Tractatus de divina traditione et Scriptura
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1882
Franzelin's Tractatus de divina traditione et Scriptura (Romae, Ex Typographia Polyglotta S.C. de Propaganda Fide, 1882, editio tertia): the prolegomenon, the treatise on divine tradition with the scholion, the treatise on Scripture, and the dogmatic appendix. Latin from the 1882 edition, with a new English translation.
Prolegomenon de principiis obiectivis christianae cognitionis ac theologiae universim spectatis
Tractatus de divina traditione
Tractatus dogmaticus de divinis Scripturis
Appendix de habitudine rationis humanae ad divinam fidem
Caput I
Caput II
Caput III
De asserta a quibusdam necessitate fidei in communi et nominatim fidei in revelationem relate ad totum ordinem nostrarum cognitionum
Ad hanc priorem quaestionem quod spectat, prorsus repugnat, primam cognitionem velut fundamentum totius certitudinis esse cognitionem fidei; nullus enim potest esse assensus fidei, quin in mente praevertat sin minus tempore saltem ratione prius intellectualis cognitio plurium veritatum, quae non sit per assensum ex motivo externo auctoritatis in testante, sed omnino sit per assensum ex intrinsecus perspecta veritate vi insiti luminis; huius autem principii negatio accommodata est ad omnem certitudinem et fidem ipsam labefactandam.
- Profecto fides non est assensus in veritatem creditam ex perspecta interna ratione, et multo minus assensus in veritatem notam per se et immediata sui manifestatione; sed est essentialiter et ex formali sua ratione assensus mediatus in veritatem propter veritatem aliam fundamenti instar praecognitam, propter praecognitam scilicet auctoritatem testimonii. Unde necessario quemvis et ergo etiam primum assensum fidei praevertunt in mente multiplices intellectuales conceptus seu ideae requisitae ad intelligendum aliquatenus sensum testimonii, tum cognitio certa auctoritatis testantis, et cognitio certa existentiae testimonii, ut paulo ante dictum est. « Nemo credit aliquid, nisi prius cogitet esse credendum » Augustin. de Praedest. SS. c. 2. « Quamvis nisi aliquid intelligat, nemo possit credere in Deum, tamen ipsa fide qua credit, sanatur ut intelligat ampliora » Id. in Ps. CXVIII. serm. 18. n. 3. « Etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus.... Si rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quantulumque ratio quae hoc persuadet (ut credamus), etiam ipsa antecedit fidem » Id. ep. 120. n. 3. Nempe « fides non habet inquisitionem rationis naturalis demonstrantis id quod creditur; habet tamen inquisitionem quandam eorum, per quae inducitur homo ad credendum, puta quia sunt dicta a Deo et miraculis confirmata » S. Th. 2. 2. q. 2. a. 1. ad. 1.
Si quis forte exciperet, illam praevertentem cognitionem auctoritatis testimonii esse ipsammet cognitionem fidei, aequivocatio dilucidanda esset. Poterit dici cognitio fidei, quatenus tamquam fundamentum supponitur et ita ut elementum necessarium ingreditur omnem assensum fidei; at non potest esse per se cognitio fidei formaliter, h. e. assensus propter cognitam auctoritatem alterius testimonii, quin ultimo tandem sistendum sit in cognitione ex intrinsecus intellecta ratione. Quaero enim, si auctoritatem testimonii A credis et suscipis propter auctoritatem testimonii B, quomodo cognoscis hanc auctoritatem? an ex cognita ratione interna? Tum habeo, quod contendo. An propter auctoritatem tertii testimonii C? Tum eadem redibit quaestio, et progressus erit in infinitum. Hoc autem ipso evidens est, nullius testimonii auctoritatem fore certo cognoscibilem, eodem prorsus modo, quo in singulis entibus contingentibus cuiuscumque seriei nulla est ratio sufficiens existentiae, nisi perveniatur ultimo ad ens necessarium. Est ergo evidens, non posse affirmari primam cognitionem esse cognitionem fidei propter auctoritatem testimonii, quin fundamentum ipsum fidei subtrahatur1. Eadem argumentatio recurrit in quaestione, quomodo certo cognoscatur existentia testimonii, et undenam originem habeant praecognitiones necessariae ad intelligendum sensum cuiusvis proindeque etiam primi testimonii.
Haec ratio omnino evidens et ineluctabilis est, saltem quamdiu agitur de fide solum naturali. Nihilominus ad eam eludendam invenerunt aliqui novam theoriam de cognitione immediata. Dixerunt scilicet, primam cognitionem esse utique per fidem, non tamen esse ex praecognita auctoritate testimonii, sed ex quodam animi instinctu, quod quidem negotium obscurissimum docto vocabulo appellarunt cognitionem immediatam. At ille assensus in verum vel est ex perspectione veritatis in se ipsa, tum ea non erit fides proprio sensu, de qua agitur, sed cognitio immediata veritatis per se notae lumine intellectus (cap. II. §. I.), nec opus est alio animi instinctu; vel si dicitur assensus esse, quin verum ulla ratione interna vel externa sese intellectui manifestet ut verum, huiusmodi assensus esset utique ex instinctu eximie caeco, sed nec fides esset (quamvis Iacobius hoc nomine illum assensum appellaverit), nec ulla veri cognitio, multoque minus cognitio certa (cap. I. §. II.). Perinde absurdum est, si dicitur esse assensus in rem testimonio propositam, ex caeco tamen instinctu, quin cognoscatur credibilitas et veritas testificationis (scientia et veracitas in testante) 2. Sane talis assentiendi modus indifferenter se habet ad verum et ad errorem propositum, nec potest esse ullatenus certus seu necessario nexus cum veritate. Proinde quomodocumque concipias assensum fidei (saltem quamdiu agitur de assensu naturali rationis), cui non supponatur aliqua cognitio certa ex interna veri ratione sese manifestante intellectui, cognitio videlicet saepe iam commemorata auctoritatis testimonii, certitudo cognitionis fidei consistere non potest; et quando talem fidei cognitionem nullo certo nixam fundamento ponunt ut fundamentum vel necessariam conditionem omnis certitudinis, haec ipsa subvertitur 3.
