Tractatus de Deo uno secundum naturam
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1870
Johannes Baptist Franzelin's Tractatus de Deo uno secundum naturam treats the divine nature and attributes within nineteenth-century scholastic theology. The present digital edition follows the Rome 1870 print and includes the Latin text with an English translation. The title pages, approbations, errata, and indexes are omitted.
Prolegomenon de theologiae obiecto
Sectio I
Sectio II
Sectio III
Sectio IV
Caput I
Thesis I: Deus spiritus est
Deus spiritus est.
« In perfectionum, quas declaravimus, complexu continetur, Deum esse spiritum infinitum: quando igitur in Scripturis Deus spiritus esse dicitur, id sensu maxime proprio intelligi debet. Hoc ipsum nominatim ex contextu Io. IV. 24. demonstratur, et ex dependentia spiritualium creatorum omniumque perfectionum spiritualium a Deo spiritu. »
I. Nomine spiritus intelligimus substantiam, quae a) negative non habet partes reales sive constituentes sive integrantes; sed simplex est et una in se citra distinctionem et diffusionem plurium saltem substantialium componentium. Hanc vero simplicitatem in spiritu intelligimus non solum ut negationem partium, sed positive ut intrinsecam essentialem nobilitatem entis, quae gradum substantiarum habentium perfectionem in compositione et ex compositione partium, aliquo saltem sensu infinite superat; ita nimirum, ut nulla intensio talium perfectionum ad eam nobilitatem pertingere possit, sed sit nobilitas toto ordine superior. Est enim et intelligitur spiritus b) substantia immaterialis, h.e. negative non iners, vel agens solum extra se, vel in intrinseca actione restricta ad composita et pendens a compositione; sed quae positive habet in se vitam eamque intellectualem: nempe ex sua ipsa essentia ordinata est, ut actu vitali intelligat verum et in se ipsa habeat veritatem formalem, et actu vitali tendat in bonum cognitum sub ratione boni ac amore illud amplectatur, et in bono sit beata. In his porro omnibus intimis actibus vitalibus spiritus simul habet intimam conscientiam suorum actuum, et conscientiam sui tamquam principii substantialis. Denique c) ex ipsa entis et vitae spiritus simplicitate, nobilitate, intellectualitate spiritus est natura sua immortalis, in sua substantia incommutabilis, et in ordine ad locum exemptus et superior iis modis existendi, quibus corpora in spatio subiiciuntur. Quo haec simplicitas et intellectualitas est perfectior, eo perfectior est natura spiritus.
Atqui ex demonstratis in superioribus thesibus: a) Deus est purissimus actus, in quo propter essentialem perfectionem non solum compositio physica ex partibus realibus, sed etiam compositio metaphysica ex partibus secundum rationem consideratis absolute repugnat. b) Non solum est substantia intellectualis, cui sit facultas veri et boni amplectendi actibus suis vitalibus; sed est essentialiter unus substantivus actus, qui identice est et verum absolutum et intellectio infinita veri, et bonum absolutum et amor infinitus boni, atque ita in se ipso ac in plenitudine suae perfectionis absoluta infinita beatitas. c) Sicut Deus est absoluta incommutabilis veritas, bonitas, activa potentia substantialis et purus actus; ita omnino repugnat eius perfectioni omnis successio, et omnis limitatio praesentiae: est ipse sua aeternitas et sua immensitas.
Haec vita infinitae intellectionis, voluntatis, beatitatis non solum est actus intimus substantiae divinae; sed est ipsa aeterna, immensa substantia divina. « Totus est cogitatio, totus voluntas, totus mens, totus lux, totus oculus, totus auditus, totus fons omnium bonorum » Iren. 1.I. c.12. n.2.1. Unde divina intellectio et voluntas non solum est independens ab omnibus, quae sunt vel cogitari possunt extra ipsam, sed est principium et exemplar et causa, unde pendet omne verum, omne bonum, omnis vita, omnis intellectio, omnis amor boni, omnis beatitudo. Est igitur Deus spiritus infinitus, quia est vita intellectualis infinitae perfectionis ἡ ζωὴ, τὸ φῶς, ἡ ἀγάπη, ἡ αὐτοζωὴ, ἡ αὐτοσοφία, ἡ αὐτοαγαθότης (Dionys. div. nom. c. 2. 5.); est spiritus sensu eminenti, ad quem creati spiritus et quidquid spirituale praeter ipsum concipitur, sunt imagines tantum et similitudines. Hinc quo propius creaturae sunt ad imaginem et similitudinem Dei, eo magis proprie sunt spiritus. In ipsis Scripturis anima humana secundum facultates intellectuales dicitur spiritus πνεῦμα ad distinctionem a facultatibus sensitivis, secundum quas eadem ipsa substantia informans et animans corpus appellatur anima ψυχή. Hinc porro substantiae intellectuales illae, quae non ordinantur ad corpus per huiusmodi facultates sensitivas, nobilioris sunt ordinis et puri spiritus. Ulterius anima elevata per dona supernaturalia, quae sunt et dicuntur spiritualia, appellatur spiritualis πνεῦμα, homo totus per hanc elevationem est πνευματικὸς in comparatione cum conditione mere naturali, secundum quam dicitur carnalis σαρκικὸς2. Si igitur res ipsa spectetur, quam philosophice et theologice nomine spiritus expressam volumus, Deus sensu maxime proprio est et dicitur spiritus, quamvis spectata impositione nominis prius de creatis quam de Deo dicatur, quod commune habet cum ceteris fere nominibus, quibus divinas perfectiones designamus (vide supra Coroll. 1. ad th. XIII.).
