Tractatus de divina traditione et Scriptura
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1882
Franzelin's Tractatus de divina traditione et Scriptura (Romae, Ex Typographia Polyglotta S.C. de Propaganda Fide, 1882, editio tertia): the prolegomenon, the treatise on divine tradition with the scholion, the treatise on Scripture, and the dogmatic appendix. Latin from the 1882 edition, with a new English translation.
Prolegomenon de principiis obiectivis christianae cognitionis ac theologiae universim spectatis
Tractatus de divina traditione
Tractatus dogmaticus de divinis Scripturis
Appendix de habitudine rationis humanae ad divinam fidem
Caput I
Caput II
De veritatibus per se notis
- Ratio interna in nonnullis veritatibus lucet immediate ex ipsis terminis perceptis. Sunt nimirum veritates, in quibus vel omnis intellectus sui compos vel saltem paulo excultior comprehensionem notarum in una et altera idea, quae comparantur suntque termini iudicii ac propositionis, facili intuitu percipit sufficienter, ut ex ipsa percepta notione immediate ei evidens sit earum convenientia vel discrepantia. Cuivis intellectui hoc modo evidentia sunt illa vera, quorum elementa sunt ideae universalissimae et ideo comprehensione notarum simplicissimae, quas primo format intellectus exiens in actum. Haec sunt prima principia, ex quibus intellectus ad alia intelligenda progreditur. Unde apparet, cur nobis sit principium simpliciter primum (in ordine logico) illud « non posse idem simul esse et non esse. » In idea scilicet entis, quam intellectus omnium primam format, istud principium fundatur, et ex ea immediate intelligitur; in ipso autem fundantur omnes cognitiones subsequentes. Omnes enim conceptus subsequentes formantur ex additione ad ens universalissime et ideo abstractissime acceptum, non quidem ex additione alicuius quod sit extra rationem entis, extra quam nihil est, sed per expressiorem conceptionem modorum qui efficiunt omne ens (res, unum, aliquid, verum, bonum), vel per conceptionem graduum entis, secundum quos sunt diversa rerum genera. Vide S. Th. de Verit. q. 1. a. 1. θ.
Quia lumen intellectus seu vis intellectualis nobis congenita huiusmodi fundamentales conceptus et prima principia connaturaliter format sine studio et cultura disciplinae, quam primum sese exserit in proprios suos actus, et quia tota activitas subsequens intellectui connaturalis ex illis primis principiis progreditur; ideo illa dicuntur principia nobis innata. « Praeexistunt in nobis quaedam scientiarum semina, scilicet primae conceptiones intellectus, quae statim lumine intellectus agentis cognoscuntur per species a sensibilibus abstractas, sive sint complexa ut dignitates (ἀξιώματα seu principia), sive incomplexa ut ratio entis, unius et huiusmodi, quae statim intellectus apprehendit. Ex istis autem principiis universalibus omnia principia sequuntur sicut ex quibusdam rationibus seminalibus » S. Th. de Verit. q. 11. (de Magistro) a. 1. cf. q. 10. a. 6.
- Aliquando ideae conferendae seu termini iudicii et propositionis non a quovis intellectu qui sui compos sit, sed solum ab intellectu iam pluribus notionibus praeformato et exculto sufficienter percipiuntur secundum suas notas, ut ex ipsis terminis perceptis convenientia vel discrepantia earumdem evidenter intelligatur. Huiusmodi veritates non omnibus sed solum doctoribus immediate evidentes multae sunt in omnibus disciplinis.
Utramque classem veritatum quae sunt per se notae, declarat s. Thomas. « Sicut dicit Boëthius, quaedam sunt dignitates (ἀξιώματα) vel propositiones per se notae communiter omnibus, et huiusmodi sunt illae propositiones, quarum termini sunt omnibus noti... Quaedam vero propositiones sunt per se notae solis sapientibus, qui terminos propositionum intelligunt, quid significant... In his autem quae in apprehensionem hominum cadunt, quidam ordo invenitur. Nam illud quod primum cadit in apprehensionem, est ens cuius intellectus includitur in omnibus, quaecumque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur super rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur » S. Th. 1. 2. q. 94. a. 2.
- In veritatibus quae ex ipsis terminis perceptis intelliguntur, seu quae sunt per se notae, obiectum materiale (quod manifestatur intellectui et quod cognoscitur) est etiam obiectum formale (sub quo illud manifestatur et cognoscitur); recte ergo dicuntur veritates cognitae se ipsis. Nihilominus tamen etiam in his obiectum materiale et formale potest ratione et consideratione mentis distingui.
Cognitio veritatis per sese manifestatae seu per se notae, ut patet, est cognitio immediata, haecque a veteribus specifice dicitur intellectio seu intellectus in distinctione a scientia (de qua mox); unde aiunt: intellectus est principiorum. Hinc etiam facultas mentis seu mens ipsa quatenus refertur ad intuitionem veritatis per se notae, dicitur intellectus ad distinctionem a ratione, quae refertur ad scientiam veritatum cognitarum ex aliis ut ex principiis.
Corollarium. Quando simpliciter et sine addito loquimur de veritatibus per se notis, significamus veritates per se notas quoad nostrum intellectum humanum. Quoad se ipsas omnes veritates necessariae essent per se notae; sufficienter enim intellecta quidditate terminorum, eo ipso intelligeretur eorumdem convenientia vel discrepantia. Sed quando humanus intellectus quidditatem terminorum non satis penetrat, inde fit, ut neque convenientiam et discrepantiam ex ipsis terminis possit intelligere; atque ita huiusmodi veritates quoad nos non sunt per se notae. S. Th. de Verit. q. 10. a. 12.