Tractatus de Deo uno secundum naturam
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1870
Johannes Baptist Franzelin's Tractatus de Deo uno secundum naturam treats the divine nature and attributes within nineteenth-century scholastic theology. The present digital edition follows the Rome 1870 print and includes the Latin text with an English translation. The title pages, approbations, errata, and indexes are omitted.
Prolegomenon de theologiae obiecto
Sectio I
Sectio II
Caput I
Caput II
DE COGNITIONE DEI UT IN SE EST, SEU DE VISIONE BEATIFICA.
Thesis I: Nulli creaturae immediata visio divinae essentiae naturalis est
Nulli creaturae immediata visio divinae essentiae naturalis est.
« Non solum oculo corporeo Deus in se ipso absolute invisibilis est; sed etiam nullus intellectus creatus secundum naturalem suum cognoscendi modum potest divinam essentiam intueri in se ipsa, atque ut in se est; sed tantummodo cognoscere per aliud obiectum creatum et ideo solum analogice. »
Visio quamvis ex prima impositione nominis dicatur de perceptione per sensum visus, significatione tamen derivata usurpatur de cognitione intellectuali, atque ita idem omnino est ac intellectio. Sicut autem visio sensilis est immediata et clara perceptio obiecti visibilis in se ipso, ita etiam visio mentalis simpliciter dicta, nominatim quando refertur ad Deum tamquam ad obiectum visionis, sensu proprio significat intellectionem claram et immediatam obiecti in se ipso. Unde Paulus simpliciter appellat invisibilia Dei, horum autem intellectionem mediatam nonnisi addita declaratione dicit conspectionem : « invisibilia enim ipsius per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur » Rom. I. 20. (supra p. 38.). Ut haec significatio visionis et distinctio a cognitione mediata sive rationis sive fidei pressius determinetur, solet per appositum definiens dici visio intuitiva.
Iam vero imprimis in Scriptura duplex est series testimoniorum, in quarum una non solum dicitur, Deum a nobis in hac vita non videri, ista nimirum visione immediata et intuitiva, de qua re egimus in capite praecedenti; sed simpliciter Deus exhibetur invisibilis intellectui creato et soli sibi ipsi visibilis: in serie vero altera testimoniorum pro angelis et hominibus in vita aeterna praedicatur ac promittitur ipsa visio intuitiva, sed tamquam gratia Dei et tamquam merces ac corona meritorum gratiae. In eundem plane sensum praedicatio ecclesiastica atque traditio universa declarat et explicatius proponit hanc distinctionem invisibilitatis et visionis Dei in se ipso. Huiusmodi vero doctrina revelata, ut patet, hoc tandem dogma continet: Deum in se ipso esse invisibilem viribus naturalibus creaturae; hanc tamen posse elevari et re ipsa elevatam esse per gratiam ad visionem Dei intuitivam, in qua proinde supernaturalis beatitudo perfecta et ultimus supernaturalis finis (formalis) constituatur. Quoniam porro haec ipsa visio, utpote operatio mentis creatae quantumvis supernaturali lumine elevatae, manet intellectio finita, eius vero obiectum, utpote ens infinitum, est infinite cognoscibile; hinc visio Dei in creatura admittit gradus perfectionis in indefinitum, nec umquam potest esse adaequate respondens toti infinitae cognoscibilitati obiecti: quo sensu dicitur comprehensio Dei propria soli intellectui infinito. Possunt igitur distingui quatuor velut ordines toto genere inter se diversi: visio sensilis; tum visio Dei intellectualis, sed sensu improprio et mediata per ea quae facta sunt; visio Dei intuitiva et sensu proprio; visio denique comprehensiva. Prima in se repugnat; altera eaque sola potest esse in ordine naturali; tertia donatur creaturae in ordine supernaturali; quarta est soli ipsi Deo propria. Quare spectando visionem per sensum corporeum, vel spectando vires naturales intellectus creati et sumendo visionem in sensu proprio pro intuitione immediata, Deus potest et debet dici simpliciter invisibilis tum angelis tum hominibus; spectando etiam ordinem supernaturalem, sed intelligendo nomine visionis illam quae comprehensiva sit, in sua perfectione respondens toti cognoscibilitati obiecti, Deus hoc sensu absolute invisibilis est intellectui creato et sibi soli visibilis. Hinc in oppositione ad haeresim, qua asseratur (ut ab Eunomianis) naturalis comprehensibilitas Dei pro intellectu humano (vide supra th. X.), Deus utroque sensu sive viribus naturalibus intuitive, sive simpliciter comprehensive, debet dici creaturae invisibilis. Hac distinctione ut suo loco demonstrabimus, sententiae plurium gravissimorum Patrum possunt, et sine hac non possunt conciliari cum doctrina catholica et inter se invicem.
Quaerendum ergo est de invisibilitate Dei pro viribus naturalibus creaturae, de quo agemus in hac thesi; in sequentibus deinde dicemus de supernaturali intuitiva visione Dei, an sit; ac tum denique more nostro, quantum concessum est, inquiremus, quomodo sit haec supernaturalis et intuitiva Dei visio.
I. Deum corporeis oculis esse invisibilem, utique tam ex revelatione quam ratione, in theologia inquam et philosophia indubitatum est. Potest nihilominus haec ipsa Dei invisibilitas spectari duplici diverso modo, quod nimirum a) Deus ex sese non sit obiectum proportionatum in sua natura perceptioni sensuum; vel quod b) sicut Deus est purus spiritus et ideo in sua natura omnino supra obiectum sensuum, ita et sensus non possit supernaturaliter elevari ad perceptionem spiritalem atque ita ad videndum Deum purum spiritum (cf. Suarez l. II. c. 6. n. 3. seqq.). Primo modo quaestio est de ipsa natura Dei, hocque sensu tam certa est Dei invisibilitas pro oculo corporeo quam certum est, Deum esse purum spiritum; natura autem divina spiritualis ex principiis christianis per se intelligitur et inferius suo loco demonstrabitur. Sed sensu altero non tam quaeritur de natura Dei, quae supponitur spiritalis, quam de natura seu potius de potentia obedientiali (ut vocant) visus corporei, utrum repugnet absolute vel non repugnet eius elevatio ad perceptionem spiritalem. Vide S. August. ep. 147. ad Paulinam n. 49.
Priori itaque illo sensu invisibilitas divinae naturae revelata continetur tum in iis locis omnibus, ubi Deus dicitur spiritus, tum in iis, ubi diserte declaratur Deus invisibilis. «Deum nemo vidit umquam » Io. I. 18; 1. Io. IV. 12. Christus « imago Dei invisibilis » (τον Θεον του ἀοράτου) Col. I. 5; « immortali, invisibili, soli Deo honor » 1 1. Tim. I. 17; « qui solus habet immortalitatem et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest » ib. VI. 16. In huiusmodi enim locis simpliciter enuntiata invisibilitas Dei licet includat invisibilitatem etiam pro viribus intellectus creati, directe tamen et quodammodo a fortiori est exclusio visionis corporeae. In doctrina Ecclesiae et in explicatione Patrum dogma hoc semper fuisse indubitatum si opus esset demonstrare, appellari posset ad disputationes Patrum adversus Gnosticos et Manichaeos, adversus Anthropomorphitas, adversus Arianos, qui non essentiam quidem vere divinam, sed Filium et Spiritum Sanctum inferioris naturae visibilem esse vel fieri posse affirmarunt.
In sensu altero invisibilitas Dei, quod nimirum oculus corporeus non possit elevari ad visionem substantiae divinae, consequitur ex veritate fidei nunc declarata, et ex veritate certa, quod potentia non potest ferri extra suum obiectum seu, pro re praesenti, quod sensus corporeus non potest elevari ad operationem intrinsecus intellectualem; per hoc enim ipsum iam corpus non esset sed spiritus. « Quisquis autem vult cognoscere, quibus oculis Deus videatur, ipsum Deum cogitet, quia sapientia est, veritas est, charitas est (substantialis). Quocirca quibus oculis videtur sapientia, veritas, charitas, ipsis oculis videtur illa sapiens veraque divinitas. Non itaque corporis sed oculis animae Deus suam visionem promittit, quam capacem sapientiae, veritatis, charitatisque constituit » Fulgent. ad Ferrand. ep. 14. quaest. 3. n. 31. Cf. Aug. ep.147. n. 43. 44.
Nihilominus saeculo V. erant aliqui Catholici, qui non modo fieri posse, sed re ipsa futurum esse affirmabant, ut post resurrectionem oculus corporis glorificati videat Deum in sua substantia 2. S. Augustinus in ep. 92. ad Italicam anno 408 hoc commentum reiicit quidem velut « insipientiam » ac « dementiam » (ib. n. 5. 6.); sed cum aliqui severo hoc iudicio offensi essent, mitiorem modum loquendi adoptare coepit ep. 147. (seu libro de videndo Deo, ut ipsemet appellat) ad Paulinam n. 48. seqq. et ep. 148. ad Fortunatianum, ubi concedit adversariis, oportere adhuc diligentius inquirere, utrum hoc corpus nostrum terrenum ita in spiritale convertendum sit, ut oculus corporis spiritalis Deum videat. Ipse tamen semper in sua priori et vera perstitit sententia, eamque ex Patribus et Doctoribus Athanasio, Gregorio Nazianzeno, Ambrosio, Hieronymo confirmare studuit. Attamen ad placandum Episcopum aliquem ob severiores illas censuras sibi iratum subdit: « de corpore autem spiritali pacatius et diligentius inquiramus, ne forte aliquid certum ac liquidum, si nobis hoc utile esse novit, secundum Scripturas suas Deus dignetur demonstrare. Si enim hoc invenerit inquisitio diligentior, tantam corporis futuram mutationem, ut possit videre invisibilia, non, ut opinor, talis potentia corporis menti auferet visionem, ut exterior homo videre Deum tunc possit, non possit interior... Restat, ut interim de visione Dei secundum interiorem hominem certissimi simus; si autem etiam corpus mira commutatione hoc valuerit, aliud accedet, non illud abscedet. » ep. 48. n. 17.
Pulcherrime tandem Augustinus quaestionem hanc solvit circa annum 427. de Civ. Dei l. XXII. c. 29. Beati Deum cognoscunt « non per creaturas sed in creatura, » ut loquitur S. Bonaventura (supra p. 77.): atque ideo cum post resurrectionem oculis corporis glorificati videbunt « coelum novum et terram novam, » in creatura quae « liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei » (Rom. VIII. 21.), clarissime conspicient intellectu praesentiam, potentiam, et essentiam Dei non quidem in se sed per aliud aspectabilem ipsis oculis glorificatis 3 « Quod autem statim visis corporibus divina praesentia ex eis cognoscatur per intellectum, ex duobus contingit, scilicet ex perspicuitate intellectus et ex refulgentia divinae claritatis in corporibus innovatis » S. Th. 1. q. 12. a. 3. ad 2. Ita intelligenda sunt verba Augustini: « quamobrem fieri potest valdeque credibile est, sic nos esse visuros mundana tunc corpora coeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem et universa etiam corpora gubernantem per corpora, quae gestabimus, et (per illa) quae conspiciemus, quaquaversum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus; non sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate... sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exserentes vivimus, mox ut aspicimus non credimus vivere sed videmus... ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem .etiam per corpora contuebimur » Aug. ib. n. 6. Cf. Lupum Ferrariens. ep.30. (Bibl. Max. PP. T. XV. p. 15.).
II. Verum in Scripturis et in explicatione ecclesiastica potissimum ac prima intentione non pro oculis corporis, sed pro intellectu creato sermo est de invisibilitate Dei.
1°. In verbis Rom. I. 20. supra expensis (th. II.) recolatur mira illa invisibilitatis et visibilitatis coniunctio: « invisibilia eius per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur4. « Visio mediata h. e. cognoscibilitas et cognitio Dei pro intellectu creato per notiones aliunde derivatas affirmatur ita, ut in se ipso Deus seu omnia quae in Deo sunt, dicantur simpliciter invisibilia. Iam vero a) tota quaestio ibi est de visibilitate et invisibilitate intellectuali. b) Invisibilitas enuntiatur in subiecto tamquam intrinseca essentialis nota attributorum Dei, ac proinde (propter eius omnimodam simplicitatem) Dei ipsius. Unde haec invisibilitas non potest intelligi restricta pro humano solum intellectu, sed debet intelligi simpliciter ex intrinseca sui ratione pro omni intellectu creato; nam sibi ipsi Deum esse perfecte visibilem et comprehensibilem, ut per se evidens supponitur. c) Haec invisibilitas excludit visionem immediatam Dei et in se ipso, ut constat ex oppositione, qua invisibilia Dei praedicantur intellectu visibilia et visa per aliud. d) Tum hoc loco tum quoties alibi de invisibilitate Dei sermo est, non potest intelligi exclusa visio per intellectum elevatum ad ordinem et modum intelligendi supernaturalem, quia diserta revelatio in alia serie testimoniorum hanc supernaturalem visionem immediatam tum angelis tum hominibus, ut videbimus, tamquam ultimum finem et coronam ac vitam-aeternam diserte vindicat. Dicuntur ergo divina invisibilia in se ipsis pro naturali facultate omnis intellectus creati (cf. supra p. 38.).
