S. Th. II-II, q. 26, a. 1, 2, 3 ; De Virt., q. 2, a. 7.
903. Notiones. — Praenotandum est aliquem plus diligi quam alterum triplici modo : a) obiective illum magis diligimus cui maius bonum volumus ; b) appetitative seu aestimative magis diligimus eum quem simpliciter praeferimus et pluris aestimamus quam alterum, ita ut magis timeamus ipsius quam alterius amicitiam amittere ; c) intensive magis diligimus eum quem affectu ferventiori, i. e. maiore actus intensitate et vehementia v. g. maiore conatu voluntatis diligimus1.
904. Principium. Ordine charitatis Deus est simpliciter diligendus super omnia. — De essentia charitatis est ut Deum diligamus super omnia, ut dicitur Deut. VI, 5 et Mt. XXII, 37 :
1) Obiective, quia debemus Deo velle bona divina quae sunt infinita, scil. infinitas eius perfectiones quae nulli creaturae competere possunt ; et quia omnia alia ad Deum debemus referre et ipsi maiorem gloriam desiderare quam nobis vel proximo.
2) Etiam appretiative, ita ut malleus omnia perdere et pati potius quam ipsum deserere2 ; etenim a) infinitum postulat plus amari quam creatura finita, et bonum commune omnium plus quam particulare proprium ; b) Deus est principium et causa beatitudinis, unde debemus diligere Deum plus quam nos vel proximum qui huius beatitudinis tantum sumus participes ; c) ratio diligendi nos et proximum est Deus, ut dictum est n. 877-878 ; unde magis amandus Deus. Hinc d) dicitur apud Lc. XIV, 26 : « Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem..., adhuc autem et animam (vitam) suam, non potest meus esse discipulus » (cfr. Mt. X, 37).
3) Attamen non debemus Deum magis diligere intensive : bona enim sensibilia et praesentia aut propinqua solent nos movere vehementius quam remota, absentia et divina3.
At non potest creatura intensus diligii quam Deus, si ex charitate eodem actu diligatur, quia sic ratio diligendi creaturam est Deus dilectus, qui proinde magis diligitur.