Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Sectio IV. De aequipollentia simplicium propositionum.
Sectio V. De conversione simplicis propositionis.
Sectio VI. De oppositione simplicis propositionis.
Sectio VII. Explicantur praecedens doctrina, et regulae oppositorum.
Sectio VIII. De propositione modali.
Sectio IX. Explicantur, ac describuntur propositiones modales.
Sectio X. Quare omnes propositiones cuiusque figurae sunt mutuo aequipollentes?
§ 42
Iam dixi sectione 4. aequipollentiam esse duas propositiones aequivalentes, quarum utraque est de eodem praedicato, et subiecto, eamque contingere addendo, aut detrahendo negationem, ut omnis homo currit, nullus homo non currit, sunt aequivalentes, quia nullus non, et omnis sunt idem, duae enim negationes affirmant. Hinc clarissime patet, quatuor propositiones modales unius figurae esse mutuo aequivalentes. Quis enim non videt, has propositiones significare rem eamdem? Cursus Petri est possibilis, est contingens, non est impossibilis. Petrum a cursu cessare non est necessarium, etenim si cursus est possibilis, et contingens, non est impossibilis, quia possibile non est impossibile; quod si impossibilis non est, ergo eius carentia non est necessaria: etenim si Petrus necessario cessaret a cursu, non posset currere, et cursus esset impossibilis, quia quando carentia rei est necessaria, talis res est impossibilis. e. g. est necessaria carentia hominis irrationalis, ergo homo irrationalis est impossibilis, quia si esset possibilis, tolleret illam carentiam, quae sic esset contingens, non vero necessaria. Haec, quae clarissima sunt, continentur in prima figura amabimus, cuius prima, et secunda propositio est, Petrum currere est possibile, et contingens; tertia, Petrum currere non est impossibile; quarta, Petrum non currere non est necesse, quia tertia de impossibili, addito, non, aequivalet possibili, sunt enim idem, est non impossibile, et possibile. Quarta vero, quae habet duas negationes, nempe negationem cursus, et negationem necessitatis, negat necessitatem cessandi a cursu, qui autem non habet necessitatem cessandi a cursu, vel non currendi, potest currere, ac proinde eius cursus non est impossibilis, est possibilis, et contingens.