Tandem termini alii pertinentes, alii impertinentes. Pertinentes vocantur pertinentes sequela, aut repugnantia. Quia unus pertinet ad negandum alium; quod est pertinere repugnantia, quia unus repugnat alteri, ut est homo, ergo non est irrationale, quia irrationale repugnat homini. Pertinentes sequela vocantur quando ex uno sequitur consequentia ad alium, ut est homo: ergo est animal, haec pertinentia potest esse mutua: ut est risibile: ergo est homo. Est homo, ergo est risibile. Vel potest esse non mutua ut ex animali non sequitur homo. Impertinentes vocantur disparati, quia nec consequentia sequitur, nec repugnat: ut ex homine nec potest inferri nec negari motus.