Tractatus de divina traditione et Scriptura
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1882
Franzelin's Tractatus de divina traditione et Scriptura (Romae, Ex Typographia Polyglotta S.C. de Propaganda Fide, 1882, editio tertia): the prolegomenon, the treatise on divine tradition with the scholion, the treatise on Scripture, and the dogmatic appendix. Latin from the 1882 edition, with a new English translation.
Prolegomenon de principiis obiectivis christianae cognitionis ac theologiae universim spectatis
Tractatus de divina traditione
Tractatus dogmaticus de divinis Scripturis
Appendix de habitudine rationis humanae ad divinam fidem
Caput I
De veritate
- Veritas definiri solet « assimilatio rei et intellectus. » Potest ergo veritas considerari in rebus sive obiectis, et in intellectu.
Veritas ut est in obiectis, est eorum habitudo ad intellectum quatenus, sicut sunt, cognosci possunt, seu est eorum cognoscibilitas. Quidquid habet rationem entis, prae aliquo intellectu est cognoscibile; et vicissim quidquid cognoscibile est, habet rationem entis. Tam late ergo patet haec veritas, quam ratio entis; unde ens et verum convertuntur.
Quia ratio entis ac proinde entis habitudo ad intellectum transcendit omnes categorias, haec veritas dicitur transcendentalis.
Quia cognoscibilitas non est formaliter sed tantum fundamentaliter assimilatio rei et intellectus, haec veritas etiam dicitur fundamentalis.
Veritas ut est in intellectu h. e. in actu intelligendi seu in cognitione, consistit in conformitate cognitionis cum obiecto seu cum veritate fundamentali. Haec conformitas est veritas formalis, quae in definitione initio posita declaratur.
-
Si cognoscens manifestat suam cognitionem, conformitas manifestationis cum cognitione est veritas moralis seu veracitas, quae magis pertinet ad voluntatem quam ad intellectum. Praesupposita veritate formali in intellectu, in manifestatione cognitionis est etiam conformitas cum obiecto. Haec conformitas manifestationis cum obiecto est veritas manifestationis simpliciter, quae oritur ex veritate formali in intellectu et ex veritate morali seu veracitate pertinente ad voluntatem.
-
Deus quatenus est Esse infinitum et necessarium (ὁ ὢν) infinite cognoscibile, a quo ut principio et fine essentialiter pendet omnis ratio entis, est prima veritas fundamentalis. Quatenus est intellectus infinitus identificatus cum infinita essentia et ideo substantialis intellectio veri infiniti atque in eo omnis veri, pariterque quatenus sub hac ratione infinitae intellectionis est exemplar, fons et origo omnis luminis intellectualis participati; Deus est substantialiter prima veritas formalis. Quatenus est ipsa rectitudo, norma, exemplar, principium et finis omnis rectitudinis; Deus est prima veritas moralis. Propterea omnis Dei manifestatio, omne verbum Dei est necessario verum veritate morali et veritate manifestationis simpliciter dicta. Deus est veritas (ἡ ἀλήθεια). Per appropriationem posset praedicari Pater prima veritas fundamentalis, Verbum prima veritas formalis, Spiritus Sanctus prima veritas rectitudinis seu sanctitatis. Vide Tract. de Deo th. XXVIII. XXXVI. seqq.
Intellectus 1 creatus non est ipsa veritas; est tamen naturalis imago Dei, quatenus ex natura sua factus est ad veritatem, quam cognoscendo possidet, et per quam ex potentia (i. e. possibilitate et ordinatione ad ulteriorem connaturalem perfectionem) fit in actu (h. e. in sua propria perfectione). Veritas ergo est proprium bonum intellectus, eoque maius, quo veritas est nobilior; unde veritas suprema i. e. Deus obiective, et possessio Dei per cognitionem subiective est ultimus finis intellectus 2.