Eodem sensu Dei invisibilitas iterum describitur ab Apostolo: « beatus et solus potens... qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest » 1. Tim. VI. 16. Ipsa intrinseca et creaturis incommunicabilis perfectio divini Esse descripta ab Apostolo secundum aliqua attributa, est ratio, cur Deus habitet lucem inaccessibilem. Ex ipsa enim infinita perfectione in se infinite cognoscibilis est, et ideo dicitur inhabitare lucem; sed ex eadem ratione infinitae perfectionis fit, ut visio proprie dicta, h. e. cognitio immediata divini Esse, atque ut est in se, superet omnem intellectum qui est extra hanc lucem, h. e. omnem intellectum creatum naturaliter cognoscentem: et ideo dicitur lux simpliciter inaccessibilis. Unde Paulus infert negationem non modo facti, sed etiam possibilitatis: nemo hominum vidit sed nec videre potest. Quamvis vero illatio sit particularis de hominibus, non ideo principium universale, quod lux simpliciter inaccessibilis dicitur, ad solos homines restringitur.
2°. In comparatione intellectus divini et intellectus creati, visio Dei dicitur naturalis Deo soli, ita ut haec sit propria nota distinguens et character divinitatis. « Deum nemo vidit umquam (οὐδεὶς ἑώρακε πώποτε), unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit » Io. I. 18. « Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo (in sinu Patris), hic vidit Patrem » ib. VI. 46. « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare » Matth. XI. 27. « Quis enim hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » 1. Cor. II. 11. In omnibus huiusmodi locis divina exhibentur, quae solus Deus habet in visione, homines cognoscere non possunt nisi per Dei ipsius revelationem, atque adeo non lumine rationis sed per fidem supernaturalem. Unde videri posset oppositio solum esse inter visionem quemadmodum in Deo est, et inter naturalem rationem humanam in stadio huius vitae praesentis; atque ideo posset existimari visio immediata naturalis non excludi pro humano intellectu in quovis statu, multoque minus pro omni intellectu creato. At vero quamvis scopus directus sit docere, supernaturalem fidem esse, per quam solam homines pervenire possint ad cognoscenda haec divina, et ad hoc demonstrandum inducatur Deus revelator immediate pro sua natura videns divina, haec tamen ipsa visio exhibetur tamquam soli Deo naturalis ideo, quia Deus est, et proinde supernaturalis prae quavis creatura.
3°. Distinctius SS. Patres non modo rem ipsam, sed etiam rationem intrinsecam huius invisibilitatis Dei prae naturali facultate intellectus finiti declarant. a) Possent in primis in medium proferri omnes illi Patres, qui disputantes adversus Eunomianos constantissime affirmant, Deum in se ipso suaque substantia nec ab angelis nec ab hominibus videri posse; sed soli sibi ipsi, Patri et Filio et Spiritui Sancto esse comprehensibilem, cuius rei probationem omnes deducunt ex Scripturae testimoniis paulo ante citatis nominatimque ex illo Io. I. 18. et 1. Cor. II. 11. Rationem vero adferunt, « quia natura omnis creata increatum videre non potest » Chrysost. in. Io. hom. XV. Ita docent adversus Eunomianos Gregorius uterque Nazianz. et Nyssenus, uterque Cyrillus et maxime Chrysostomus (vide Petav. de Deo l. VII. c. 5.). Ad horum vero Doctorum mentem intelligendam duo animadvertenda sunt. Eunomiani sibi vindicabant imprimis immediatam Dei intuitionem ex ipso naturali lumine rationis; tum vero hanc suam intuitionem propter simplicitatem entis divini aiebant esse perfectam comprehensionem, ut superiori capite a nobis demonstratum est. Hinc a) Patres isti in ipsis angelis et in omni creato intellectu absolute quidem negabant comprehensionem Dei, sed iis locutionibus quae excluderent non minus illam immediatam visionem, quam asserebant haeretici, visionem scilicet naturalem. Propterea β) Patres iidem non negabant quidem angelis ac beatis hominibus visionem immediatam, sed hanc aiebant esse « per quandam Dei condescensionem » (συγκαταβασιν Chrysost. or. III. de Incomprehens.), atque esse per singularem « coniunctionem cum Deo, et quod toto eius lumine collustrantur (διὰ το πλησιον εἶναι θεου καὶ ὅλῳ τῷ φωτι καταλαμπεσθαι Nazianz. or. 34.); adeoque ex Patribus eisdem censeri debet Deus, qui viribus creatae naturae est invisibilis, sese reddere visibilem non nisi per lumen supernaturale.
b) Directe ac propterea etiam clarius Patres alii explicant hanc invisibilitatem Dei, eiusque propriam rationem. Considerant nimirum eminentiam Dei secundum suum Esse super omnia creata, atque ex hoc ipso deducunt eminentiam eius secundum cognoscibilitatem in propria essentia super omnem intellectum creatum: « sic excedit omne quod cogitare vel sapere possumus, sicut superat omne quod sumus » Fulgent. ad Transimund. l. II. c. 1. Ipsum principium S. Chrysostomus ita exprimit: « substantia substantiam eminentiorem5 non potest perfecte scire » 6 Hom. V. de Incomprehens. n. 3. T. I. p. 485. Secundum hoc principium doctrina inter alios S. Irenaei ita habet. Deus imprimis « secundum suam magnitudinem » id est ex natura sua est « incapabilis » omnibus creatis, nec nisi « secundum dilectionem » i. e. dono supernaturali se praestat visibilem. « Unus igitur Deus, qui Verbo et Sapientia (Spiritu Sancto) fecit et aptavit omnia.... secundum magnitudinem quidem ignotus est omnibus his, qui ab eo facti sunt.... secundum autem dilectionem cognoscitur semper per eum, per quem constituit omnia.... Secundum magnitudinem quidem et mirabilem gloriam nemo videbit Deum, et vivet (Exod. XXXIII. 20.); incapabilis enim Pater: secundum autem dilectionem et humanitatem (φιλανθρωπιαν cf.Tit. III. 4.) et quod omnia possit, etiam hoc concedit iis qui se diligunt, id est, videre Deum, quod et prophetabant prophetae. » Tum vero Irenaeus supernaturalem visionem Dei distinguit tripliciter, visionem scilicet per symbola in theophaniis veteris Testamenti; visionem Verbi in natura humana assumpta, quae utraque est visio per aliud non autem divinae naturae in se ipsa; postremo illam utramque consequitur visio Dei immediate in se ipso, ubi vita aeterna hauritur ex ipsa visione Dei. Primam appellat visionem per Spiritum prophetiae, alteram adoptivam in Filio, h. e. in humana natura adoptata seu assumpta Filii, tertiam visionem paternalem. Manifestatio enim ad extra ab Irenaeo et aliis tribuitur Verbo et Spiritui Sancto (vide de Trin. th. VI. XI. XIII.), et ideo immediata manifestatio Dei in sua natura dicitur manifestatio Patris, in quo ut in fonte ac radice Trinitatis cernitur et Filius et Spiritus. Si ergo iam prima illa visio velut in umbra et altera velut praeparatio est supernaturalis, eo magis tertia, videlicet visio immediata est supra vires naturae creatae, et non nisi per lumen divinum supernaturale impertienda. « Homo etenim a se non videt Deum. Ille autem volens videtur hominibus, quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult; potens est enim in omnibus Deus: visus quidem tunc (in V. T.) per Spiritum prophetiae, visus autem et per Filium adoptive, videbitur autem et in regno coelorum paternaliter; Spiritu quidem praeparante hominem in Filium 7 Dei, Filio autem adducente ad Patrem, Patre autem incorruptelam donante in aeternam vitam, quae unicuique evenit ex eo, quod videat Deum. Quemadmodum enim videntes lumen intra lumen sunt et claritatem eius percipiunt, sic et qui vident Deum, intra Deum sunt percipientes eius claritatem. Vivificat autem eos claritas; percipiunt ergo vitam, qui vident Deum. Et propter hoc incapabilis et invisibilis visibilem se et comprehensibilem et capacem hominibus praestat, ut vivificet percipientes et videntes se » 8 Iren. 1. IV. c. 20. n. 4. 5. (al. c. 37.).
c) Hanc doctrinam de invisibilitate Dei propter ipsam eminentiam divini Esse super omnia creata SS. Patres complent ac distinctius explicant considerando ipsum modum, quo se habet quaevis cognitio naturalis. Constituunt velut principium per se evidens, quod iam supra (th. X.) ex Gregorio Nyss., Cyrillo Alex., Dionysio indicavimus, cognitionem omnem, quae quidem naturalis sit, hoc ipso esse proportionatam non iam naturae cogniti sed naturae cognoscentis, nec posse esse modum cognitionis naturalis supra perfectionem naturae cognoscentis; perinde enim est dicere naturale ac proportionatum naturae. Quod ipsum significatur illo axiomate in scholis notissimo: « modus actionis sequitur modum essendi » (τοῦ εἶναι); et proinde etiam « omne cognitum est in cognoscente secundum modum cognoscentis. » Omnis ergo intellectus quaecumque secundum suae naturae facultatem ac indolem intelligit, ea intelligit secundum modum sui proprii esse. Hinc porro intellectus obiecta inferioris ordinis concipit nobiliori modo, quam quo sint in se ipsis, superiora autem sibi suaeque naturae modo accommodat. Deus intelligit omnia in sua essentia tamquam in causa exemplari modo infinite perfecto, angeli naturaliter cognoscunt omnia secundum analogiam suae propriae essentiae, anima humana quamdiu est forma in corpore materiali, obiectum cognitionis sibi proprium et maxime proportionatum habet ens materiale et ab eo ascendit ad cognoscenda spiritalia, quae naturaliter non potest cognoscere, ut in se sunt, sed solum secundum analogiam obiecti sibi proportionati.
Iam vero Deus tota ratione entis modoque sui Esse infiniti transcendit omnia creata, ita ut haec sint alterius plane ordinis, et non nisi analogae adumbrationes essentiae divinae. Ergo nullus intellectus creatus, quamdiu secundum proportionem suae naturae cognoscit, Deum concipere potest, ut in se est; nec potest ei Deus esse immediatum obiectum intuitionis.
Non potest Deum cognoscere, ut in se est. Cognoscit enim secundum modum sui proprii esse, non secundum modum Esse cogniti. Hoc ipso autem Deus non potest esse obiectum immediatum intuitionis pro intellectu creato naturaliter cognoscente. Nam a) quando illud Esse simplicissimum est in se ipso obiectum intuitionis, necessario cognoscitur, ut in se est. Immo id verum est generatim de omni cognoscibili, quod in se ipso et non per aliud cognoscitur. Non dicimus, Deum si tamquam causa efficiens immediate tribuit cognitionem sui, eo ipso cognosci ut in se est; sed dicimus, ideam seu perceptionem, quam mens in se efformat et informat ab ipso Esse divino tamquam ab obiecto immediato, non posse non esse cognitionem Dei, ut in se est. β) Quia omnis intellectus naturaliter cognoscens habet proprium obiectum sibi proportionatum, per quod seu ad cuius analogiam reliqua omnia cognoscit; idcirco solus intellectus divinus pro obiecto proportionato atque ideo pro obiecto immediato intuitionis habet divinam essentiam: omni vero intellectui creato sicut obiectum proportionatum ita obiectum immediatum intuitionis est aliquid creatum; nec nisi secundum eius analogiam atque ideo mediata cognitione Deum intelligere potest.
Doctrina haec integra est SS. Patrum ll. cc. eandemque compendio repetit S. Thomas. « Impossibile est, quod aliquis intellectus creatus per sua naturalia essentiam Dei videat. Cognitio enim contingit, secundum quod cognitum est in cognoscente. Cognitum autem est in cognoscente secundum modum cognoscentis. Unde cuiuslibet cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae. Si igitur modus essendi alicuius rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis, oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam illius cognoscentis.... Relinquitur ergo, quod cognoscere ipsum Esse subsistens sit connaturale soli intellectui divino, et quod sit supra facultatem naturalem cuiuslibet intellectus creati, quia nulla creatura est suum esse, sed habet esse participatum » S. Th. 1. q. 12. a. 4. Cf. Suarez Metaphys. disp. XXX. sect. XI. n. 13; de Deo 1. II. c. 9. Videlicet Deus est ipsum Esse in omni linea perfectionis atque ideo infinitum et simplicissimum et ex sua essentia necessario actuale; omnis creatura vero est huius infiniti Esse analoga adumbratio, ex sua essentia solum in statu possibilitatis, per liberam Dei creationem in actu secundum aliquid perfectionis analogae, secundum gradus vero perfectionum possibilium in indefinitum non in actu sed in potentia; atque ita habens esse aliquod participatum omnino alterius diversi ordinis, quam est divinum Esse absolutum. Hinc quoniam omnis intellectus, quamdiu relinquitur in suo naturali modo cognoscendi, cognoscit secundum modum sui esse, pro quovis intellectu creato obiectum cognitionis, notionibus propriis ut res in se est, solum potest esse aliquid creatum; absolutum vero Esse tantummodo cognoscere potest secundum analogiam huius sui proprii obiecti, ideoque non secundum modum ut Esse absolutum in se est; atque hoc ipso illud non potest cognoscere immediate in se ipso sed solum per aliud. Quo tamen perfectius est esse creaturae, h. e. quo propinquior imitatio ipsius Esse divini, eo perfectior est eius intellectus et eo perfectior eius modus cognoscendi, ut ex dictis consequitur; atque ideo etiam eo perfectior modus analogice cognoscendi ipsum Esse absolutum.
