S. Th. II-II, q. 24, a. 1, 2, 3, 4 ; I-II, q. 112, a. 4 ; de Virt., q. 2, a. 10 et 11.
863. Charitas est in voluntate. — Cum charitas habeat ut obiectum non quidem bonum sensibile sed bonum divinum, hinc non est in appetitu sensitivo sed residet in voluntate.
864. Thesis. Charitas est virtus per se infusa : non enim inest nobis naturaliter, neque causatur ex actibus nostris ; ergo ex sola infusione divina. — Probatur :
Charitas excedit facultatem nostrae naturae : fundatur enim in communicatione beatitudinis aeternae et gratiae quae sunt dona supernaturalia, naturam excedentia. Atqui illud quod excedit facultatem naturae non inest nobis naturaliter ; neque acquiritur per potentias naturales, quia effectus nequit superare causam. Ergo charitas nequit haberi nisi per infusionem divinam. Confirmatur : charitas
a) est proprietas consequens gratiam gratum facientem, ergo supernaturalis ut illa ;
b) est principium actus salutaris et supernaturalis, ergo et ipsa est supernaturalis ; c) obiectum materiale et formale habet supernaturale ; ergo supernaturalis esse debet ut ad illud tendere possit.
865. Corollarium. — Ex hoc deducit S. Thomas charitatem non dari nobis secundum capacitatem (vel dispositionem) naturalem, ac si naturalis perfectio vel opera viribus naturae facta haberent dispositionem ad charitatem aut ad certam charitatis quantitatem (seu gradum) ; vel ac si decrevisset Deus dare charitatem maiorem vel minorem prout maior vel minor est perfectio naturalis. Sed Deus dat charitatem in tali proportionem qualem vult (Eph. IV, 7) ; quando tamen illam infundit, per gratiam praeparat hominem (adultum) et dat illi dispositionem actualem qua iste conetur ad illam voluntarie et libere recipiendam, et quidem dat dispositionem seu conatum proportionatum quantitati charitatis quam vult infundere ; secus enim homo amorem Dei haberet quin vellet, vel plus quam vellet aut conaretur. In hoc sensu intelligendum est C. Trid., sess. 6, c. 7 : « iustitium recipit unusquisque suam, secundum mensuram quam Spiritus sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam uniuscuiusque dispositionem et cooperationem ». Cfr. c. 5 et 6 et can. 4.
866. Animadversio. — Actus supernaturalis charitatis ad gratiam et habitum charitatis proxime disponit per modum causae materialis, et ideo cum solo voto sacramenti iustificat (Cfr. tr. de Iustificatione et de Poenitentia).