S. Th. I-II, q. 7.
102. Circumstantia vi vocis significat id quod stat circa aliquid; unde designat aliquid extrinsecum rei quod tamen attingit ipsam vel appropinquat eam secundum locum. Hinc quod est extra substantiam actus et tamen aliquo modo ipsum attingit, velut accidens eius, dicitur actus circumstantia, quae proinde definitur: accidens actus humani ipsum in esse constitutum afficiens.
De substantia furti sunt homo arripiens, res aliena, et eius appropriatio invito domino, — quod homo sit sacerdos vel laicus, dives vel pauper, quod furetur rem sacram vel profanam, pretiosam vel vilem, ubi furetur: in ecclesia vel platea, sunt circumstantiae.
103. Septem circumstantiae solent enumerari: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando, quibus addit Aristoteles: circa quid, quod ab aliis comprehenditur sub quid.
Attingere enim circumstantiae possunt vel ipsum actum humanum, vel ipsius causam, vel effectum. Ipsum actum afficiunt tum duae mensurae, scil. locus seu ubi et tempus seu quando, tum qualitas vel modus agendi: quomodo; ex parte causae finalis habetur circumstantia: cur seu propter quid; ex parte agentis principalis: quis; ex parte instrumenti: quibus auxiliis; denique ex parte causae materialis: circa quid, et ex parte effectus: quid.
Notetur circumstantias designare non essentiales sed accidentales conditiones loci, temporis, modi, effectus, agentis. etc., item accidentalem finem.
104. Animadversiones. — 1ª) Considerandae sunt circumstantiae a theologo: hic enim considerat actus 1) in ordine ad finem ultimum, 2) secundum quod in ipsis invenitur bonitas vel malitia, et quidem maior vel minor, 3) secundum quod meritorii sunt et demeritorii. Atqui a) actus humani proportionantur fini secundum quod fiunt cum debitis circumstantiis; b) secundum has sunt boni vel mali, meliores et peiores; imo
c) meritorii et demeritorii: actus enim voluntarii ac proinde meritorii sunt vel involuntarii secundum cognitionem vel ignorantiam circumstantiarum. Ergo.
Quae magis patebunt ex infra dicendis.
2ª) Principalior omnium circumstantiarum est propter quid seu finis, quia est motivum et obiectum voluntatis; sequitur circumstantia quid quae actus effectum et simul quantitatem et qualitatem obiecti indicat, et sic ipsam substantiam actus attingit.
3ª) Non datur circumstantia quoties, quia non afficit eumdem actum sed actus multiplicat.