc visionem erant destinati ; unde fide illam cognoscere debebant, ut ad illam tamquam ad finem supernaturalem tendere possent (n. 707).
724. In altera vita non permanet fides. — In beatis fides non manet, quia vident (I Cor. XIII, 9-10) ; manet tamen in animabus purgatorii. — In damnatis autem evacuatur, quia nulla manet in iis habilitas nec tendentia ad finem supernaturalem : sunt enim definitive aversi a fine ultimo et obfirmati in malo.
Neque dicas secundum Jac. II, 19 : « Daemones credunt et contremiscunt ». Non enim proprie credunt seu adhaerent veritatibus revelatis, gratia supernaturali ex pio credulitatis affectu, propter solam auctoritatem Dei revelantis, quia Deus est fide dignus et quia ipsi loquenti fidere volunt ; — sed eas admittunt tantum cognitione rationali et certitudine quasi historica, quia ex perspicacitate intellectus habent tam manifesta indicia quod a Deo non mentiente revelentur, et ideo quod ipsius testimonium circa ipsas de facto est verum, ut de ipsis convincantur nec dubitare possint, propter evidentiam scil. testimonii (cfr. n. 689, 2°). Non dubitant scil. sed adhaerent, at propter signa et rationes inducentes, non propter ipsam auctoritatem Dei revelantis.
725. Fides amittitur non per quodcumque peccatum mortale, ut definivit C. Trid., sess. 6, can. 28 et supponitur in Scripturis, I Cor. XIII, 2 ; Iac. II, 14 ; sed tantum per peccatum ipsi directe contrarium (I Tim. I, 19), nempe per infidelitatem (C. Trid., sess. 6, c. 15) etiam si tantum versetur circa unum punctum. Qui enim auctoritatem Dei revelantis negat in uno, non potest eam recipere in alio, quia semper et in omnibus est aequalis ponderis et valoris. Unde si haereticus aliis articulis adhaeret, id fit iam non fide divina propter auctoritatem Dei, sed vel fide humana vel propria opinione.