De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Pars IV: De providentia et praedestinatione
Sectio I: De providentia divina
Sectio II: De praedestinatione et reprobatione
Conspectus historicus
Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva
De termino voluntatis antecedentis
Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam
Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita
De effectibus praedestinationis et reprobationis
De certitudine praedestinationis et reprobationis
De numero praedestinatorum
517. Quot homines de facto aeternam beatitudinem consecuturi sunt, Deus non revelavit; ergo numerum praedestinatorum ignoramus. Multi affirmaverunt, relative paucos esse, in comparatione totius generis humani; nitebantur in verbis Christi: « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi »1, quibus verbis parabola de invitatis ad nuptias concluditur. Cum autem parabola directe de vocatione Iudaeorum ad fidem agere videatur, haec quoque verba eodem sensu videntur intelligenda esse; et sic de numero salvandorum nihil enuntiarent. Si quis autem parabolam applicare vellet ad consecutionem vitae beatae, notandum esset, unum solum ex illis multis inventum esse sine veste nuptiali et in tenebras exteriores missum. Hinc melius videtur, ex hoc verbo Domini nihil determinate de numero praedestinatorum concludere.
Facilius in hunc sensum explicari possent, quae Christus in sermone in monte habito dixit: « Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! »2. Sed in Apocalypsi dicitur: « Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel ... Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis »3. Et ex his verbis facile quis concludit, non esse paucos.
518. S. THOMAS: « De numero autem omnium praedestinatorum hominum, quis sit, dicunt quidam, quod tot ex hominibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt; quidam vero, quod tot salvabuntur, quot angeli remanserunt; quidam vero, quod4 tot ex hominibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt et insuper tot, quot fuerunt angeli creati. Sed melius dicitur, quod soli Deo est cognitus numerus electorum in superna felicitate locandus »5.
Optimum responsum ad quaestionem: « si pauci sunt qui salvantur », est illud quod Christus Dominus cuidam sic interroganti dedit: « Contendite intrare per angustam portam »6.