Confirmatur haec doctrina. Qui effutiret hunc errorem: tantum ego natus sum in peccato originali, postea illum purgaret per hanc propositionem: Non tantum ego natus sum in peccato originali. Quod Summulistae negare non possunt opinantes, eas duas propositiones esse contradictorias: error autem per suam contradictoriam corrigitur. In mea autem sententia satis purgari patebit nunc. Igitur haec propositio non tantum ego natus sum in peccato originali, est propositio catholica ab Ecclesia definita: quia est purgatio, et correctio propositionis haereticae, ergo eius exponens debet etiam esse catholica, et definita ab Ecclesia: ut ex terminis patet.