Corollarium. Ex hactenus demonstratis patet, quid respondendum sit ad quaestionem, quam Scholastici paulo recentiores movere, et non omnes uno modo solvere solent: utrum possibilis sit creatura, cui visio Dei immediata atque hoc ipso intuitio divini Esse ut in se est, foret naturalis. Imprimis Scripturae et Patres universim affirmant invisibilitatem, et negant naturalem visibilitatem prae omnibus creaturis non solum historice ut factum in ordine praesenti; sed metaphysice, ex ipsa intrinseca ratione entis divini, qua fit ut haec visio intuitiva soli Deo sit naturalis. Tum Patres ex diversitate entis divini et entis creati, atque ex ipsa natura actus cognoscentis rationem ulterius explicant iuxta principium: quidquid (naturaliter) cognoscitur, secundum modum cognoscentis cognoscitur. Hinc obiectum proprium et immediatum cognitionis naturalis, et qua cognoscatur obiectum ut in se est, prae quovis intellectu saltem in propria ratione entis debet convenire cum natura cognoscentis; ex hoc deinde vel in hoc obiecto proprio cognoscuntur omnia reliqua (ut paulo ante diximus): inferiora nimirum intelliguntur modo perfectiori quam in se sunt; quae vero tota ratione entis sunt supra naturam cognoscentis, cognosci non possunt nisi mediate et secundum analogiam ipsius obiecti proprii cognitionis. Quare creatura, cui naturalis foret immediata intuitio entis divini et ut in se est, deberet esse in eadem ratione entis ac est ens divinum, atque adeo non esset creatura sed Deus.
Sed si haec ita sunt, qui fit, ut Deus tamen possit creaturam intellectualem supernaturaliter elevare ad intuitivam visionem Dei? Cur Deus non potest creare intellectum cui sit naturalis ille modus cognoscendi, quem potest alteri intellectui creato reddere connaturalem per donum superadditum et supernaturale? Quae in hac difficultate dicuntur, praeter plura alia argumenta Ioanni Maiori et nonnullis recentioribus Scholasticis, inter quos sunt Ripalda (de Ente supernaturali T. I. disp. 23; T. II. disput. 132. seu ultima, sect. 40.) et Becanus (in 1. P. Tract. I. c. 9. q. 5.), persuaserunt possibilitatem creatae substantiae supernaturalis, ut ipsi appellabant; h. e. substantiae creatae, cui visio Dei beatifica et consequenter dona gratiae, quae creaturis in praesenti ordine existentibus sunt supernaturalia, forent commensurata et naturalia. Nobis vero difficultas proposita, si quid valet, potius probare videtur, ipsam possibilitatem sicut exaltationis ad visionem Dei intuitivam, ita totius ordinis gratiae et sanctificationis supernaturalis solo lumine rationis cognosci ac demonstrari non posse (cf. Suarez 1. II. c. 7. n. 12.). Supposita autem supernaturalis elevationis revelatione difficultas facile solvitur.
Nam 1° proprio sensu et absolute supernaturalis est solum ille ordo divinus, qui excedit exigentiam connaturalem et vires omnium naturarum (seu substantiarum) ordinis creati. Si enim supernaturale solum diceretur relative ita, ut quod ordini superiori creaturarum est naturale, sit supernaturale prae ordine inferiore, multa etiam in praesenti ordine quae theologice et simpliciter sunt naturalia, possent dici supernaturalia relative prae ordinibus inferioribus (e. g. rationalitas prae brutis animalibus etc.); atque ita ipsa notio ordinis vere supernaturalis perturbaretur. Retenta autem theologica vera notione supernaturalis ordinis, substantia creata supernaturalis involvit contradictionem in terminis (vide Suarez 1. II. c. 9. n. 14. 15.).
2°. Substantia cuius naturae commensurata esset visio Dei intuitiva, deberet esse in ordine entis divini, atque adeo non esse creatura, ut probavimus: at non ideo evidens intelligitur repugnantia, et ex revelatione cognoscitur repugnantiam nullam esse, ut creatura per qualitates superadditas a Deo elevetur supra creatae naturae exigentiam ad participationem ordinis divini, et nominatim ad participatum modum videndi Deum, qui Deo soli naturalis atque eo ipso omni creaturae supernaturalis est. In relationibus quae essent extrinsecus favor Dei, id per se facile intelligeretur; quoniam e. g. omnis creatura prae Deo est in conditione servili, adoptio in filium Dei non potest ei esse naturalis, sed est supra exigentiam cuiusvis naturae creatae. At quoniam adoptio divina non sicut inter homines per meram extrinsecam relationem, sed per intrinsecam transformationem et per dona inhaerentia constituitur: haec ipsa dona ut causa formalis illius supernaturalis dignitatis filii Dei per adoptionem, sunt supernaturalia; et sicut adoptio, ita et dona adoptionis et inde consequens ius hereditatis ipsaque hereditas filiationi respondens nulli creaturae vi ipsius naturae creatae possunt esse debita. Hoc autem non significat, quod dona ipsa non sint aliquid a Deo effectum in creatura et hoc sensu aliquid pertinens ad ordinem creatum; sed quod sunt formalis causa talis assimilationis, participationis et unionis cum increato, quae nulli substantiae creatae ex suis principiis congenitis sit proportionata ac debita; et hoc sensu dona sunt ordinis divini. Sic e. g. si rem explicemus ex supremo gradu supernaturalium, nulli naturae creatae potest ex suis intrinsecis principiis convenire, ut sit natura propria personae divinae; hoc enim soli naturae divinae intrinsecum est. Quando igitur Verbum naturam humanam sibi propriam fecit, haec unio est supra proportionem ac debitum non solum humanae sed cuiusvis naturae; eodemque modo supernaturalia sunt dignitas, iura et dona, quae ex hac unione consequuntur et debentur naturae sic unitae cum persona divina. Nihilo tamen minus haec sunt aliquid a Deo effectum in natura creata et unita. Simili autem modo intelligenda et explicanda est ratio supernaturalis in unione per gratiam, et per gratiae ultimam perfectionem in visione beatifica; quamvis haec unio cum illa altera hypostatica non identica sit sed solum analoga. Discrimen supernaturalitatis in creata ipsa substantia, ubi ea repugnat, et in donis superadditis, ubi actu obtinet, ita explicat Suarez : « Substantia inferior non potest per se ipsam participare id, quod est proprium superioris; habere autem essentiam divinam pro obiecto visibili maxime proprio et connaturali est proprium Dei, quatenus substantia eius est intellectus eius, et ideo non potest convenire substantiae creatae ex vi suae naturalis virtutis. At vero accidentia sunt instituta (i. e. haec est propria intrinseca ratio accidentium) ad perficiendas substantias et ad supplendum defectus earum, et ideo per accidentia superaddita participare potest inferior substantia aliquo modo id, quod est proprium superioris. Eo vel maxime, quod in unaquaque re primum fundamentum et quasi mensura omnium proprietatum connaturalium est propria substantia, et ideo in ipsis terminis involvitur repugnantia9, cum dicitur substantia supernaturalis. At vero accidentia adduntur substantiae, et quando ab extrinseco veniunt, non est necesse, ut omnino commensurentur imperfectioni eius rei, in qua recipiuntur; sed possunt esse participationes altioris naturae, et ex obiecto vel aliunde habere perfectionem suam: non est igitur similis ratio » Suarez 1. II. c. 9. n. 15. Vide Ysambert. in 1. P. q. 12. disp. IV.
Thesis II: Immediata visio Dei ut in se est, nobis tamquam ultimus finis in revelatione proposita ac promissa est
Immediata visio Dei ut in se est, nobis tamquam ultimus finis in revelatione proposita ac promissa est.
« Verbum Dei revelatum, in ss. Scripturis et in praedicatione disertaque declaratione Ecclesiae catholicae propositum manifeste docet, intuitivam visionem Dei, ut in se est, in praesenti ordine constituere supremam beatitudinem creaturarum rationalium. »
Quomodo Deus sit necessario finis ultimus omnis creaturae et speciali modo creaturae rationalis, explicabimus alio loco opportuniori, ubi considerabimus Deum, quatenus est summum bonum: hic solum spectamus modum cognitionis Dei per visionem intuitivam, quam supernaturalem esse ex superioribus constat, et ad quam Deum creaturas suas rationales evehere voluisse, nunc ex revelatione demonstrandum est.
I. Consideramus revelationem, ut in Scripturis consignata est.
1° Tamquam hereditas filiorum et tamquam fructus, merces, corona sanctificationis supernaturalis describitur vita aeterna: « habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam... Gratia autem Dei vita aeterna, in Christo Iesu D. N. » Matth. XIX. 29; XXV. 46; Marc. X. 30; Io. III. 16; VI. 40; X. 28; XVII. 2; Rom. VI. 22; Gal. VI. 8; 1. Tim. I. 16; Tit. I. 2; Iac. I. 12; 1. Pet. III. 22; Apoc. II. 20. etc. Haec vita aeterna est Deus ipse non solum ut causa efficiens, sed etiam ut obiectum beatificans: «dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus et vita aeterna » Io. I. 4; XIV. 6; Col. III. 4; 1. Io. V. 20. etc. Vita eadem aeterna describitur ut regnum Dei, regnum coelorum, quo Deus regnabit glorificatus in omnibus sanctis tamquam in sua imagine, et omnes intrabunt in regnum Dei ad possidendum regnum, regnantes cum Deo et in Deo, participatione gloriae eius glorificati a Deo, ut Deus sit omnia in omnibus: « tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum; » « et regnabunt (βασιλεύσουσι reges erunt) in saecula saeculorum; » « in Christo omnes vivificabuntur... cum subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius (caput cum omnibus membris) subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia, in omnibus » Matth. V. 3. 10 ; VIII. 11 ; XIII. 43 ; XXV. 34 ; 1. Cor. VI. 9. 10 ; XV. 28 ; 2. Tim. IV. 18 ; 2. Pet. I. 11; Apoc. XXII. 5. Quare haec vita et hoc regnum aeternum est gloria Dei in sanctis suis, aeternum gloriae pondus, immarcescibilis gloriae corona, seu suprema in hoc ordine gloria Dei extrinseca per gloriam filiorum Dei ipsis intrinsecam, quae revelabitur in eis : « momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis; » « non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis ; » « cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria »1; « et ego (Filius Dei) claritatem (τὴν δόξαν) quam dedisti mihi, dedi eis... volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem, quam dedisti mihi » Io. XVII. 22. 242; Rom. V. 2; VIII. 18; 2. Cor. IV. 17; Col. III. 4; 1. Pet. V. 4. Haec vita, hoc regnum, haec gloria, est gaudium Domini, in quod ingrediuntur servi fideles, gaudium Domini manet in ipsis plenum3Matth. XXV. 21. 23; Io. XV. 11; XVII. 13. Cf. XVI. 22. 24. Hoc gaudium praesupponit absentiam omnis mali Apoc. VII. 16. 17; XXI. 4. et constituitur plenitudine omnium bonorum Domini Matth. XXIV. 47; Luc. VI. 38. Sub alio schemate exhibetur ut coena nuptiarum agni Apoc. XIX. 7-9; ut convivium in mensa Domini, ubi beatitudine saturabuntur; ut potatio ex fontibus vitae aeternae Matth. V. 6; XXVI. 29; Luc. XXII. 30; Apoc. VII. 17; XXI. 6.
2°. Est itaque Deus ipse obiectum, cuius participatione et communicatione et fruitione omnes sancti vivunt vitam beatam, et regnant, et glorificantur, et gaudent gaudio Domini, et replentur ubertate bonorum et saturantur in perpetuas aeternitates. Nunc autem quaeritur, quo modo apprehendant et possideant Deum ut obiectum suae plenae beatitudinis ? Eadem revelatio in qua nobis manifestatur et promittitur illa vita aeterna, etiam nos docet modum possessionis et fruitionis esse per intuitivam visionem Dei, ut in se est.
Distincte Paulus 1. Cor. XIII. 8-12. declarat hanc intuitionem comparando eam non solum cum cognitione naturali, sed etiam cum scientia fidei, cuiusmodi in hac vita esse potest. « Scientia (huius praesentis imperfectionis) destruetur4 (γνώσις καταργηθήσεται). Destruetur autem non privatione perfectionis, sed secundum quod imperfecta est, per elevationem ad perfectam cognitionem in alio superiori ordine: « ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est5. » Haec scientia, quae comparate prae futura dicitur imperfecta (ἐκ μέρους), est omnis scientia, etiam supernaturalis et perfectissima huius vitae; dicitur enim ab Apostolo ita imperfecta scientia et ex parte, etiam « si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem » v. 2. Imperfectio autem huius et perfectio futurae cognitionis est intrinseca ex ipso modo cognoscendi. Nam « videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum6 ».
