Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Sectio IV. De aequipollentia simplicium propositionum.
Sectio V. De conversione simplicis propositionis.
Sectio VI. De oppositione simplicis propositionis.
§ 20
§ 21
§ 22
Verum Aristoteles exemplis adductis eo cap. excludit a definitione contradictionis oppositionem inter universalem et singularem: praesto est ratio, quia utraque potest esse falsa, ut omnis homo currit, est falsa, Petro non currente, et Antonius non currit, est falsa, Antonio currente: simul autem possunt, et Petrus non currere et Antonius currere. Unde patet non quadrare in hanc oppositionem omnia praecepta contradictionis. Ad aliam rationem. Respondetur, propositionem confusam opponi contradictorie universali, quia vagatur per omnia individua confuse, ad cuius falsitatem non sufficit unum individuum, ut aliquis homo non currit, non est falsa, quod Antonius non currat: ut haec est, Antonius non currit, quia circa illum in singulari versatur, ex modo autem concipiendi claro aut obscuro pendet lex contradictoriarum: unde Petrus obscure, et vage cognitus non reddit propositionem particularem falsam, ut reddit singularem quando clare cognoscitur. Haec autem oppositio reduci potest ad contrariam, quia habent repugnantiam in sola veritate, et non in falsitate: immo ratione illius contrariae non habent oppositionem in falsitate, ut ostendam sectione sequenti. Ipse Aristotel. cap. 6. addidit duas propositiones singulares oppositas in qualitate circa idem subiectum, et praedicatum, esse contradictorias, ut Socrates est albus, Socrates non est albus. Unde definitur oppositio contradictoria esse repugnantia duarum propositionum secundum qualitatem, quarum altera sit affirmativa, altera negativa. Item altera universalis, altera particularis, vel utraque singularis.