S. Th. I-II, q. 93, a. 1.
239. Thesis. Lex aeterna recte definitur a S. Augustino, l. 22, c. Faustum, c. 29 : ratio vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans ; et a S. Thoma : ratio divinae sapientiae secundum quod est directiva omnium actuum et motionum in ordine ad bonum commune totius universi.
- Lex scil. essentialiter est in legislatore (n. 221).
Probatur : Sicut in artifice praeexistit conceptus seu ratio eorum quae fiunt per artem, et haec vocatur idea vel exemplar rerum faciendarum, ita in gubernatore oportet praeexistat conceptus seu ratio ordinis eorum quae agenda sunt per eos qui gubernantur, et haec ratio, ordinatio et conceptio gubernantis actus subditorum vocatur lex. Deus autem sapientia sua est conditor omnium rerum quarum est artifex ; est etiam gubernator omnium actuum et motionum. Unde sicut ratio seu conceptio divinae sapientiae, in quantum per eam cuncta sunt creata, rationem habet ideae vel exemplaris, ita ratio divinae sapientiae ordinantis et moventis omnia ad debitum finem, bonum totius universi, rationem obtinet legis.
240. Differt itaque lex aeterna :
-
ab idea divina : haec est exemplar rerum faciendarum, illa ordo rerum gubernandarum eis inferens necessitatem vel obligationem ; unde idea supponitur legi quia res est facienda antequam gubernanda ;
-
a providentia : a) quia lex habet vim obligandi, non providentia ; b) quia lex respicit bonum totius universi, providentia etiam bonum particulare uniuscuiusque ; c) providentia est quasi conclusio legis et eam consequitur : haec tradit regulas in generali pro gubernatione mundi, providentia utpote pars prudentiae, iuxta legem disponit in particulari de motibus creaturarum.