Tria dicuntur de cognitione praesentis temporis. a) Tota haec divinorum cognitio licet supernaturalis, est per speculum, h. e. cognitio rerum non immediata in se ipsis, sed mediata per aliud medium. Hinc quia tota nostra divinorum cognitio est per speculum, hoc speculum non possunt esse nisi creaturae praecognitae (cf. supra th. II.XIV.). b) Propterea haec nostra cognitio divinorum est in aenigmate; h. e. analogica, per similitudines creatorum7, non autem cognitio rerum divinarum, ut sunt in se ipsis. c) Hoc ipso cognitio est ex parte, imperfecta nimirum.
Iam his imperfectionibus opponitur in altero membro perfectio visionis Dei, quae nobis promittitur pro vita futura. Cognitioni mediatae et analogicae opponitur visio facie ad faciem. Haec autem evidenter est visio immediata Dei in se ipso seu intuitiva, atque hoc ipso visio Dei, ut in se est. Nam a) phrasis haec ex hebraico usu loquendi derivata, facie ad faciem8, semper significat immediatam praesentiam personae ad personam. Unde videre facie ad faciem, vel videre faciem significat immediatam personae intuitionem in se ipsa, plerumque cum adsignificatione intimae familiaritatis simul et gratiae, quae a maiori concedatur minori. Dixi hanc esse significationem locutionis, videre facie ad faciem; non tamen ideo terminus facie ad faciem si coniungitur cum aliis verbis, per se significat visionem, quamvis semper exprimat immediatam praesentiam. Sic « loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum » Exod. XXXIII. 11; nihilominus tamen Deus eidem Moysi declarat: « non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vivet. » Cf. Irenaeum 1. IV. c. 20. n. 9. Ita etiam explicatur locus alter: « ore enim ad os loquar ei, et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt » 9 Num. XII. 8.
Sed b) apud Paulum illam visionem facie ad faciem esse intuitivam, multo adhuc clarius est ex parallelismo membrorum; opponitur enim haec visio cognitioni mediatae et analogicae.
Potissimum vero c) hic sensus demonstratur ex altero membro. Praesenti enim cognitioni quae est ex parte, opponitur visio futura, qua cognoscemus Deum, sicut cogniti sumus a Deo. Non potest comparatio intelligi de aequalitate perfectionis in nostra et in divina visione; sed tamen clare exprimitur perfectio nostrae visionis Dei ut in se est, atque adeo essentiae et totius perfectionis quae in Deo est. Quod quidem etiam intelligitur ex oppositione ad cognitionem, quae est ex parte. Sicut ex eo quod praesentis vitae cognitio est mediata et analogica (per speculum in aenigmate), consequitur, quod eadem cognitio est ex parte: ita in eo quod futura visio est facie ad faciem, continetur, quod per eandem cognoscemus Deum, sicut et cogniti sumus, h. e. perfecte, ut in se est. Necessario ergo visio facie ad faciem penes Paulum intelligitur visio Dei immediata in se ipso seu visio intuitiva.
Eodem sensu 2. Cor. V. 6-8. « peregrinari a Domino » et « ambulare per fidem » in vita praesenti, opponitur ei, quod in vita futura erit perpetua « praesentia ad Dominum » et status « visionis »10.
In hac visione intuitiva Christus Deus ipse docet constitui et finem beatitudinis et supremam excellentiam creaturae rationalis: « beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » Matth. V. 8; « dico vobis, quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est » ib. XVIII. 10.
3°. Porro hac ipsa visione continetur tamquam resultans formalis effectus regnum coelorum, consolatio ex omni fletu et luctu, plena saturitas famis et sitis iustitiae, perfectio adoptionis filiorum: « beati quoniam ipsorum est regnum coelorum, merces copiosa in coelis, quoniam ipsi consolabuntur, saturabuntur, filii Dei vocabuntur » Matth. V. Adoptio haec filiorum iam in hac vita est per internam transformationem et per participationem divinae naturae, atque adeo per elevationem ad supernaturalem similitudinem cum Deo 2. Pet. I.4; Io. I.13;III. 6; Iac. I. 18; 2.Cor.V. 17; Gal.VI.15; Eph.IV.23; 1. Io. III. 9: sed nunc est adhuc velut occulta et in suis effectibus nondum plena; in futuro plenam expectamus et in omnibus effectibus manifestatam. « Accepistis Spiritum adoptionis filiorum... ipse enim Spiritus testimonium reddit Spiritui nostro, quod sumus filii Dei; si autem filii et heredes. » Attamen « expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat... et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes » Rom.VIII. 15-24. Haec plena et manifesta adoptio et assimilatio filiorum est in visione beatifica. « Nunc filii Dei sumus; et nondum apparuit, quid erimus: scimus, quoniam cum apparuerit (ἐὰν φανερωθῇ), similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est » 1. Io. III. 2.
II. Intuitiva haec visio Dei sicut in Scripturis revelatur, ita eius veritas, ne de sensu Scripturarum dubium esse possit, explicite definita est ab Ecclesia. Animadversione autem dignissimum est, controversiam non fuisse de ipsa visionis intuitivae veritate in se, sed solum de modo vel tempore ad illam perveniendi: adeo nempe universalis et constans erat consensus in veritatem ipsam clare in Scripturis expressam. Occasione vero condemnationis huiusmodi errorum visio ipsa intuitiva Dei distinctius declarata est.
1°. Maxime perspicua est doctrina in Constitutione dogmatica Benedicti XII. « Definimus... quod (omnes beati) post Domini N. I. C. passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali11, nulla mediante creatura in ratione obiecti visi se habente, sed divina essentia immediate se, nude, clare et aperte eis ostendente, quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur, nec non quod ex tali visione et fruitione eorum animae qui iam decesserunt, sunt vere beatae et habent vitam et requiem aeternam» etc. Constit. Benedictus Deus (Bullar.Roman.T. III.P.II.p.214; Raynaldi Annales ad ann.1336. n. 3. Confer ibi n. 4. seqq. tractatum ipsius Pontificis Benedicti de eodem argumento).
Haud diu post hanc definitionem idem Pontifex inter errores, quos Armenos eiurare iussit (anno 1341.), hunc recenset octavum: « quod Armeni dicunt, quod animae puerorum baptizatorum et animae multum perfectorum hominum..... non videbunt Dei essentiam, quia nulla creatura eam videre potest; sed videbunt claritatem Dei, quae ab eius essentia manat, sicut lux solis emanat a sole, et tamen non est sol...12 et in hoc dicunt, quod consistit sanctorum perfectorum et puerorum baptizatorum beatitudo » (apud Raynald. anno 1341. n. 51.). Armeni in Concilio 29. Episcoporum et aliquot magistrorum Ecclesiae, abbatum et archipresbyterorum licet negarent plerosque illos errores esse suos, eos tamen condemnarunt ut haereticos. De hoc autem errore octavo ita loquuntur: « hoc quod dicit, quia non videbunt essentiam Dei etc., contrarium est evangelicae et apostolicae doctrinae, quibus credit Ecclesia Armenorum » (citant textus Matth. XVIII. 8. sqq.; 1. Cor. XIII. 8. sqq.; 1. Io. III. 2. et orationes suas liturgicas, in quibus postulatur visio Dei). Porro aiunt: « quia videbimus essentiam, magnitudinem, claritatem, sapientiam et bonitatem eius, quae omnia in Deo Deus sunt; tamen non tantum, quantum ipse se videt... Quamvis diversos gradus ponimus in visione divinae essentiae, tamen non in claritate, quae non est Deus (i. e. in visione claritatis a Deo distinctae), ut videtur dicere in articulo; quia claritas Dei, et omne quod essentialiter est in Deo, Deus est. Et differentiam graduum visionis Dei sic dicimus, quoniam essentia Dei videbitur et diligetur intensius ab uno quam ab alio, quia quemadmodum virtus intellectualis unius magis erit perfecta lumine gloriae quam alterius, tanto magis videbit unum et eundem Deum; sicut in sensibilibus etiam unus et idem sol a multis plus et minus videtur secundum quantitatem virtutis visivae » (Mansi XXV. p. 1196. sq.).
Ante Benedictum XII. in Concilio Viennensi supponitur universalis professio christiana huius intuitivae visionis Dei, dum proscribitur error Beguardorum: « quod anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum » (Clementin. l. V. tit. 3. c. 3.). Eadem est suppositio et explicita doctrina Concilii Florentini in decreto unionis. « Definimus illorum animas (qui nullam peccati maculam post baptismum incurrerunt, et animas perfecte purgatas) in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est13, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.»
2°. Patribus antiquis defendenda erat adversus Eunomianos eminentia divinae essentiae ut in se est, supra naturalem cognitionem creati intellectus, et absoluta incomprehensibilitas Dei prae quavis exaltatione creaturae; nulla autem cum haereticis erat controversia de supernaturali intuitiva visione Dei in patria coelesti. Hinc est, quod penes Patres data opera et multiplicibus argumentis demonstratam reperimus illam Dei eminentiam et incomprehensibilitatem; contra vero visionem Dei intuitivam clare in Scripturis expressam supponunt in communi professione christiana, atque de ea fere non nisi incidenter et plerumque ipsis verbis s. Scripturae loquuntur. Ad hunc diversum statum duplicis quaestionis in antiquitate christiana nisi attendatur, facile offendetur in errorem interpretationis, ut Patres negantes comprehensibilitatem Dei videantur negare absolute visionem intuitivam; re ipsa enim nondum mota quaestione securius loquentes solent comprehensionem designare nomine perfectae visionis, hancque tum angelis tum universim omni creaturae negare; de qua PP. doctrina mox dicemus. Ita deceptus est Vasquez, qui non satis attendens ad scopum SS. Patrum, multis eorum hunc errorem negatae visionis Dei intuitivae adscripsit (Vasquez in 1. P. disp. 37. c. 1-4.).
At Patres imprimis ante controversiam de incomprehensibilitate Dei cum Eunomianis habitam communi consensu profitentur visionem Dei intuitivam in vita aeterna tamquam mercedem ac coronam meritorum fidei, eamque diserte dicunt visionem Dei in se ipso prae quavis etiam supernaturali et sublimissima cognitione, quae in hac vita conceditur, et quam in ipso Moyse et in prophetis dicunt fuisse non visionem Dei in se, sed in symbolis et secundum analogias. Irenaeus l. IV. c. 20. al. 37. n. 5-11; Theophilus Antioch. ad Autolyc. l. I. n. 7. (Galland. T. II. p. 82.); Recognit. Clementin. l. III. c. 27. 29. 30. (Galland. ib. p. 257.); Clemens Alex. Strom. V. p. 548; Origenes in Io. tom. I. n. 16. (Opp. T. IV. p. 17.); Cyprian. ep. 56; de Exhortat. martyrii (ed. Baluz. p. 94. 273.); Novatianus Trin. c. 18. al. 26. (Galland. III. p. 301.).
Porro Patres illi qui adversus Eunomianos incomprehensibilitatem Dei disertius defenderunt, vel certe errore Eunomiano iam cognito scripserunt, non minus explicite quam praecedentes visionem Dei intuitivam data opportunitate docuerunt. Basilius ep. VIII. n. 7. (T. III. p. 85. 86.); de Spir. S. c. 16. n. 38. p.33; de imper. et potest. n. 3. (ex sermone deperdito de incomprehensibili T. III. p. 525.); Gregor. Nazianz. or. 28. al. 34. n. 4. 17;.or. 32. al. 26. n. 15; Gregor. Nyss. or. de Meletio T. II. p. 1025. 1026; Chrysostomus in 2. Cor. hom. X. n. 2. 4. (T. X. p. 508. 512.); in Phil. hom. III. n. 3. (T. XI. p. 216.); ad Theodor. lapsum paraenes. I. n.10. (T. I. p. 17.); Cyrillus Alex. in Io. l. X. (T. IV. p. 827.); Hilarius in Ps. 118. litt. 8. n. 7. 8; Augustinus ep. 147. (ubi inducit et declarat etiam doctrinam S. Ambrosii de eadem re n. 24. sqq.); ep. 148. (ubi n. 7. appellat ad sententiam S. Hieronymi); de Civ. Dei l. XI. c. 29; XXII. c. 29; Trinit. XIV. c. 16. et alibi; Fulgent. ep. XIV. ad Ferrand. q. III. n. 33; praeclarissime S. Gregorius M. Moral. l. XVIII. n. 90-93; in Ez. l. I. hom. 2. n. 20.
