Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Sectio IV. De aequipollentia simplicium propositionum.
§ 13
Aequipollentia est duarum propositionum aequivalentia: fit autem inter propositiones habentes idem subiectum, et praedicatum affecta signo universali vel particulari posita, vel sublata negatione, non, v. g. haec propositio, nullus homo currit, si ei praeponas negationem, aequivalet suae contradictoriae: quia haec nonnullus homo currit, aequivalet huic, aliquis homo currit. Item si huic propositioni aliquis homo currit, praeponas negationem, et dicas non aliquis homo currit, aequivalet primae universali nullus homo currit. Adverte propositiones negativas fieri aequipollentes posita negatione, v. g. omnis homo est albus: si dicas, omnis homo non est albus, aequivalet huic, nullus homo est albus. Item si dicas nullus homo non est albus, aequivalet huic, omnis est albus. Item inter duas subalternas, si negatio simul praeponatur et postponatur, altera aequipollet alteri, v. g. omnis homo est albus, si dicas non omnis homo non est albus, idem est ac si dicas, aliquis homo est albus: si autem dicas, non aliquis homo non est albus, aequipollet huic omnis homo est albus: ratio, quia paritas negationum affirmat, imparitas vero negat.