II. Est prorsus absurdum, ut ex dictis patet, quod docuit Georgius Hermes, spiritualem Dei naturam nullo alio valido argumento demonstrari posse praeter illud, quod suppeditatur in textu Io. IV. 24: spiritus est Deus. Immo huius ipsius dicti Salvatoris tota vis satis intelligi nequit, nisi cetera revelatae doctrinae capita de simplicitate et intellectuali vita, quae Deus est, simul conferantur. Hac autem collatione instituta est verissimum, illis Christi verbis velut synthesin comprehendi eorum omnium, quae in superioribus thesibus de essentia, veritate, bonitate et simplicitate Dei demonstrata sunt; Dei enim naturam omnino spiritualem eo inciso enuntiari, ex contextu sane probatur.
In isto sermone cum muliere Samaritana Io. IV. 20–24. Christus Dominus ex natura Dei spirituali deducit, spiritualem debere esse cultum Dei: « spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. »
Ut ergo ex contextu ipso probetur, quo sensu Deus dicatur spiritus, inquirendum est, quo sensu cultus divinus quem Dominus pollicetur, dicatur esse « in spiritu et veritate. » Rursum ut hoc alterum intelligamus, definiendum est, quae sit et quae non sit instituta ibi oppositio inter cultum veteris oeconomiae et cultum promissum novi Testamenti.
Distingui hic debet inter res quae opponuntur, et inter formalem rationem sub qua opponuntur. Res quae opponuntur, non sunt cultus mere externus et cultus mere internus, ut asserebant haeretici pseudomystici, et nunc dicunt homines impii, qui omnem cultum externum sublatum vellent. Mulier quaerit non de quavis Dei adoratione sed de ea, quam Samaritani in templo montis Garizim, Iudaei in templo Hierosolymitano tantummodo exhibebant; haec autem erat adoratio cultus publici et sacerdotalis exerciti nominatim per sacrificia: unde etiam in oppositione publicus et sacerdotalis cultus novi Testamenti intelligi debet. Hic sensus probatur tum ex quaestione, quae erat de adoratione publica; tum ex identitate vocabuli in utroque membro. « Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet. » « Venit hora, quando neque in monte hoc neque Hierosolymis adorabitis..... Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum: spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare»3. Cultus autem publicus et sacerdotalis nequit esse mere internus. Igitur res quae sibi invicem opponuntur, non possunt esse cultus mere externus Testamenti veteris, et cultus mere internus novi Testamenti. At formalis ratio, sub qua instituitur oppositio, debet intelligi id, quod in utroque cultu respondet propriae indoli oeconomiae, ad quam pertinet. Hoc autem in veteri oeconomia est utique externum, caerimoniale, typicum, per se inefficax, atque ut Apostolus loquitur (2. Cor. III. 6. sq.; Heb. IX. 10.), ministratio litteris deformata et iustitia carnis: in cultu vero novi Testamenti character proprius ex ipsa indole oeconomiae gratiae est id, quod est internum, spirituale, efficax ad iustificationem in spiritu. Opponit itaque Christus Dominus cultui typico et eatenus imperfecto cultum perfectum et ab illo praefiguratum; hoc enim sensu dicitur adoratio in veritate et dicuntur adoratores veri4. Cum imperfectione typi cohaeret, quod cultus, quatenus proprius illius oeconomiae typicae, est externus; et sub hac formali ratione ei opponitur cultus novi Testamenti ut adoratio in spiritu: « venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. » Adoratio autem in spiritu, dispositionibus, cogitationibus, affectibus animi, in fide, spe et charitate sub hac formali ratione est aliquid spirituale solutum ab omnibus materialibus, est vita omnino intellectualis in actibus, qui proprio sensu sunt et dicuntur spirituales, ex qua spiritualitate habet cultus perfectionem, ut sit adoratio in veritate.