Citabo verba Basilii ex ep. VIII. non solum quia Basilius est unus ex illis Patribus, quos Vasquez (1. P. disp. 37. c. 4.) negatae visionis intuitivae accusat, verum maxime quia S. Doctoris sensus mihi videtur non rite explicatus esse ab editoribus; sed ita, ut manifestam in illa explicatione praeseferat contradictionem. Interpretatur ibi Basilius exegesi quodammodo Origeniana illam sententiam Christi, qua dixit se diem iudicii nescire Marc. XIII. 32. Summa doctrinae haec est. Apostoli interrogabant de suprema beatitudine (τὴν ἐσχάτην μακαριότητα), et hanc Dominus ait ab angelis et a se nesciri. Quo iam sensu istud nescire intelligendum est? Scire et nescire in Deo idem valet ac esse et non esse; hinc « Deus dicitur scire id quod ipse est, et nescire quod non est: iustitiam et sapientiam scire dicitur Deus, quatenus est ipsa iustitia et sapientia; iniustitiam autem et malitiam ignorare, ipse enim non est iniustitia et malitia ». Iamvero « Dominus noster14 secundum humanitatis considerationem et crassiorem doctrinam (i. e. si quis eum spectet solum, quatenus homo est, et generatim secundum nostram praesentem cognitionem) non est supremum bonum (τὸ ἰσχατον ὁρεκτον): sic igitur Salvator noster nescit finem et supremum beatitudinis (i. e. non est ipse secundum humanitatem supremum beatitudinis et finis bonorum). Sed neque angeli, inquit, sciunt. Hoc est (quoniam ex superius a Basilio positis nescire sumitur in eo sensu, quo dicitur non esse), neque quae circa angelos versatur contemplatio, et doctrina de eorum ministeriis est supremum bonum; crassa enim est etiam harum rerum scientia in comparatione cum eo, quod est facie ad faciem15. Solus enim Pater, inquit, scit. Quoniam nimirum ipse est finis et supremum beatitudinis; quando enim non amplius Deum in speculis et per aliena cognoscemus, sed ad ipsum ut solum et unum pertingemus (visione immediata), tunc et supremum finem (finem bonorum) sciemus (fruitione). Christi enim regnum (in his terris, antequam tradiderit regnum Deo et Patri 1. Cor. XV. 24–28.) dicunt esse omnem cognitionem per materialia, Dei vero Patris regnum esse immaterialem (non per aliena et sensibilia) et, ut quis dixerit, ipsius deitatis visionem .16 Est vero etiam Filius finis et supremum beatitudinis ratione Verbi. Quid enim ait in Evangelio? Et ego resuscitabo eum in novissimo die; resurrectionem dicens transitum a cognitione per materialia ad immaterialem visionem; diem vero novissimum appellans eam cognitionem, post quam non est alia. Tunc enim mens nostra assurgit et erigitur ad beatam sublimitatem, quando viderit unitatem et monada Verbi. Sed quoniam mens nostra crassior terrae alligata est et limo (corpori) commixta, et purae visioni intendere non potest; hinc per cognatas corpori suo pulchritudines manu ducta conditoris operationes considerat, haecque (divina) interim ex effectibus cognoscit, ut sic paulatim aucta possit aliquando ad ipsam nudam divinitatem pertingere. »
Oculis subiiciendae adhuc sunt sententiae Chrysostomi, quia de illo maior solet esse dubitatio ex locis aliis, quibus comprehensionem Dei ab Eunomianis assertam impugnavit (Vasquez 1. P. disp. 37. c. 3.). Loquens Chrysostomus de visione gloriae Christi in eius transfiguratione, « quod si Petrus, inquit, obscuram quandam videns imaginem futurorum omnia statim reiecit ab animo ob inditam ex tali visione voluptatem: quid dicetur, quando ipsa rerum veritas aderit, quando apertis aedibus regiis intueri licebit regem ipsum non amplius in aenigmate neque per speculum, sed facie ad faciem, non amplius per fidem sed per speciem (visionem) » ad Theodor. laps. n. 10. Constanter invicem opponit cognitionem fidei in hac vita et visionem claram in altera, cogitationem obscuram et ipsam manifestam experientiam in regno coelorum (ἡ ἐννοια ἀμυδρα – αὐτη ἡ πειρα ἡ σαφης); praesentiam ad Deum hic sicut in atrio et per fidem, ibi facie ad faciem 17 ll. cc.
Quoniam post Augustinum Gregorius M.doctrinam etiam polemice atque ideo distinctius exposuit, ea hic omitti non debet. Primum proponit et solvit dubium de intuitione ipsius essentiae Dei. « Sciendum est, quod fuere nonnulli, qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit: neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas et aliud natura; sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est. Quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur dicens: qui diligit me... manifestabo me ipsum illi (Io. XIV. 21.); ac si patenter dicat: qui in vestra (humana) me cernitis, restat ut in mea (divina) me natura videatis ». Allatis deinde adhuc testimoniis Matth. V. 8; 1. Cor. XIII. 12. explicat difficultatem ex 1. Pet. I. 12: « in quem desiderant angeli prospicere »; cum tamen ex altera parte Christus testetur: « angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est » Matth. XVIII. 10. Conciliatio utriusque veritatis haec est: « Deum quippe angeli et videre desiderant, et sitiunt intueri, et intuentur.... Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiari desiderant: et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. Sic quoque et nos erimus, quando ad ipsum fontem vitae venerimus: erit nobis delectabiliter impressa sitis simul atque satietas » Moral. l. XVIII. l. c.
Thesis III: De lumine gloriae
De lumine gloriae.
« Cum intuitiva visio Dei prae quovis creato intellectu sit supernaturalis, necessarium est supernaturale adiutorium, quo mens creata elevetur ad visionem beatificam. Quamvis vero de propria ratione huius adiutorii, quod lumen gloriae vocatur, sit aliqua sententiarum discrepantia; tenendum tamen est, lumen gloriae esse donum Dei permanens, quo informatus intellectus supernaturaliter assimiletur intellectui divino ad immediatam beatificam visionem Dei. »
Sicut intellectio clara praesertim et immediata obiecti intelligibilis dicitur visio, nomine derivato ab illa perceptione sensili, quae maiorem habet cum intellectione mentali analogiam: ita derivatione eadem ab ordine sensibili lumen appellatur illud omne, quod est causa visionis intellectualis1. Porro cum triplex diversa sit perfectio creaturae rationalis, perfectio naturae, gratiae in via ad terminum, et gloriae in consummatione finali, hisque singulis statibus perfectionis sua diversa respondeat cognitio, cui lumen intellectuale necessario proportionatum est: inde manifestum redditur, distingui etiam debere triplex lumen intellectuale, lumen nimirum naturale rationis, lumen gratiae in via, lumen gloriae in patria. Auctor et fons huius triplicis luminis in intellectu creato utique Deus est « sol intelligibilium, » sed pro luminis diversitate secundum triplicem diversam rationem, ut creator in ordine naturae, ut sanctificator in ordine gratiae, ut consummator et beatificator in ordine gloriae. Nobis de hoc ultimo nunc sermo est.
Potest lumen gloriae iterum quadrupliciter intelligi. a) Lumen gloriae obiectivum quod videtur, est Deus ipse, quatenus se manifestat videndum non per aliud obiectum, sed per se ipsum et in se ipso; neque enim sol per aliud lumen illuminatus sed suo splendore se visibilem praestat2. Hinc etiam est, quod longe communiori sententia docent theologi, ad visionem beatificam non dari speciem impressam Dei; sed Deum per ipsam suam essentiam uniri menti videntis ut obiectum visionis. Immo S. Thomas (1. q. 12. a. 2; quodlib. VII. a. 1; 4. dist. 49. q. 2. a. 1; de verit. q. 8. a. 1; compend. theolog. c. 105.) et multi eius discipuli censent, absolute nullam esse posse speciem intelligibilem impressam, qua Deus videatur, ut in se est. Cf. Suarez 1. II. c. 13. Porro b) lumen gloriae formaliter, sub quo Deus videtur, est supernaturalis effectus Dei ac supernaturale donum in mente creata, quo haec elevatur et constituitur in actu primo proximo ad videndum Deum, sicut est. c) Potest etiam ipsa actualis visio Dei appellari lumen gloriae. Denique d) possunt haec omnia simul comprehendi nomine luminis gloriae, ut sit Deus tamquam fons luminis et terminus visionis sese manifestans per lumen et visionem in mente creata: « quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen » Ps. XXXV. (heb. 36.) 10.
Verum de primo, quod Deus ipse est lumen mentibus beatis, hoc loco nihil amplius tractandum est praeter ea, quae diximus in thesi superiori. Non autem Deus manifestatur beatis nisi per lumen et visionem, quibus ipsi informantur, et intuitive vident ac videndo beatissime possident Deum. Nam ut recte ait Suarez (1. II. c. 14. n. 5.), lumen gloriae increatum non proprie elevat hominis intellectum, nisi quatenus in ipso intellectu Deus aliquid operatur supra naturam eius. Porro comparando lumen et visionem, visio ut actus secundus supponit actum primum et ex eo connaturaliter consequitur: supponit nimirum mentem informatam ac elevatam viribus supernaturalibus ad ipsam visionem intuitivam. Iam istae vires supernaturales seu menti superaddita vis intuitiva Dei a theologis proprie vocantur et intelliguntur lumen gloriae simpliciter dictum: eo fere modo, quo gratia est increata Deus ipse, cui coniungimur, et gratia sunt actus supernaturales fidei, spei, charitatis, quibus in Deum tendimus; sed gratia simpliciter dicta intelligitur formalis participatio divinae naturae in nobis per habitum et auxilium, quae nos Deo coniungunt et ex quibus actus procedunt.
Hoc iam sensu determinato quaeritur de veritate, et de propria ratione luminis gloriae.
I. Demonstratur veritas rei, an sit 1° ex iis omnibus, quibus ostensum est in duabus thesibus praecedentibus, immediatam Dei visionem ipsi Deo soli naturalem, superare vires naturales cuiusvis intellectus creati; hancque nihilominus visionem tamquam ultimum finem ac supremam nostram beatitudinem nobis a Deo promissam esse. In his enim ipsis continetur, intellectum creatum viribus supernaturalibus vel auxilio supernaturali ad hanc visionem instruendum ac elevandum esse. Quamdiu igitur lumen gloriae solum generice dicitur elevatio supernaturalis absque distinctiori determinatione propriae rationis huius luminis, de eo constat fide catholica tam certo, quam certum est, vitam aeternam esse beatitudinem supernaturalem, de qua scriptum est: « habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam... Gratia autem Dei vita aeterna » Rom. VI. 23.
2°. Specialius demonstratur veritas luminis gloriae ex veritate habituum et donorum supernaturalium, quae nobis iam in via impertiuntur velut inchoatio et praeparatio ad consummationem in patria. Neque enim aliunde melius, quam ex ordine gratiarum, ex pignore et arrhabone, qui nobis donatur in via, intelligere possumus donorum perfectionem ac plenitudinem in termino beato. Renovamur spiritu mentis nostrae per iustitiam nobis inhaerentem, ac virtutes fidei, spei et charitatis permanentes in nobis accipimus infusas (Conc. Trid. sess. VI. c. 7.), quibus actus supernaturales respondent; actus enim supernaturales, ut fiant velut connaturaliter, postulant principium supernaturaliter elevatum donis habitualibus. Sicut ergo habitus charitatis permanet in patria; « charitas enim numquam excidit » 1. Cor. XIII. 8: ita pro habitu fidei, quae transit in visionem, postulatur aliud donum habituale. Nam cum evacuatum fuerit quod in fide est cognitio ex parte, et venerit quod perfectum est (ib. v. 10.), cum scilicet fidei substituetur species h. e. visio facie ad faciem; hic actus supernaturalis omnium sublimissimus visionis beatificae supponit vires supernaturales in intellectu ipsi actui respondentes, non minus immo etiam magis quam actus fidei supponit fidem infusam habitualem. Illud autem ipsum donum, quo vires intellectus ita elevantur, est ac dicitur lumen gloriae. « Omne quod elevatur ad aliquid, quod excedit suam naturam, oportet quod disponatur aliqua dispositione, quae sit supra suam naturam... Cum igitur virtus naturalis intellectus creati non sufficiat ad Dei essentiam videndam, ut ostensum est, oportet quod ex divina gratia ei accrescat virtus intelligendi. Et hoc augmentum virtutis intellectivae illuminationem intellectus vocamus, sicut et ipsum intelligibile vocatur lumen, de quo dicitur (Apoc. XXI. 23.), quod claritas Dei illuminabit eam, scilicet societatem beatorum Deum videntium. Et secundum hoc lumen efficiuntur deiformes i. e. Deo similes, secundum illud (1.Io.III.2.): cum apparuerit similes ei erimus, et videbimus eum, sicuti est » S. Th. 1. q. 12. a. 5.
