Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Aristoteles primo Physicorum
Sectio I. Quid sint subiectum, praedicatum, et unio?
Sectio II. Terminorum definitio.
Sectio III. De termino vocali, scripto, et mentali.
§ 21
§ 22
§ 23
Ratio a priori, quia voces, et scriptura sunt signa rerum, ut mente apprehenduntur, quibus significamus tam res,quas concipimus,quam actus, quibus eas concipimus: et praecise sunt propositiones, quatenus sunt signa, et loquutio instrumentalis nostrorum conceptuum, et per illos loquimur praecise, quia per illas ut per instrumenta facimus alios venire in cognitionem rerum: haec autem omnia sunt ad libitum nostrum: ergo ex sola nostra voluntate sunt propositiones. Immo non magis sunt propositiones, quam homo pictus est homo, qui est homo per extrinsecam denominationem veri hominis,quem refert: sic voces sunt propositiones significativae tantum,quia sunt signa propositionum mentalium; immo magis est homo, homo pictus, quam propositio vocalis est propositio: quia haec pro solo hominum libito repraesentat propositiones, homo autem pictus hominem repraesentat, qui non potest significare equum, nec in repraesentando pendet ab hominum libito.