Unde conclusio haec est: adoratio in spiritu et veritate exigitur ex propria ratione naturae Dei, quia Deus est spiritus: « spiritus est Deus, et (per hebraismum particula illationis = ergo) eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. » Atqui in locutione « adorare in spiritu » nomen spiritus sumitur necessario in significatione negante id quod materiale est et corporeum, ac affirmante intellectualem vitam supernaturalem in fide, spe et charitate. Ergo etiam dum Deus dicitur spiritus ad demonstrationem, cur ei respondeat cultus spiritualis, Christus Dominus intellexit et intelligi voluit spiritum significatione negante id quod materiale est, et affirmante substantiam ac vitam intellectualem, secundum conceptum spiritus paulo ante n. I. praestructum.
Simili fere ratione 2. Cor. III. oeconomia christiana describitur in suis bonis et donis spiritalis, cui opponitur oeconomia externa et legislatio in tabulis ac litteris. Principium vero charismatum dicitur « Spiritus Dei vivi; » consequenter ministerium N. T. est « ministratio Spiritus. » Spiritus vero auctor charismatum intelligitur non sane qualitas, sed substantia subsistens et personalis; concludit enim Apostolus: « Dominus autem Spiritus est » (ὁ δὲ κύριος τὸ πνεῦμά ἐστιν). Ceterum nihil opus est ad textus appellare Scripturarum, quibus Dei natura et essentia exhibeatur spiritualis, cum doctrina revelata universa de relationibus Dei ad creaturas id ipsum evidenter demonstret.
III. Deus non solum ut creator et conservator est « Deus spirituum universae carnis » (Num. XVI. 22; Iob XII. 10.) et « amator animarum » (Sap. XI. 27.); sed etiam distinctius describitur tamquam sol intelligibilium (ἥλιος τοῖς νοητοῖς), ut loquitur Nazianzenus (or. 21. n. 1; or. 28. n. 30. Cf. supra th.XI.n.II.). Est enim Deus principium generatim omnis vitae Ps. CIII. (heb. 104.) 30; Iob XXXIII. 4. Nominatim est fons vitae intellectualis, « lux illuminans » primo quidem in ordine etiam naturali: ipse « cor dedit excogitandi et creavit scientiam spiritus » Ecclesi. XVII. 5. 6. Deinde est fons vitae intellectualis in ordine supernaturali; quod enim in oculum, in aurem, in cor hominis, in scientiam videlicet naturalem non ascendit, hoc « revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei » 1. Cor. II. 9.10. « Spiritus Domini est Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis » Is. XI. 2. Est ipse solus principium omnium spiritualium charismatum, quae sive ad intellectum sive ad voluntatem referuntur: « haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus » 1. Cor. XII. 4. sqq.; « divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; » et in eodem Spiritu datur sapientia, scientia, operatio virtutum, prophetia, discretio spirituum 1. Cor. 1. c. Idem denique Spiritus ipsis suis donis transformat in eandem imaginem spiritus creatos a claritate in claritatem 2. Cor. III. 18.5, ut finaliter non quidem substantia sed coniunctione et similitudine reddantur unus spiritus cum ipso spiritu, qui eis est principium et ultimus finis 1. Cor. VI. 17. Haec autem omnia operatur unus Spiritus in se manens absque sui mutatione. « Omnium artifex sapientia… est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex… omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis… et cum sit una, omnia potest, et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit » Sap.VII. 21-27.6
Declaratur itaque nobis Deus absoluta in se manens intelligentia et voluntas substantialis, sive declaratur spiritus personalis in se manens, ita ut non sui diremptione aut emanatione, sed sua libera volitione principium et causa sit intellectuum, voluntatum, spirituum finitorum, omniumque substantiarum, virium, et facultatum spiritualium; sicque principium dicitur esse,quia et quatenus est ipse creator spiritus. Ergo non solum ex principio metaphysico, quod perfectio effectus necessario vel formaliter vel eminenter praeexistit in causa, sed etiam ex disertis Scripturarum declarationibus dependentia spiritualium omnium effectuum a Deo tamquam a causa exemplari et efficiente demonstrat, Deum esse spiritum secundum omnes rationes, quibus hoc nomine perfectiones simplices et citra limitationem designari possunt.