3°. Hinc inter « exsecrandos errores » Beguardorum et Beguinarum « in regno Alemaniae » damnatus est in Concilio Viennensi iste quinto loco: « quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata; quodque anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum » (Clementin. l.V. tit. 3. c. 3). Veritas igitur catholica a Concilio oecumenico definita haec est: « animam indigere lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum». Profecto tum haeretici illi tum Pontifex « sacro approbante Concilio sectam ipsam cum praemissis erroribus damnans et reprobans » nomine luminis gloriae, quod in omnibus scholis saeculo XIII. et XIV. ineunte notissimum erat, et saltem generice pro supernaturali adiutorio vel dono elevante significationis certae ac ratae, non aliud poterant intelligere quam hoc ipsum donum vel adiutorium, dum illis necessitatem luminis gloriae pro intellectuali natura negantibus Pontifex hanc negationem condemnavit. Quamvis igitur controversiae quae erant inter theologos catholicos de natura et proprietatibus huius luminis, per istam definitionem non decidantur; illud saltem in quo scholae omnes consentiebant, authentice declaratum est, dari nempe lumen gloriae tamquam supernaturale adiutorium, quo anima elevatur ad videndum Deum. Praeterea hoc ipsum, praescindendo etiam a theologico usu loquendi, verba ipsa definitionis ita clare enuntiant, ut hic eius sensus negari non possit3. Legendi sunt Vasquez disp. 42. c. 2; Hiquaeus in commentar. ad Scotum (inter Opp.
Scoti T. X. p. 566. seqq.); Petavius 1. VII. c. 7. n. 3; conferendus Suarez 1. II. c. 14. n. 4. seqq.
4°. Scripturae exhibent Deum ut lucem per se ipsum illuminantem omnes mentes beatas in Ierusalem coelesti. Est enim Deus lux spiritualis h. e. spiritus infinite cognoscibilis et cognoscere faciens omnem intellectum aliqua sui infiniti intellectus participatione (assimilatione). Unde in illa supernaturali visione facie ad faciem Deus tamquam sol spirituum4 sanctis irradians, eosque velut parelia formans in sui imaginem5 facit videntes ipsum, ut est in se ipso, quoniam ipse est immediatum obiectum simulque causa impertiens lumen seu virtutem ad sui visionem. « Et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum, et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos » Apoc. XXII. 4. 5. Cf. Is. LX. 19. Si iam nunc per fidem (quae est radix omnis sanctitatis) intuentes gloriam Dei in mysteriis Iesu Christi, testante Apostolo, formamur ab illa gloria velut totidem specula6 et transformamur in eius imaginem 2. Cor. III. 18: multo magis a luce et claritate inchoata proficientes ad lucem et claritatem perfectam mentes nostrae transformabuntur ita, ut per participationem intellectivae virtutis, qua Deus ipse se intuetur et se fruitur, simus deiformes in visione beatifica: « similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. » Cf. Aug.Trin. l. XIV. c. 17; in Ps. 35. n. 14.
II. Ex dictis etiam propria ratio luminis gloriae deducitur, quid sit.
Hic imprimis supponendum est tamquam omnino certum, sicut omnem intellectionem ita etiam visionem Dei intuitivam esse actum immanentem ipsius mentis videntis. Producitur ergo et continuo pendet a mente, ac mentem informat. Nam visio est actus vitalis in mente vivente: sicut autem vita necessario intima est viventi, ita omnis actus vitalis necessario ab ipso vivente producitur et ab intrinseco procedit. Unde ad visionem intellectualem duo requiruntur et sufficiunt: a) ex parte obiecti, ut obiectum non solum physice sed intellectualiter praesens sit, seu quod idem est, ut obiectum in se actu sit intuitive cognoscibile; b) ex parte cognoscentis, ut vires intellectuales non quidem ontologice sed logice in ordine cognitionis sint proportionatae obiecto intuitive videndo. « Ad visionem tam sensibilem quam intellectualem duo requiruntur, ait S. Thomas 1. q. 12. a. 2, scilicet virtus visiva, et unio rei visae cum visu. » Ex utraque vel ex alterutra parte potest esse defectus, quo fiat, ut obiectum videri nequeat. Sic in sensibilibus corpus potest esse in se visibile, potest etiam esse physice praesens oculo sufficienti virtute ad videndum instructo; sed nisi obiectum illuminetur, non est optice seu visibiliter praesens oculo nec visibile actu. Vicissim sol est in se visibilis, potest esse visibiliter praesens oculo atque ita ex parte sua visibilis actu; sed (quod exemplum ex Aristotele induci solet) oculus noctuae propter defectum virtutis visivae solem intueri nequit. Quamvis vero defectus uterque saltem supernaturaliter suppleri possit sola immutatione in virtute visiva, per eius nempe supernaturalem elevationem: discrimen tamen semper manebit, quod vel supplendus est defectus visibilitatis actualis ex parte obiecti, supposita etiam proportione ad suum obiectum ex parte virtutis; vel supplendus est defectus ex parte virtutis, supposita actuali visibilitate obiecti in se.
Iam vero 1°. Deus in se ipso lux est spiritalis, h. e. in se ipso maxime et infinite cognoscibilis, et est per suam essentiam intime praesens omni intellectui non solum physice sed cognoscibiliter, quantum virtus et actualis dispositio et proprius modus creati intellectus capax est. Ex parte igitur obiecti non aliud lumen requiritur, quo reddatur visibile intellectui, nec species intelligibilis, qua intellectui coniungatur7; sed Deus ipse per se intellectui ut obiectum visibile praesens est, dummodo vires et proprius modus intellectus cognoscentis pares sint obiecto videndo.
At defectus est ex parte virium intellectus cognoscentis; nullus enim intellectus creatus per vires naturales et secundum proprium sibi connaturalem modum cognoscendi potest intuitive videre Deum, ut in se est; quemadmodum superius th. XIV. demonstravimus. Ergo vires intellectus necessario supplendae sunt, elevandae, et confortandae per charisma supernaturale ad visionem beatificam; hocque charisma est et dicitur proprie lumen gloriae. Sed hisce positis charisma istud intelligi potest multipliciter. Nam8
2°. Posset concipi auxilium per modum supernaturalis concursus Dei, ita ut nulla fiat intrinseca mutatio in ipsa mentis facultate; sed Deus intellectu creato manente in suis viribus naturalibus utatur velut instrumento ad eliciendum supernaturalem actum visionis beatificae. In intellectu enim praeter naturales vires positivas intelligendi aiunt esse potentiam obedientialem, secundum quam intellectus sub immediata operatione Dei elicere potest quemvis actum intellectualem, qui in se creaturae non repugnat. Hoc modo re ipsa fieri visionem beatificam nullus theologus admittit (si forte Durandum excipias); sed immo hanc sententiam plerique acriori etiam censura damnant propter rationes, quas n. I. declaravimus. Verum si de possibilitate quaeritur, multi gravissimi theologi censent, visionem beatificam per huiusmodi elevationem extrinsecam non repugnare (vide Suarez 1. II. c. 13; Toletum in 1. q. 12. a. 5. conclusione 3^a. etc.). Ego fateor, me nulla ratione posse intelligere actum vitalem, supernaturalem, ab ipsa mente elicitum per auxilium extrinsecum, et quin in ipsa mente ulla fiat mutatio eique intrinsecus vires superaddantur supernaturales. Hoc igitur sensu vera mihi videtur doctrina Capreoli in 4. dist. 49. q. 4; Dominici Soto ib. q. 2. a. 4; Caietani; Dominici Bañez in 1. q. 12. a. 5. et aliorum, qui tenent, visionem beatificam per solum supernaturalem concursum absque inhaerente lumine gloriae absolute repugnare. Sed quidquid de possibilitate sentiatur, apud omnes theologos certum est ac ratum, ut dixi, lumen gloriae re ipsa non consistere in huiusmodi concursu Dei.
3°. Potest concipi lumen gloriae per modum auxilii actualis, ita ut vires naturales intellectus in sese et intrinsecus eleventur et confortentur seu vires supernaturales addantur per continuam operationem Dei; non autem sit qualitas permanens per modum habitus. Ita explicata sententia de auxilio actuali intrinseco non potest censeri damnata per definitionem Clementinam supra citatam9. Attamen analogia habituum supernaturalium et nominatim habitus fidei, qui ad actus supernaturales connaturaliter eliciendos infunduntur in hac vita, et habitus charitatis permanens etiam in altera vita, et communis penes theologos acceptio luminis gloriae pro dono inhaerente habituali, secundum quem usum propterea lumen gloriae etiam in Clementino decreto explicandum est, sufficienter demonstrant, lumen gloriae non solum per modum auxilii actualis sed per modum habitus immanentis, non ad analogiam gratiae actualis sed ad analogiam habitualis gratiae intelligi debere. « Non solum absolutam Dei omnipotentiam rimari decet, sed quid debitus rerum ordo deposcat. Disponit enim Deus omnia suaviter. Igitur cum res naturales suis potentiis et virtutibus instruxerit, et respectu supernaturalium nos etiam habitibus infusis donaverit, quibus debitas valeamus actiones exercere, cur negandum est, cum intellectus naturaliter Deum videre nequeat, lumine aliquo et virtute supernaturali ad id muneris divinitus perfici? » Dominic. Soto 4. dist. 49. q. 2. a. 4.
4°. Non defuerunt, qui docerent, mentem creatam in visione beatifica mere passive se habere, idque tripliciter: vel enim a) dicebant lumen gloriae esse potentiam infusam, qua sola producatur visio, hancque visionem recipi in mente tamquam in subiecto; vel b) aiebant, ipsum actum visionis effici et infundi immediate a Deo, ita ut lumen gloriae non sit aliud quam ipsa visio actualis; vel c) concipiebatur lumen gloriae tamquam dispositio subiecti ad recipiendum actum visionis immediate a Deo infusum. Has omnes sententias omnino falsas esse constat ex eo, quod visio essentialiter est actus vitalis ipsius mentis videntis, de quo paulo superius dicta sufficiunt (vide Suarez l. II. c. 10; c. 15. n. 22; Lessium de Summo bono l. II. c. 7.).
5°. Memorantur aliqui (cf. Lessium l. c. c. 2.), qui dixerunt, visionem Dei in beatis esse ipsam visionem increatam, qua Deus videt se ipsum, et quam ipse beatis communicat.
Hoc placitum seu potius figmentum renovavit Thomassinus (De Deo l. VI. c. 16.), idque modis concipiendi et loquendi confusissimis et mea quidem opinione prorsus falsis. Ait a) Verbum ipsum esse speciem impressam in beatis, qua videant Patrem. « Videtur Deus a beatis non alia specie intelligibili quam Verbo ipso mentem informante. Pater facit et perficit opificia sua Verbum suum imprimendo... ultima et absolutissima ergo esse debet Verbi eiusdem impressio, ut species impressa creaturae perficiendae sit ipsum Verbum » ibi. n. 1. 2. Porro b) lumen gloriae Thomassino est ipse Spiritus Sanctus in sua substantia; in beatis ergo Deus videtur a se ipso, quia vis et potentia qua videtur, est Spiritus Sanctus. « Adverte, inquit, illud in lumine tuo videbimus lumen, idem sonare ac, in Spiritu Sancto videbimus Verbum; ideoque lumen gloriae quo videtur Deus, esse Spiritum Sanctum... Adverte sic partes suas singulis in Deo personis congrue assignari...., ut Spiritu roborata mens formam Verbi ineat, per quam videat Patrem.... Advertis, lumen istud non tam donum esse aut lumen aliquod creatum a Spiritu Sancto infusum menti, quam ipsum Spiritum Sanctum menti illapsum..... Videtur Deus ita, ut constet evangelicum apostolicumque axioma, quod nulla creatura Deum videre possit; mens enim ipso Spiritu Sancto informata eique contemperata, iam supra creaturas evecta, iam in Deum provecta est. Itaque liquet, quomodo beati Deum videant, et Deus tamen videri non possit nisi a se ipso: non videtur Deus nisi a Deo, quia vis et potentia qua videtur, est Spiritus Sanctus; species qua videtur est ipse Filius; et tamen mens creata sub hac specie, in hoc lumine delitescens Deum videt.... Est ergo Spiritus Sanctus lumen ipsum, quod appellitant gloriae, quo collustratur mens, ut Patris vultum sustinere et contueri possit » ibid. n. 8–11.