Corollarium 1. Veritas formalis quadamtenus est etiam in simplici obiecti apprehensione. Est enim apprehensio simplex conformis et quidem semper suo obiecto; unde simplex perceptio sive sensuum sive imaginationis sive intellectus nulla potest esse in se falsa, quamvis praebere possit occasionem falsi iudicii. Quia tamen huiusmodi simplex repraesentatio est potius inchoatio et elementum cognitionis humanae quam cognitio, quae demum per iudicium completur; ideo aliquando dicitur in simplici perceptione nec veritas esse nec falsitas. Cognitio itaque sensu magis proprio in praesenti nostra conditione perficitur per compositionem et divisionem seu per iudicium, dum unum conceptum comparamus cum altero, et sic unum cum altero convenire vel non convenire iudicamus. In iudicio potest esse conformitas vel difformitas intellectus cum obiecto, i. e. potest esse veritas formalis aut falsitas. Haec igitur iudicii conformitas magis proprie quam conformitas simplicis perceptionis est et dicitur veritas formalis. « Intellectus nostri, inquit s. Thomas, duplex est operatio. Una qua format simplices rerum quidditates, ut quid est (το τι ἦν εἶναι) homo, vel quid est animal; in qua quidem operatione non invenitur verum per se nec falsum, sicut nec in vocibus incomplexis. Alia operatio intellectus est, secundum quam componit et dividit affirmando et negando, et in hac iam invenitur verum et falsum sicut et in voce complexa (enuntiatione seu sententia), quae est eius signum » S. Th. de Veritat. q. 14. a. 1. Θ.
Corollarium. 2. Veritas in rebus, ut diximus, est earum habitudo ad intellectum; unde patet, quae possit et quae non possit rebus subesse falsitas. In ordine ad ideas divinas et ad divinum intellectum practicum veritas rerum est earum conformitas cum intellectu divino, qui (ut practicus) vel efficiens est vel praecipiens. Repugnat difformitas ab ideis divinis effectricibus (λόγοι οὐσιοποιοί Dionys. div. nomin. c. 5. n. 8). Sed supposita libera voluntate creata potest esse in ordine morali difformitas a ratione divina praecipiente et a divina norma rectitudinis. Unde omne peccatum in Scripturis dicitur mendacium. In ordine ad ideas intellectus creati etiam practici potest esse et saepe est difformitas in rebus ab illo practico intellectu pendentibus. In ordine ad intellectum speculativum sive divinum sive humanum nulla potest rebus ipsis subesse falsitas proprie dicta, quamvis possint esse occasio falsitatis in intellectu creato. In ordine ad intellectum divinum id, quod dicimus, per se patet; est enim intima essentia et perfectione sua determinatus ad comprehendendum omne verum. In ordine etiam ad intellectum creatum facile intelligitur, quod affirmavimus. Veritas enim in rebus est entis cognoscibilitas, cui falsitas non contradictorie sed contrarie opponitur. Negatio ergo cognoscibilitatis nondum esset falsitas; deinde haec ipsa negatio non est in obiecto, sed est ex imperfectione intellectus creati; ens enim in se tantum est cognoscibile, quantum ens est. Falsitas autem contraria veritati esset talis ex ipsa entis natura habitudo, ut ab intellectu recte cognoscente eliceret iudicium falsum; hoc autem est evidenter absurdum. Nulla ergo in rebus secundum habitudinem ad intellectum speculativum potest esse falsitas. Possunt tamen esse et sunt multae res ita comparatae, ut intellectui imperfecto facile et frequenter occasionem praebeant eis tribuendi praedicata, quae reapse non competant, aut vicissim negandi quae competant. Illa quibus alia et praesertim nobiliora praedicata quam conveniant, tribuuntur, si facile praebeant occasionem ita errandi, a scientibus denominantur eo praedicato ut falso, quod ab errantibus eis tribuitur ut verum: falsi dii, falsi amici, falsa virtus, falsum aurum.