De gratia Redemptoris

Heinrich Lennerz

De gratia Redemptoris

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1940

Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Errores I: Errores principales in materia gratiae

Pars I: De ipsa iustificatione

Pars II: De homine adulto ante iustificationem

Sectio I: Quid peccator adultus cum auxilio gratiae possit ac debeat

Thesis I: Quamvis nihil eorum, quae iustificationem antecedunt, eam mereatur, homo tamen adultus ad eam disponere se debet actibus fidei et aliarum virtutum; doctrina autem de fide fiduciali reicienda est

Divisio I: Utrum actus disponentes sint dispositio physica

Ex dictis patet hominem non mere passive se habere in iustificatione sua, sed debere cooperari, se praeparare, disponere. Haec dispositio proxime est moralis idque ab omnibus conceditur; nam his actibus homo moraliter magis aptus est, qui recipiat iustitiam. Controvertitur autem inter theologos, uti supra iam indicatum est, utrum actus illi etiam sint dispositio physica ad iustificationem. Haec quaestio proponi potest, sive quis tenet gratiam creari, sive tenet cum s. Thoma et sententia communiore eam educi e potentia oboedientiali animae. Haec dispositio physica affirmatur a Billuart et aliis; communius tamen negatur.

Physicam dispositionem ad iustificationem non esse universaliter necessariam patet ex eo, quod in iustificatione infantium ea non adest. Deberet ergo specialis ratio indicari cur in adultis sit necessaria. Praeterea videtur non admittenda physica dispositio ad modum actus primi; nam deberet esse habitus supernaturalis. Si autem gratia quatenus est habitus supernaturalis exigeret physicam dispositionem, idem dicendum esset de illo habitu physice disponente et ita procederetur in infinitum. Si autem quaeritur de ipsis actibus disponentibus, utrum sint dispositio physica, hoc negandum videtur de remote disponentibus, quia non iam sunt, cum forma iustificans infunditur. Remaneret ergo sola quaestio de illo actu ultimo disponente, qui sit simultaneus cum receptione formae; ex. gr. in iustificatione per actum contritionis vel caritatis perfectae extra sacramentum. In tali casu ratio de actibus remote disponentibus non quidem valeret; sed neque allatum videtur esse hucusque argumentum, quo physica dispositio vere probetur. Ceterum, cum gratia secundum probabiliorem sententiam in substantia animae subiectetur, indicanda esset physica dispositio substantiae animae; actus vero, si physice disponerent, disponerent facultates. Hinc omnino praeferenda videtur sententia quae dicit actus esse dispositionem moralem, non vero physicam.

Divisio II: Utrum actus disponentes de congruo gratiam mereantur

Thesis II: Ad hos actus salutares eliciendos, etiam ad ipsum initium fidei, interna gratia est absolute necessaria

Thesis III: Hi actus ad iustificationem disponentes sunt entitative supernaturales

Sectio II: Quid peccator adultus sine auxilio gratiae possit et non possit

Pars III: De homine adulto in statu iustificationis

Pars IV: De natura gratiae actualis

Pars V: De efficacia gratiae

Pars VI: De distributione gratiae

Bibliographia I: Libri et articuli qui pro tractatu de gratia consuli possunt

↑ Top of work