At profecto imprimis contra hanc doctrinam generatim spectatam pugnant rationes evidentes. Visio, ut paulo ante diximus, est actus vitalis ipsius mentis videntis, ac propterea elicitus ab ipsa mente; non ergo potest esse actus divinus increatus: beati ipsi suo vitali actu vident et amant Deum, hisque ipsis actibus suis beatificantur; non vero isti actus possunt esse formaliter actus Dei, quibus Deus se ipsum videt et amat et in se beatus est. Speciatim deinde sententia et declaratio Thomassini, si obvio verborum sensu intelligitur, pluribus ex capitibus absurditatis convincitur. Nam a) ista « congrua partium assignatio pro singulis personis SS. Trinitatis » repugnat ipsi mysterio trium personarum, quae essentia et operatione unum sunt, et a beatis intuitive videntur omnes una eademque ratione ac visione, sicut sunt, identificatae cum divina essentia; repugnat, inquam, ista distributio, nisi mere per appropriationem intelligatur, secundum quam Patres loquuntur a Thomassino citati, qui tamen non de visione beatifica sed de gratia et supernaturali cognitione praesentis vitae agunt. b) Si per appropriationem Verbum (pro divina essentia sub formali ratione veritatis) dicitur species impressa, et Spiritus Sanctus (pro divina essentia sub formali ratione causae illuminantis) dicitur lumen gloriae; id solum admitti potest sensu superius declarato: quoad speciem quidem sensu negativo, quod nulla datur species, sed Deus in se ipso est obiectum visionis; quoad lumen gloriae, quod Deus est lux seu obiectum visionis et simul causa illius infusi luminis, quo mentes beatae informantur et elevantur ad visionem intuitivam Dei; sed nullo modo Deus potest esse, ut Thomassinus ait, species et lumen informans mentem. Ut enim nihil dicam de eo, quod omnis forma est in se imperfecta et in potentia ad ulteriorem perfectionem; mens cuius forma proprie dicta esset Deus, iam ipsamet Deus esset. Quam quidem absurditatem verba Thomassini in suo obvio sensu exprimerent: « nulla creatura Deum videre potest; mens enim ipso Spiritu Sancto informata iam supra creaturas evecta, iam in Deum provecta est. »
6°. Sepositis notionibus falsis de lumine gloriae, vera ac propria eius ratio, ut ex omnibus hactenus dictis satis constat, non aliter intelligi potest, nisi secundum communem theologorum explicationem, ut sit vis quaedam intelligendi supernaturalis omni vi naturali eminentior, superaddita intellectui beatorum et per modum habitus informans mentem, eamque elevans ad intuitivam visionem Dei, sicuti in se est. Cum enim mens rationalis ut imago Dei etiam natura sua habeat vim imperfectam et inchoatam ad cognoscendum Deum, potest haec vis cognoscendi per superadditam virtutem supernaturalem ita elevari seu compleri ac perfici, ut Deum iam in se ipso clare et perfecte intueri possit. Unde haec virtus superaddita intellectui est quaedam supernaturalis assimilatio mentis creatae ad intellectum divinum in ipso modo cognoscendi essentiam divinam, atque ita quaedam suprema participatio illius lucis infinitae, qua Deus se ipsum videt: sicque similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. « Nam visio nostra vel requies erit utcumque similis visioni vel requiei illius; sed aequalis non erit. Nam.... aliquo modo a nobis imus in ipsum: et iam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere; et tamen sic ire perfecte requiescere est. Et perfecta ergo requies est, quia Deus cernitur; et tamen adaequanda non est requiei illius, qui non a se in alium transit, ut quiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis, quia quod illius requies est, hoc nostra imitatur..... Nec exsortes sumus eius, quem imitari possumus; quia et videntes participamus, et participantes imitamur » S. Gregor. M. Moral. l. XVIII. n. 93. Vide Lessium de Summo bono l. II. c. 8. n. 50. sqq.
Thesis IV: De visionis beatificae amplitudine extensiva quoad obiectum principale et quoad obiecta secundaria
De visionis beatificae amplitudine extensiva quoad obiectum princeps et quoad obiecta secundaria.
« Beati eo ipso quod vident Deum, sicut in se est, 1° vident etiam tum omnes Dei perfectiones absolutas, tum divinas personas. 2° Ex rebus a Deo distinctis censendum est esse obiectum visionis pro omnibus comprehensoribus, quae sunt obiectum fidei pro viatoribus; alia vero ab eis videri, quantum ex intuitiva visione causae primae consequitur, et quantum singulorum status ac gradus in coelesti hierarchia postulat. »
I. Prima pars huius theseos omnino certa est suppositis iis, quae inferius de perfectione et simplicitate absoluti Esse, et de identitate personarum cum divina essentia in Tractatu de Trinitate demonstrantur. Una simplicissima divina essentia est ipsum Esse absolutum, nimirum absque ulla in se ipso distinctione est omnis perfectio, quae sine imperfectione concipi potest. Nos illud Esse absolutum non intuemur, ut in se est, sed ex creaturis formamus notiones perfectionum, intellectus, voluntatis, sapientiae, bonitatis, sanctitatis, iustitiae etc., atque secundum has notiones perfectionum analogice Deum intelligimus, quid sit. Ideo in Deo diversas perfectiones distinguimus, non utique iudicando eas esse in ipso Deo distinctas, sed unam concipiendo absque expresso conceptu alterius. Hisce rationibus perfectionum et notionibus nostris respondet unum simplicissimum Esse divinum, quod revera est tum infinita sapientia, tum infinita iustitia etc. Proinde singulae illae perfectiones sunt in Deo omnis perfectio et sunt ipse Deus, quia sunt ipsum Esse infinitum. Hinc intueri hoc Esse divinum ut in se est, idem significat ac illud intueri ut est omnis absoluta perfectio. Est ergo evidens contradictio affirmare, a beatis videri Deum ut in se est, et tamen aliquam perfectionem quae formaliter est in Deo, non videri. Hoc enim ipso, quod aliqua perfectio quae est ipsum Esse absolutum, non videtur, iam illud Esse non videtur ut in se est, seu melius, omnino non videtur intuitive in se ipso; in se ipso enim est absque ulla distinctione omnis perfectio. Confer superius citatam doctrinam Episcoporum Armeniae (th. XV. n. II.).
Idem prorsus valet de intuitione trium personarum divinarum. Divina enim essentia ut in se est, ex intrinseca sua perfectione est Pater intellectione exprimens Verbum, Pater et Filius dilectione producens Spiritum Sanctum; intellectus paternus necessario habens intrinsecum terminum Verbum, dilectio Patris et Filii aeque necessario habens amorem procedentem ut intrinsecum terminum. Qui ergo haec non intuetur, non intuetur essentiam ut in se est. Vide supra l. c. definitionem Concilii Florentini.
Haec est communis theologorum doctrina; nihilominus non desunt, qui dissentiant. Quamvis enim unanimes conspirent quoad factum visionis SS. Trinitatis, cum veritas sit definita in Conc. Florentino; quoad possibilitatem tamen non pauci docent, non repugnare visionem intuitivam essentiae divinae, quin videantur sive omnes perfectiones absolutae sive personae. Immo Card. Toletus in 1. q. 12. a. 7. et Thomassinus de Deo l. VI. cc. 19. 20. (destruens ea, quae ipsemet paulo ante c. 17. affirmaverat) docent, re ipsa a beatis « non omnem Dei perfectionem percipi, » ut ait Toletus, seu « beatos Dei perfectionum gradus in infinitum plures pluresque non videre, » atque adeo « non videri ab eis tanto acumine, ut totum videant vel ex toto. » In hoc autem, quod a nullo creato intellectu quamtumvis elevato omnis Dei perfectio videri potest, iidem theologi Toletus1 et Thomassinus constituunt incomprehensibilitatem Dei, de qua nos inferius dicemus.
Opinio utraque tum prior de possibilitate tum eo magis altera de facto visionis essentiae absque visione omnium perfectionum divinarum derivatur ex conceptu minus sincero de plenitudine et simplicitate divini Esse; atque hinc ex iis quae diximus, facile confutatur. Omisso Thomassino penes quem est magna rerum confusio, Toletus ceterum vir magnus habet nonnulla, quorum explicatio iuvare potest ad illustrandam veram doctrinam.
Argumenta doctissimi Cardinalis ad probandam suam opinionem sunt quatuor. 1°. Augustinus comprehensionem definit ita: comprehendere est, cum nihil rei latet videntem ep. 112. (nunc 147. n. 21.). Ergo si « nihil Dei manet incognitum, » Deus comprehenditur a beatis, quod omnium confessione falsum est et impossibile. 2°. « Decem attributa distincte percipere maioris est virtutis quam octo; ergo infinita percipere, infinitae est virtutis. Divinae perfectiones sunt infinitae. Ergo impossibile est omnes ab intellectu creato percipi. » 3°. Ratio2 pro communi sententia theologorum ducitur ex Dei simplicitate, quia « omnes perfectiones Dei unica res sunt et formaliter in Deo sunt. » At reponit Toletus: « hoc argumento etiam probaretur, quod omnes creaturae etiam possibiles videntur in Deo, quia in ipso unum sunt, et eminentia creaturarum formaliter in Deo est. » Hoc autem theologi non admittunt, « ergo simplicitas nihil facit, ut totaliter Deus videatur. » 4°. « Sequeretur, quod omnia Dei iudicia, omnes voluntates occultae essent beatis manifestae; quia omnia talia sunt formaliter in ipso Deo. » Talem vero visionem beatis asserere esset erroneum. Haec Toletus l. c.
Respondemus ad 1ᵘᵐ. Augustinus in illa epistola distinguit triplicem visionem Dei: illam qua Deus videbatur oculis etiam corporis « non in natura propria sed in specie, qua voluit; » tum alteram visionem mentalem in hac vita3; ac denique tertiam « in illo regno, ubi eum videbunt filii eius sicuti est, » « in propria natura, » « in Dei forma. » Verbis a Toleto citatis « comprehensionem » Augustinus clare opponit visioni primo et secundo modo acceptae. Non tamen contra Toletum dicemus, comprehensionem hic sumendam esse sensu laxiori pro ipsa visione Dei, sicuti est in natura propria; quamvis significatio horum nominum apud Patres non sit ita fixa ac rata, ut comprehensio numquam sumatur pro visione intuitiva4 (cf. Didacum Ruiz de scientia Dei disp. VI. sect. 1.), aut vicissim nomine visionis perfectae non saepissime appelletur comprehensio, qua Deus solus se ipsum comprehendit. Sed assumimus, quod re ipsa ex contextu Augustini probatur, comprehensionem intelligi proprio sensu in oppositione etiam ad visionem intuitivam; atque hoc posito inspiciamus verba ipsa Augustini. « Non quia Dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur, quod praesens utcumque sentitur; totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil eius lateat videntem, aut cuius fines circumspici possunt, sicut te nihil latet praesentis voluntatis (volitionis) tuae, circumspicere autem potes fines anuli tui » Aug. 1. c. Non in hoc ponitur comprehensio a S. Doctore, quod nulla perfectio rei lateat; sed comprehensio eatenus dicitur, quatenus pervenitur ad fines rei cognoscibilis, h. e. quod non solum totum videtur, sed videtur ea perfectione intellectionis, quae intrinsecae cognoscibilitati obiecti plene respondeat. Quod ipse Augustinus alibi dicit: « quidquid scientia comprehenditur, scientis comprehensione finitur » (Civ. Dei 1. XII. c. 18.). Cf. S. Th. 1. q. 12. a. 7. ad 2; 4. dist. 49. q. 2. a. 3. ad 2. At secundum totam infinitam cognoscibilitatem Deus nulli intellectui creato, sed sibi soli, intellectui infinito comprehensibilis est. Etiamsi ergo beati videant totum i. e. totam perfectionem, quae formaliter est in Deo et est ipse Deus, non tamen vident totaliter h. e. non tanta visionis perfectione, quanta Deus cognoscibilis est. Sed de comprehensione Dei comparata cum visione intuitiva inferius dicemus.
Ad 2ᵘᵐ argumentum Toleti facilis est responsio. Multas perfectiones et perfectionum gradus in Deo nos distinguimus, quia perfectionum notiones primum ex creaturis haurimus, et secundum has diversas rationes, quibus omnibus una simplicissima plenitudo divini Esse respondet, Deum analogice cognoscimus, non autem illud Esse intuemur, ut in se est. Qui vero intuentur divinum Esse, sicuti est, vident totam eius perfectionem absque distinctione multarum perfectionum et graduum, quia huiusmodi distinctio ibi revera nulla est; quamvis intuendo illam infinitam perfectionem videant clarissime fundamentum et rationem, cur ab illis, qui hoc Esse non cognoscunt nisi per conceptus aliunde derivatos, possint ac debeant distingui multae perfectiones. Si ergo dicitur, in Deo esse infinitas numero perfectiones distinctas, quarum aliquae possint videri ut in se sunt, aliae autem non videri; hoc omnino falsum est. Quaecumque enim ibi perfectio videretur, quin simul videretur tamquam plenitudo omnis perfectionis absolutae, iam non cognosceretur intuitive, ut est in se ipsa. Si vero dicitur in ipsa visione finita posse esse gradus perfectionis in indefinitum, ut infinite cognoscibilis essentia Dei maiori ac maiori intensione cognosci possit, hoc quidem verissimum est, sed nihil5 pertinet ad praesentem quaestionem.
Ad 3ᵘᵐ respondetur. De creaturis possibilibus duo omnino diversa consideranda veniunt. a) Essentia divina quatenus imitabilis ad extra entibus et perfectionibus creatis, est fundamentum et suprema norma omnium possibilium. Sub hac formali ratione et sub hoc respectu imitabilitatis ad extra eadem essentia potest dici idea obiectiva et esse eminens creaturarum. Itaque creaturae e. g. angeli vel hominis esse eminens in Deo non est esse angelicum vel humanum, nec esse creabile aut creatum; sed est ipsamet divina essentia sub ea formali ratione, quatenus perfectio divina potest adumbrari per esse angelicum aut humanum, quod ante creationem in se nihil est actu, sed est creabile. Si vero creatur, est utique quoddam esse actuale; sed tota sui ratione diversum ab Esse divino et huius divini Esse non nisi aliqua adumbratio. Unde b) possibilia possunt considerari hoc altero modo in se ipsis secundum ipsum esse creabile, quod quidem, ut diximus, actu non est; sed esset realitas creata, si a Deo produceretur.
