S. Th. II-II, q. 25, a. 1, 2, 3, 4, 5, 10, 11, 12 ; de Virt., q. 2, a. 7.
880. Duplex obiectum amoris. — Cum amare sit velle bonum alicui, in omni amore duplex habetur obiectum : persona cui bonum volumus, quae est obiectum immediatum, per se et simpliciter amatum ; — et bonum quod ipsi volumus, quod tantum amatur mediate et sub quodam respectu, in quantum amamus personam cui hoc bonum est. Unde personae amatae solae dicuntur proprie obiectum materiale amoris.
881. Thesis. Obiectum materiale principale charitatis est ipse Deus finis supernaturalis qui per se propter bonitatem propriam amatur, et ratione cuius aliae personae amantur, ut sic ipsum melius et perfectius amemus. Obiectum materiale secundarium sunt omnes creaturae rationales quae in beatitudinem Dei communicare possunt : nos ipsi, omnes homines viätores, sancti in coelo, angeli boni, animae in purgatorio degentes ; non autem creaturae irrationales, damnati, et angeli mali. Amantur illi non per se propter bonitatem propriam, sed propter Deum et ipsius bonitatem : sicut si aliquis habet amicitiam ad aliquem hominem, ratione eius diligit omnes qui ad illum hominem pertinent, sive filios, sive amicos, sive servos, etc. in quantum ad ipsum pertinent, ita amicitia charitatis se extendit ad omnes familiares Dei, quos ad sui societatem et beatitudinem advocat.
882. Quodnam bonum volumus amore charitatis ? — Bonum quod volumus Deo principale sunt ipsius infinitae perfectiones, quas ipsi non desideramus quidem, sed in quibus nobis complacemus ; secundarium est harum perfectionum manifestatio et glorificatio externa, quam Deus optamus et procuramus et de qua procuramus gaudemus.
Bonum quod volumus nobis et proximo principale est ipsa charitas simul cum eius fundamento gratia gratum faciente et beatitudine ; secundarium sunt tum omnia bona supernaturalia quae ad beatitudinem per se conducunt, tum etiam per accidens bona naturalia quatenus ad beatitudinem aliquando conducere possunt.
Charitas etiam versari potest circa creaturas irrationales vel daemones, in quantum ea vult conservari ad gloriam Dei vel utilitatem hominum.
883. Quatuor diversa sunt ex charitate diligenda, iuxta Augustinum, de doctr. ch^e., l. 1, c. 23 et 26 : 1) aliquid sicut causa et radix beatitudinis : Deus ;
2) aliquid quod beatitudinem directe participat : ipse diligens, seu nos ipsi ;
3) illi quos consociatos habere possumus in hac participatione : proximi ;
4) denique aliquid ad quod beatitudo derivatur solum per quamdam redundantiam : corpus nostrum.