Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Sectio I. De suppositione.
Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.
Sectio III. Suppositio simplex et personalis.
§ 13
§ 14
§ 15
§ 16
Est ergo suppositio simplex substitutio termini ad significandam rem, ut subest secundis intentionibus, et ab illis accipit denominationem. Personalis vero ad significandam rem secundum ea quae illi insunt secundum rem independenter a secundis intentionibus. Ita colligitur ex Soto supra sic exponente definitionem communem de primario, et secundario significato. Ait enim definitio communis, suppositionem simplicem esse, qua ponitur terminus pro primario significato, personalem vero pro secundo. ait Sotus: Pro primario in quantum cognitum est, pro secundo vero, quando sumitur sine tali applicatione. At in quantum cognitum est, perinde est, ac in quantum subest secundae intentioni. Probatur primo: quia supponi pro termino, ut subest secundis intentionibus, et ut est a parte rei, sunt diversae suppositiones instituto logico praedicabilium, et praedicamentorum maxime necessariae, ergo debuerunt a dialecticis tradi, sed nulla alia traditur praeter has, ergo. Secundo inductione per omnia praedicabilia, et subiicibilia. Tertio, quia (ut ostendi, §.14.) multae eiusmodi suppositiones non possunt commode distingui nisi hac ratione. Quarto ex nominum etymologia: quia personalis sumitur a persona, secundum quae in illa sunt: simplex autem a modo tendendi in obiecta, nihil in illis efficiendo, sed ea praecise considerando.