Hisce positis, qui intuentur divinam essentiam, ut in se est, sine dubio vident eam tamquam fundamentum omnium possibilium ita, ut quidquid perfectionis analogae extra Deum esse potest, videant non posse esse nisi secundum illam essentiam tamquam normam et causam exemplarem, ab illa tamquam causa efficiente, ad illam tamquam causam finalem; atque ita etiam eam vident tamquam esse eminens creaturarum possibilium. At inde, quod vident Esse divinum, ut in se est, nullatenus consequitur, ab eis etiam videri totum esse possibile seu creabile, quod ab illo tota sui ratione diversum est; seu ut idem dicamus aliis verbis, ex eo, quod vident divinam essentiam in indefinitum imitabilem ad extra, non consequitur, videri ab eis distincte omnia entia, quibus est imitabilis. Verum quidem est, haec omnia esse in divina essentia cognoscibilia; at ita cognoscibilia non sunt nisi ei, qui divinam essentiam cognoscit, quantum est cognoscibilis, h. e. eam comprehendit.
Ad 4ᵘᵐ argumentum Toleti colligi potest solutio ex his, quae modo diximus. Consilia nempe in Deo sunt ipsa una simplex essentia sub formali ratione intellectus et voluntatis cum relatione rationis ad extra, seu cum connotatione obiecti a Deo omnino distincti ac diversi. Unde diversitas consiliorum in relatione ad creaturas, sive sint aliqua sive non sint, sive haec sint sive alia, non in Deo seu in iis quae formaliter in Deo sunt, ullam inducit diversitatem; sed tota mutatio ac diversitas est ad extra in creaturis. Sicut ergo videns divinam essentiam, ut in se est, non ideo videt omnes creaturas sive possibiles sive reales, quae sunt aliquid omnino diversum a Deo: pari omnino ratione videns essentiam ac proinde sapientiam et voluntatem divinam ut in se est, non propterea etiam videt sapientiam et voluntatem divinam, quatenus ad omnia creanda vel creata refertur, nec omnes huius sapientiae et voluntatis effectus. Haec autem connotatio effectuum nihil reale superaddens et nihil mutans in Deo ipso, illud est, per quod divina essentia (sapientia et voluntas) concipitur sub ratione consiliorum divinorum. Non ergo videns divinam essentiam, sapientiam, voluntatem, ut in se est, hoc ipso videt consilia divina, nisi divinam essentiam secundum totam eius cognoscibilitatem comprehendat.
II. De amplitudine, perfectione, et modo cognitionis, quae cum visione beatifica Dei cohaerens refertur ad ea, quae extra Deum et sub Deo sunt vel esse possunt, voluit nos Dominus in positiva et explicita revelatione pauca docere; ut nimirum ex ipso modo, quo clare revelavit et promisit visionem sui et veluti tacuit de visione aliorum, intelligeremus, ipsum Deum in se mercedem magnam nimis, et gloriam eius cum apparuerit, abunde sufficere ad omne desiderium nostrum explendum et totam sitim beatitudinis satiandam: « satiabor, cum apparuerit gloria tua. » Nihilominus sunt nobis comperta quaedam principia, ex quibus aliqua certo vel probabiliter de huius quoque cognitionis altissima perfectione in beatis nonnihil deducere possumus.
1°. Generatim exaltatio intellectus per supernaturalem illuminationem, quae dicitur lumen gloriae, ibi est sublimissima ad perfectam intellectionem et penetrationem rerum et veritatum, quantum congruit intuentibus infinitam essentiam et primam veritatem, et quantum postulat status singulorum, qui licet sicut stella a stella inter se differant, sunt tamen omnes beati comprehensores ultimi finis.
Unde 2° speciatim mysteria omnia, omnes veritates revelatae pro viatoribus, tota oeconomia revelationis et ordinis supernaturalis, quae in via pertinent ex sese ad obiectum fidei, illic in termino sunt obiectum intuitionis et intelligentiae absque velamine. Fidei enim tamquam inchoationi visio succedit tamquam perfectio. « Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est….. videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem » 1. Cor. XIII. 9. seqq. « Habemus… propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris » 6 2. Pet. I. 19. « Ibi videbimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit, quid videbimus.; sed quid, nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum evangelicum: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et omnia illa, quae nunc non videmus, credentes autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus… Hic creditis, ibi videbitis » Aug. Civ. Dei 1. XX. c. 21. n. 1. Non loquimur hic de veritatibus fidei, quae immediate de ipso Deo nobis revelatae sunt; illae enim pertinent ad obiectum princeps visionis beatificae (n. I.); sed obiectum secundarium visionis sunt res fidei, quae sunt extra Deum, Verbi incarnatio, quomodo Deus vere sit homo, et qualis in Verbo sit naturae nostrae exaltatio; generis humani redemptio per sanguinem Agni immaculati; Ecclesia mysticum corpus Christi, ut fundata est, nutritur et fovetur a Christo velut sponsa a sponso, perpetuo subest conservationi, gubernationi, assistentiae Patris et Filii et Spiritus Sancti; charismata et dona gratiae; sacramenta et sacramentorum virtus a Deo sanctificatore et ex meritis Iesu Christi; sacramentum nominatim et sacrificium Eucharistiae; haec inquam et alia, quae nobis verbo Dei revelantur ad credendum, illic sine velamine patent beatis per spiritalem visionem in se ipsis, quoniam evacuato eo, quod ex parte est, iam venit quod perfectum est, et die elucescente lucifer ortus est in cordibus, h. e. in intellectibus eorum.
3°. Intuentur sancti in visione beatifica Deum in se ipso, multiplici tamen diverso gradu intensionis et claritatis, tamquam causam exemplarem omnium entium, quae possunt esse aliqua adumbratio et participatio eius qui est (יהוה ὁ ὤν); tamquam causam efficientem et conservantem universalem, a qua necessario pendent omnia existentia, non solum ut producantur sed etiam ut perseverent esse, quemadmodum lumen solis a sole pendet; tamquam causam finalem, ad quam omnia ex intrinsecis necessariis rerum naturis ordinantur: « ex ipso, et per ipsum, et in ipso (εἰς αὐτον) sunt omnia » (Rom. XI. 36.). Quare si beati divinam essentiam viderent, quantum est cognoscibilis, h. e. si eam comprehenderent, in ipsa etiam perfecte comprehenderent omnia possibilia et omnia pro quovis tempore existentia. Sed haec comprehensio est infinitae perfectionis, et ideo soli Deo propria (cf. S. Th. 1. q. 12. a. 8.).
Attamen a) eo ipso quod vident beati divinam essentiam, ut in se est, intuentur etiam, quomodo infinitum illud Esse sit exemplar et norma omnium, quae possunt habere esse participatum; licet propterea nondum videant ipsa possibilia omnia vel singula in se ipsis, ut superius diximus. Pariter vident, quomodo nihil possit praeter Deum actu existere nisi dependenter ab illa infinita bonitate, sapientia, potentia, quam intuentur, ut in se est; et quomodo omnia quae sunt, necessario ordinata sint ad illud bonum infinitum tamquam ad suum finem essentialem. Neque tamen hoc ipso iam vident omnia vel singula realiter existentia.
Verum b) illud ipsum lumen supernaturale, quo elevantur mentes beatae ad intuendum primum Esse, verum, et bonum, sicut est, valet etiam pro diverso suo gradu intensionis et perfectionis ad cognoscendum, maiori vel minori amplitudine, entia, vera, bona possibilia, quae in illo suum habent exemplar et fundamentum, et ad proportionatam visionem realiter existentium, quae ab illa prima causa et ultimo fine pendent. Cf. S.Th. 1. q. 57. a. 2. Quamvis vero extensio et intensio huius visionis, etiam quatenus omnibus beatis comprehensoribus communis est, a nobis singillatim definiri non possit: videtur tamen dicendum, spiritalem illam visionem in omnibus beatis extendi ad totum universum creatum, quatenus substantiis permanentibus constat; nimirum ad perfecte videndum totius universi magnitudinem, ordinem, pulchritudinem, rerum species et essentias, quantum opus est, ut perfecte videant in toto universo gloriam Dei, h. e. ut in iis quae facta sunt, videant relucentem Dei essentiam, potentiam, bonitatem, sapientiam, pulchritudinem, quae est omnium causa exemplaris, efficiens, conservans, finalis. Atque ita vident ideas divinas et rationes aeternas, secundum quas haec omnia facta sunt, et in divina essentia quam in se ipsa intuentur, seu (loquendo per appropriationem) in Verbo vident haec creata, et in creatis iterum vident et glorificant Deum. « Sancti angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur…. procul dubio universam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso Verbo Dei prius noverunt, in quo sunt omnium, etiam quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tamquam in eo, per quod facta sunt omnia; ac deinde in ipsa creatura, quam sic noverunt tamquam infra despicientes, eamque referentes ad illius laudem, in cuius incommutabili veritate rationes, secundum quas facta est, principaliter vident. Ibi ergo tamquam per diem…. hic autem tamquam per vesperam; sed continuo fit mane… quia non remanet angelica scientia in eo quod creatum est, quin hoc continuo referat ad illis laudem et charitatem, in quo id non factum esse sed faciendum esse cognoscitur, in qua veritate stando dies est 7 » S. Aug. Gen. ad litt. l. IV. c. 24; Civit. Dei 1. XI. c.7. 29. Vide Suarez de Deo 1. II. c. 28; Lessium de Summo bono 1. II. c. 9. 10.
4°. Beati comprehensores omnes tum angeli tum homines (seu animae beatae) pertinent ad coelestem hierarchiam diversis gradibus dispositam: sunt omnes cives Ierusalem coelestis, quae est mater nostra; atque adeo sunt multiplici varietate membra Ecclesiae, in qua secundum triplicem suam divisionem Ecclesiae triumphantis, purgantis et militantis est communio Sanctorum, quam in ipso symbolo fidei profitemur. Ecclesiae adhuc in terris militanti dictum est: « accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam (πανηγύρει), et Ecclesiam primitivorum (πρωτοτόκων), qui conscripti sunt in coelis, et iudicem omnium Deum, et (ad) spiritus iustorum perfectorum » (καὶ πνεύμασι δικαίων τετελειωμένων) Heb. XIII. 22. 23. Cf. Eph.II. 19. Quare singuli beati pro diverso suo statu et gradu, in quo constituti sunt in regno coelorum, diversum habent ordinem in communione Sanctorum, et diversas relationes ad totam Ecclesiam. Exigit autem ipsa perfectio spirituum consummatorum, ut singuli omnia quae ad statum suum pertinent, modo lumini gloriae congruente intellectualiter videant. Singuli ergo vident imprimis totam Ierusalem coelestem: « vident omnes beatorum angelorum et hominum ordines, numerum, merita, dignitatem, gloriam; par enim est, ut civitatem suam et domum patris sui, et fratres suos et cives optime norint, et bonitatem Dei ac misericordiam in singulis admirentur et laudent » Lessius de Summo bono 1. II. c. 9. n. 61. Haec quippe omnia potissimum ad statum illum perfectum singulorum pertinent. Ex iis vero quae in Ecclesia sive purgante sive militante et in genere humano aguntur, maxime quae pertinent ad ordinem supernaturalem gratiae (cf. Luc. XV. 7. 10.), singuli cognoscunt ea, quae pertinent ad ipsorum ministeria secundum statum ac ordinem diversum, quem in coelesti hierarchia et in communione Sanctorum obtinent. Hinc patet cultum et supplicationes, quae ad sanctos diriguntur, ab eis cognosci non solum speciali revelatione Dei, sed hanc cognitionem eis esse congruam et connexam cum ipso suo statu perfecto in communione Sanctorum. Confer de hac re Bellarmin. de Beatitud. SS. 1. I. c. 20. ad argument. III.
Praeterea animae beatae, quae ex hac peregrinatione in terris pervenerunt ad patriam, rerum humanarum notitias, et cum humanis relationes non amittunt; sed solum quod imperfectum erat, evacuatur et elevatur ad perfectum. Sicut corpora eorum mortua in terris habent ordinem ad futuram vitam et glorificationem in coelo; ita multo magis animae viventes in gloria retinent speciales relationes ad res humanas, ea perfectione, quae congruit perfectioni eorum charitatis erga Deum et erga homines sanctificandos et salvandos a Deo. Haec igitur quatenus ad statum singulorum, eatenus etiam ad eorum non modo cognitionem sed etiam specialem curam pertinere censenda sunt. Vide S. Thom. contra gent. III. 59; Toletum in 1. q. 12 a. 8; Suarez de Deo 1. II. c. 28. n. 17; Lessium de Summo bono 1. II. c. 9. n. 66; c. 10. n. 69.