Mirabile fuit ingenium Petri Hispani, qui Aristotelem superavit in tradenda doctrina de modali propositione lib. 1. Summularum c. 13. quam conabor perspicue, ac breviter explanare, omissis Summulistarum nugis, ac tricis, quibus captiose deludunt tyronum animos, atque deterrent. Sat difficilis redditur haec disputatio tot vocum multiplicitate, quin data opera tenebrae tenebris offundantur. Neque enim toties Cycicenae turres, aut Olympiacae porticus refractis vocibus recinunt echo, quoties propositio modalis geminatur. Si enim illa bis septies verba repulsant, modi bis refranguntur octies, audientium aures diverberantes, mentemque turbantes: conabor autem communis doctrinae rationem reddere, quod arbitror non esse admodum facile.