De gratia Redemptoris
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1940
Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Errores I: Errores principales in materia gratiae
Pars I: De ipsa iustificatione
Pars II: De homine adulto ante iustificationem
Pars III: De homine adulto in statu iustificationis
Pars IV: De natura gratiae actualis
Thesis I: Auxilia actualia gratiae internae sunt immediatae illustrationes intellectus et inspirationes voluntatis, et quidem actus tum indeliberati tum deliberati
Divisio I: De gratia actuali in homine habitibus supernaturalibus instructo
Postquam vidimus quid sit gratia actualis, supernaturales scilicet actus indeliberati et deliberati, et quomodo hi actus in homine oriantur, qui non habet virtutes infusas, breviter adhuc dicendum est de gratia actuali in homine iusto, vel etiam peccatore qui adhuc habet virtutem infusam fidei et spei quoad actus ad has virtutes pertinentes. Cum fontes, ex quibus probavimus gratias actuales esse illos actus supernaturales indeliberatos et deliberatos, omnino universales sint, patet actualem gratiam etiam pro homine habitibus supernaturalibus instructo esse eosdem actus. In his autem hominibus ad hoc, ut tales actus supernaturales oriantur, non requiritur elevatio antea descripta interna (per ens fluens) vel externa facultatis, cum per habitus supernaturales iam adsit potentia ad actus entitative supernaturales. In illis ergo gratia actualis non requiritur ex ea praecise ratione, ut potentia ad actum supernaturalem adsit.
Disputatur inter theologos utrum in homine iusto gratia actualis, quatenus est elevans, omnino necessaria sit. Alii1, Soto, Molina, s. Bellarmino, Billot, negant; alii, Peronne, Mazzella, Pesch, Hugon, Beraza affirmant; aliquibus videtur sententia affirmans dogma fidei, aliis sententia communior vel probabilior. Iure fortasse quaeri potest utrum omnes quaestionem eodem sensu intelligant2.
Quaestio ergo est utrum Deus in homine iusto actus supernaturales, imprimis indeliberatos, causet, qui sint gratia, ergo principium actuum salutarium, et quidem causet non solum proponendo obiectum (gratia externa), sed intrinsecus operando actus in ipsa facultate vitali.
Et quaestio sic proposita omnino videtur affirmanda. Plurimi enim textus in thesi allati (Deus operatur in nobis sine nobis, Deus illuminat, inspirat etc.) sunt universales et valent non solum de infidelibus, sed etiam de iustis; in his autem praecise invenitur gratia actualis, principium actus salutaris. Essetque res satis mira, si homo vitaliter cum Christo sicut palmes cum vite coniunctus ab eo acciperet solum principium vitale et potentias ad operandum, non autem vitis sucum influeret in palmites ad fructus ferendos. Praeterea Deus in anima iusti inhabitat et quidem secundum doctrinam Patrum praecise ita, ut occulte in iis agat, ut impleant voluntatem Patris, ut magis renoventur, sanctificentur et proficiant.
Alia est quaestio utrum actus supernaturales indeliberati in iustis a Deo causati dicendi sint donum Dei speciale. Haec operatio Dei in anima iusti certo est correspondens statui supernaturali ipsius hominis, et eatenus illi actus sunt huic statui connaturales; inde tamen non sequitur, ut sint aliquid naturale. Si quis autem donum speciale illud solum vocat, quod dona connaturalia statui excedit, dicere debet talem rationem doni specialis in his actibus non inveniri; sed iterum inde non sequitur, ut in iis non inveniatur ratio gratiae actualis supernaturalis.
Posset adhuc moveri quaestio cur operatio Dei in causandis illis actibus indeliberatis sit necessaria, utrum ad excitandum habitum vel ob aliam rationem. A solutione huius quaestionis ipsum factum non dependet; hoc manet etiam si nos non possimus indicare rationem, cur Deus rem ita voluerit.