Tractatus de Deo uno secundum naturam
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1870
Johannes Baptist Franzelin's Tractatus de Deo uno secundum naturam treats the divine nature and attributes within nineteenth-century scholastic theology. The present digital edition follows the Rome 1870 print and includes the Latin text with an English translation. The title pages, approbations, errata, and indexes are omitted.
Prolegomenon de theologiae obiecto
Sectio I
Sectio II
Sectio III
Sectio IV
Sectio V
Caput I
Caput II
Thesis I: Voluntas Dei salvifica antecedens universalis demonstratur ex Scripturis
Thesis II: Voluntas Dei salvifica eadem universalis demonstratur ex doctrina Patrum
Voluntas Dei salvifica universalis demonstratur ex doctrina Patrum.
« Genuinum esse eum, quem diximus ss. Scripturarum sensum, totius antiquitatis catholicus intellectus certos nos reddit. Docent enim ss. Patres unanimes, velle1 Deum omnes homines salvos fieri voluntate antecedente2, quam ex sese suaque bonitate concipit; nec aliam eius esse voluntatem negandi aeternam salutem et damnandi nisi consequentem, conceptam ex iustitia propter peccata, quae numquam expiata divinae praescientiae obversantur. »
Patrum doctrinam in thesi hac enuntiatam discere quisque potest ex Petavio de Deo l. X. c. 4. 5; de Incarnat. l. XIII. c.1-14; Did. Ruiz de volunt. Dei disp. XIX. sect. 5.6; disp.XX. sect. 1. 6. 7; Scip. Maffei Histor. dogmat. praesertim ll. IV. V. VI. Nobis in re non difficili pauca indicasse sufficiat.
1°. Inter Patres graecos nullus, inter latinos saltem usque ad Augustini aetatem nemo est, qui Dei voluntatem salvandi homines universalem esse et ad singulos protendi negaverit. Augustini quae fuerit sententia, paulo post videbimus. Immo nullus est Patrum, qui data opportunitate eam voluntatis salvificae amplitudinem disertissime professus non sit.
Docent enim a) voluntatem salvandi esse in Deo principem et conceptam ex naturae suae bonitate, qua propterea Deus non vult, nisi quod creaturae undequaque bonum est. Unde si erga aliquem hominem non sit voluntas salvandi, sed potius damnandi, hanc aiunt a Deo non concipi, nisi quatenus provocetur peccatis hominum. Vide th. XLVII. n. II. Hinc b) docent, velle Deum salutem aeternam omnium, quorum ipse creator et Deus est. « Ille omnes suos vult esse, quos condidit et creavit; utinam tu homo non fugias et te abscondas: ille etiam fugientes requirit et absconditos non vult perire » Ambros. in Ps. 39. n. 20. « Unus enim Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus omnium hominum Deus est, et ideo cupit omnes salvari, quos fecit » Primasius in 1. Tim. II. 5. Quare c) aiunt: quantum ad Dei partes spectat, omnes essent illuminati, omnes iusti, omnes salvi ὡς τὸ γε αὐτοῦ μέρος, διεσῳθησαν ἅπαντες, καὶ γὰρ ἐκλήθησαν ἅπαντες Origenes, Chrysostomus, Cyrillus Alex., Theophylactus, Ambrosius, Paulinus. Secundum haec d) dicitur a Patribus « salus generale beneficium, commune ius indulgentiae » Ambros. καθολικὴ καὶ γενικὴ σωτηρία Didym. Alex. Trin. I. 27; κοινὴ βασιλεία καὶ γενικὴ3 κοινὴ Gregor. Nyss. in Eccl. hom. III. 3. T. I. p. 407. Haec cum sit voluntatis salvificae amplitudo, e) quaerunt PP. frequenter, undenam fiat, ut non omnes salventur? Respondent vero constanter, inde id esse, quia « non omnes accedere voluerunt », quia « homines seipsos fraudant generali beneficio », quia « sibi ipsis sunt invidi, » quia « homines salvari nolunt, Deus autem necessitatem non imponit. » Ambros. Paulinus, Chrysost. Oecumen. Hanc vero responsionem, si de adultis fiat quaestio, saeculo V. communem fuisse, indicat S. Augustinus Enchir. c. 97. « Quando requiritur causa, « cur non omnes salvi fiant, responderi solet, quia hoc ipsi nolunt. » Nec Augustinus responsionem improbabat nisi sensu Pelagiano acceptam, quasi hominis esset naturalibus liberi arbitrii viribus se ipsum salvare. Unde ad difficultates de sensu doctrinae Augustini post eius obitum exortas respondens fidelissimus eius discipulus S. Prosper Aquitanus eodem modo ut ceteri PP. hac de re loquitur, adhibita tamen ubique diligenti cautione contra venena Pelagianorum et Semipelagianorum. Sic (« ad Capitula Gallorum » n. 8.) obiectioni, quod iuxta Augustinum « non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum, » respondet Prosper, nos non posse quidem perscrutari, quomodo Deus velit omnes omnino salvos fieri, id tamen ex Scripturarum oraculis esse credendum; tum subiicit: « omnium ergo hominum cura est Deo, et nemo est, quem non aut evangelica praedicatio, aut legis testificatio, aut ipsa etiam natura conveniat4. Sed infidelitatem hominum ipsis adscribamus hominibus, fidem autem donum Dei esse fateamur, sine cuius gratia nemo currit ad gratiam. » Et in recapitulatione ad eandem obiectionem scribit: « item qui dicit, quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum, durius loquitur quam loquendum est de altitudine inscrutabilis gratiae Dei, qui et omnes vult salvos fieri atque in agnitionem veritatis venire, et voluntatis suae propositum in eis implet, quos praescitos praedestinavit... ut et qui salvantur, ideo salvi sint, quia illos voluit Deus salvos fieri; et qui pereunt, ideo pereant, quia perire meruerunt. » Cf. responsionem Prosperi ibidem ad obiect. 2am. et 12ae; S. Fulgentium ad Monim. l. 1. cc. 23. 24.
