S. Th. I-II, q. 8 et 11-16.
106. Sex sunt actus eliciti voluntatis: tres circa finem: simplex volitio, intentio et fruitio, tres circa media: consensus, electio et usus activus. Sed omnis actus voluntatis a praevia cognitione dependet: quamvis enim voluntas ut causa efficiens moveat alias facultates ad exercitium (i. e. ad agendum vel non agendam), ipsa tamen ab intellectu ut a causa finali movetur quoad specificationem (seu determinationem actus), in quantum hic proponit ipsi specie diversa bona vel actiones et voluntatem movet ut potius in hac specie actionis operetur quam in alia. Ergo dantur etiam sex actus intellectus qui actus elicitos voluntatis praecedunt.
107. Duodecim hisce actibus opus morale completur tum in intentione tum in executione. In intentione
A. circa finem, habetur 1) simplex apprehensio intellectus qua cognoscit aliquid, v. g. sanitatem, ut bonum (vel malum); 2) sequitur simplex volitio i. e. nuda complacentia et appetitus inefficax boni propositi (vel displicentia inefficax mali); 3) si volitio sit fortis, movetur intellectus ad examinandum an bonum conveniat et acquiri possit (vel an malum non conveniat et fugi possit): est iudicium taliter proponens bonum, scil. ut conveniens et possibile; 4) sequitur intentio voluntatis quae est desiderium efficax boni (vel fuga efficax mali), seu finis per media acquirendi.
B. circa media, 5) vi intentionis movetur intellectus ad inquirenda media congrua ad bonum obtinendum, et hoc est consilium i. e. inquisitio et deliberatio de mediis, qualia sunt v. g. deambulatio, medicina, bona manducatio, exercitia corporalia; 6) sequitur consensus voluntatis approbans media utilia; 7) vi consensus movetur intellectus ad discernenda media aptiora et hoc est iudicium discretivum seu practicum; 8) sequitur electio voluntatis quae unum medium prae alio acceptat, v. g. deambulationem, et sic completur ordo intentionis. —
Sequitur praedictorum executio ordine inverso, quae incipit
A. circa media, 9) per imperium: vi electionis enim intellectus imperat executionem mediorum, v.g. deambulationis; 10) sequitur ex parte voluntatis usus activus i. e. applicatio potentiarum executivarum, in casu potentiae locomotivae, ad agendum; cui respondet in his potentiis usus passivus i. e. executio mediorum, hic ipsa deambulatio.
B. Ex hisce 11) sequitur finis acquisitio et acquisitionis cognitio; ex qua habetur 12) fruitio seu delectatio et gaudium voluntatis et iucunda quies in bono seu fine possesso.
108. Animadversiones. — 1. Praedicti actus omnes ad opus morale concurrunt, quando non praecipitanter, aut ex imaginatione vel passione, sed prudenter et mature peragitur, etiamsi tam subito sibi succedant ut ab operante discerni non possint.
2. Omnes actus sunt propter finem, excepto ultimo: fruitione.