- Aiunt alii, fundamentum fidei esse certissimum ipsam revelationem Dei infinitae veritatis; hanc enim fidem se ponere ut fundamentum omnis certitudinis. At a) iuxta hanc doctrinam revelatio positiva et fides in illam dicenda esset complementum absolute necessarium humanae rationis, quo haec compleatur et reddatur idonea ad suas naturales functions; in hoc autem principio continetur radix confusionis ordinis naturalis et supernaturalis. b) Quaero, quomodo certo cognoscatur auctoritas Dei revelantis et existentia revelationis? Veritas enim formaliter est in intellectu; nec de obiecto quidquam affirmare possumus, nisi quatenus est cognitum. Si certo cognoscitur auctoritas revelationis ex rationibus internis sese manifestantibus intellectui, non ergo prima cognitio ac fundamentum omnis certitudinis est vel esse potest fides formaliter accepta, quae est assensus propter testimonium; si ea auctoritas revelationis cogoscitur per aliam revelationem, redibit eadem quaestio, donec sistatur in cognitione aliqua ex rationibus internis, ut superius declaratum est.
Verum reponunt; si ita est, certitudo reducitur ad cognitionem subiectivam, nec iam Deo sed sibi ipsi homo credit. Ipsa huius difficultatis propositio patefacit confusionem omnium notionum. Certitudo formaliter est in cognitione, cognitio autem est actus vitalis intellectus; adeoque repugnat certitudo formalis, quae non sit subiectiva, h. e. quae non sit in subiecto cognoscente; at certitudo simpliciter non est, nisi quatenus firmus assensus respondet dignitati obiectivae rationum postulantium firmitatem assensus; adeoque certitudo subiectiva respondens cognitae auctoritati divini testimonii est certitudo fidei, de qua agitur. Non autem est certitudo mere subiectiva, quam non nos admittimus, sed adversarii admittere coguntur, si asserunt firmum assensum in testimonium absque cognitione rationum obiectivarum, quibus veritas testimonii sese intellectui manifestet (cap. I. §. II.). Porro hominem credere sibi ipsi est locutio absurda ex eo derivata, quod certitudo formalis et reflexa cognitio certitudinis confunditur cum motivo seu formali obiecto assensus. In omni cognitione certa utique homo ipse cognoscit cum certitudine, et potest reflexe cognoscere hanc certitudinem; nemo autem credit vel credere potest nisi alteri, cum credere propria significatione nihil sit aliud, quam assensum praestare propter auctoritatem cognitam alterius testantis.
- Postremo dici posset, non naturalem sed supernaturalem fidem esse illud fundamentum omnis certitudinis; in hac autem fide ipsum infusum lumen fidei determinare intellectum ad assensum in veritatem revelatam, et ideo non requiri praeviam cognitionem rationum postulantium assensum. At a) si hoc modo supernaturalis fides constituitur necessarium fundamentum omnis certitudinis, eo ipso asseritur talis fides naturae rationali debita, atque adeo naturalis, non supernaturalis. Cum vero fides supernaturalis sit fundamentum et radix totius supernaturalis iustitiae (Conc. Trident. sess. VI. cap. 8.), ex illa doctrina consequitur subversio totius ordinis vere supernaturalis ac indebiti. b) Quoniam tamen verbis saltem appellatur fides supernaturalis, dicimus assensum huiusmodi absque cognita ratione postulante assensum non posse esse supernaturalem, quia imprudens est. Quamvis enim lumen fidei possit suppleri, quod in modo proponendi obiectum per accidens forte deest, dummodo cognitio rationum praecedat hic et nunc excludens formidinem prudentem (cap. II. §. III.), non tamen lumen fidei potest concurrere ad assensum, quin obiectum ut credibile manifestetur. c) Imo assensus fidei absque cognitione formalis obiecti, et absque cognitione aliqua qua percipiatur versus sensus obiecti materialis, est impossibilis. « Sequeretur enim, inquit Suarez, fidem (habitum fidei) non praebere assensum rationali et intellectuali modo sed per modum naturalis agentis, quod nec dici nec cogitari potest; quomodo enim intellectus praebebit assensum, nisi videat et cognoscat aliquod sufficiens motivum assentiendi? » de Fide disp. III. sect. 3. n. 2. Unde d) lumen fidei adeo non ordinatur ad excludendam necessariam cognitionem obiectivarum rationum (auctoritatis Dei et Dei revelantis), ut imo detur et necessarium sit ad supernaturalem elevationem et conformationem cognitionis earundem rationum. Vide Conc. Vatican. Constit. de Fide cap. 3. can. 3.