Porro non alia est sentiendi loquendique ratio in Conciliis. In Concilio Arelat. circa annum 475. est Patrum epistola ad Lucidum presbyterum, ubi dicitur II. « anathema illi, qui dixerit illum qui periit, non accepisse, ut salvus esse posset; i. e. de baptizato vel de illius aetatis pagano, qui credere potuit et noluit. » VI. Item « anathema illi qui dixerit, quod Christus non pro omnibus mortuus est, nec omnes homines salvos esse velit. » In Concil. Carisiaco contra Gotteschalcum cap. III: « Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur: quod autem quidam salvantur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum. » Concilii Valentini III. hac in re plenus est consensus cum Patribus Carisiacensibus cap. II. « Nec ex praeiudicio Dei aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt. »
2°. Ex hac Dei universali voluntate, ut omnes salventur, Haec5 est Christi oeconomia et redemptio per Christum universalis. Docent PP. diserte, a) Filii incarnati voluntatem salvandi ad omnes homines extendi, quia Pater omnes vult salvos fieri. Sic Apollinaris sententiam: « Christum operatione secundum carnem non omnes vivificare (quantum ex se est), sed aliquos quos voluit, » Gregorius Nyssen. damnat his verbis. « Filius quos vult, vivificat: haec non ita accipimus, ac si aliqui a vivificante voluntate reiiciantur; sed quoniam omnia quae Patris sunt, Filii quoque esse accepimus et credimus, ideo et Patris voluntatem in Filio contemplamur. Pater autem omnes vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire... Itaque manifestum est, eos omnes, quos Pater vult vivificari, ipsum quoque Filium (quantum ex se est) vivificare... et benefica in homines voluntate non esse Patre inferiorem, ut Apollinarius censet, dum ait, non omnes sed aliquos tantum salvari voluisse. Neque enim divina voluntas in causa est, cur, dum alii salvantur, alii pereant; alioquin ad illam voluntatem tamquam ad causam horum perditio referenda esset » Nyss. in Antirrhet. Bibl. Gallandi T. VI. p. 543. b) Frequenter docent Patres, Christum oeconomiam redemptionis administrasse, et sanguinem fudisse pro genere humano, pro natura humana, pro omnibus quorum naturam assumpsit, pro uniuscuiusque hominis natura. « Qui dicunt, non esse bonum Dominum, obliti sunt, quod est culmen eius dilectionis erga homines, quia propter nos homo factus est. Ea ergo ratione summe bonus et nulli querelae obnoxius est Paedagogus noster Dominus, quod per excessum dilectionis erga homines naturae uniuscuiusque hominis ipse compatitur.... Quamobrem Deus quidem bonus est per se ipsum, iustus autem consequenter propter ea, quae nostra sunt, et hoc ipsum quia bonus est » Clemens Alex. Paedagog. l. 1. c. 8. p. 113. 127.6 Cf. th. XLVII. c) Repetunt Patres, salutis necessaria subsidia et nominatim Christi merita omnibus hominibus parata esse et velut in communi proposita. Sicut bona naturae, inquit Gregorius Naz. (or. 33. al 34. n. 9.), communia sunt hominibus, commune coelum, communes sol et luna et stellae et anni vicissitudines et pluviae et fructus et aer, et ratio communis, ita « communes sunt lex, prophetae, ipsique Christi cruciatus, per quos restaurati sumus non facta aliqua exceptione, sed omnes eiusdem Adam participes et a serpente in fraudem inducti et per peccatum morte affecti, et per coelestem Adam saluti restituti et ad lignum vitae, unde excideramus, per lignum ignominiae revocati. »