398. Finis legis intrinsecus est bonum illud quod lex immediate respicit et intendit, seu motivum formale proximum ob quod lata est. Cessat quando iam est obtentus vel amplius obtineri nequit, ut sim. sanitas pontificis obtinenda si obtenta fuerit vel si pontifex moriatur. Potest autem cessare sive negative vel contradictorie, cum observantia legis non est amplius utilis ad finem : est simplex cessatio ; — sive positive et contrarie : quando de iusta, utili et moraliter possibili ex circumstantiis facta est iniqua, noxia vel valde difficilis : vocatur mutatio materiae.
399. Regulae de cessatione finis statui solent sequentes :
I. Cessante (etiam negative) totali seu adaequato fine legis in universali, i. e. respectu totius communitatis vel maioris partis et quidem permanenter, cessat lex, quia fit inutilis communitati saltem respective ad id quod intendebat, nec vult legislator obligare deficiente fine ab ipso intento ; — a fortiori si positive cesset et lex fiat universaliter nociva. Hinc axioma : cessante ratione legis cessat eius dispositio.
II. Cessante fine partiali, lex non cessat, modo finis legis sit sufficiens, ut sim. oratio ob pacem et serenitatem aeris hac obtenta non cessat.
III. Cessante fine in particulari (respectu unius vel ad tempus), nullo modo cessat lex quia generale bonum intendit ; quodsi fiat nociva seu nimis onerosa, non desinit ipsa lex sed quantum ad casum particularem potest non obligare ex epicia, si nimis gravis fiat.
400. Corollarium. — Unde ad cessationem legis ab intrinseco tres requiruntur conditiones. Oportet scil. causa finalis cesset totaliter quoad omnes legis partes, universaliter pro tota communitate, et constanter, secus solum suspenditur lex.