198. Obiectum tractatus. — Post considerationem de fine et de actibus humanis in se (secundum elementum materiale et formale), agendum est 1) de actuum regulis secundum quas dirigi debent (causa exemplaris), et 2) de eorum principiis (causa efficiens). Principia sunt potentiae hominis, de quibus agit philosophia, et habitus sive boni sive mali, de quibus dicitur in tractatu de habitibus et virtutibus. Regulas autem sunt duae : remota, obiectiva et extrinseca, quae est lex, et proxima, subiectiva et intrinseca, seu immediata, quae est conscientia. Unde post tractatum de actibus humanis logice sequitur tractatus de regula ipsorum proxima, conscientia. Sicut enim sagittarius cognoscere debet regulas secundum quas recte tendere debet ad scopum, ita homo cognoscere debet regulas secundum quas actus sui ordinabiles sint ad finem ultimum.
Porro moralis generalis solummodo respicit conscientiam in generali, qualis esse debet ut sit regula actuum nostrorum et ad hoc habeat dotes requisitas ; nullo autem modo considerat singulos status particulares aut omnes conscientiae species, nec modos prudenter efformandi conscientiam aut contra ipsam peccandi : haec enim omnia iam pertinent ad moralem specialem, et quidem ad tractatum de virtute cardinali prudentiae cuius actus est conscientia recta et bene formata. In praesenti itaque dicemus de 3 quaestionibus1.
-
de conscientia morali secundum se (esse physicum seu psychologicum) ;
-
de conscientia ut est regula actuum moralium (esse morale) seu de qualitatibus ad conscientiam moralem requisitis, scil. a) de eius veritate et rectitudine ex parte obiecti ; b) de eius certitudine ex parte subiecti ;
-
de conscientia ut est regula actuum supernaturalium (esse supernaturale).