Terminum contrarium potes itidem bipartiri in terminum contrarium logice, et contrarium physice. Contrarius logice est, qui facit propositiones contrarias, ut sunt syncategoremata omnis, nullus. Nam hae propositiones. Omnis homo currit, nullus homo currit, sunt contrariae propter eas voces omnis, nullus. Contraria physice sunt, quorum significata sunt formae physicae contrariae, se mutuo a subiecto depellentes. Ut calor frigus, albor nigror. Quae contrarietas melius significatur in concreto, ut album nigrum, quia qualitates opponuntur in ordine ad subiectum. Nam in statu abstractionis non opponuntur. Dicuntur tamen contrariae, quia ex natura sua connotant subiectum.