Quidam catholici, ut difficultates contra s. Scripturam motas expeditius solverent, contenderunt res quasdam sive sententias vel propositiones s. Scripturae non esse inspiratas. Holden, professor sorbonicus († 1665), advertit inspirationem se porrigere "ad ea solummodo vel quae sint pure doctrinalia vel proximum aliquem aut necessarium habeant ad doctrinalia respectum."1 Rohling inspirationem ad res fidei et morum artat.2 Lenormant, laicus et orientalista, eam restringit ad doctrinas supernaturales.3 Cardinalis Newman putat ab inspiratione eximi "obiter dicta", i. e. enuntiationes, quae neque ad fidem et mores spectent neque cum eis cohaereant, v. g. Nabuchodonosorem regem Ninives fuisse,4 Paulum penulam Troade reliquisse5 etc.6
Contra tamen omnino tenendum est inspirationem sese extendere ad omnes res sive sententias, quae ab hagiographis scriptae sunt.
Probatur: 1. Christus et apostoli indiscriminatim quemlibet librorum sacrorum textum ac vel minutissimas res adducunt sub formula sollemni: "Scriptum est, Scriptura dicit". Et quidem "sub una eademque formula sollemnissima libri s. Scripturae citantur et legales et historici et poetici et didactici; non solum citantur testimonia et sententiae ordinis religiosi et doctrinalis, sed et ordinis historici et quae ex sese prorsus profana nullum cum religione nexum ineant." Ergo indiscriminatim omnes sententiae librorum sacrorum sunt Scriptura sacra ideoque omnes sunt inspiratae.
-
Patres et theologi testimoniis tum theoreticis tum practicis profitentur omnes particulas s. Scripturae inspiratas esse. Testimonia theoretica plura iam rettulimus. Recole verba Irenaei, Clementis alexandrini, Gregorii nysseni, Ambrosii, Hieronymi, Bonaventurae."7 Practice autem fidem suam manifestant modo citandi, defendendi et interpretandi Scripturam. Citant nempe tamquam argumenta textus omnis generis sive pertinent ad res fidei et morum, sive ad ordinem historicum et profanum, sive etiam ad "obiter dicta".8 Defendunt ac summo studio tuentur9 textus quoscumque ab adversariis impugnatos. Interpretantur et exegetice pertractant omnes et singulas vel minimas Scripturae sententias, ubique sensum divinum inquirentes. Atqui haec omnia supponunt patres et theologos inspirationem extendisse ad omnes sententias librorum sacrorum.
-
Concilia et pontifices iisdem decretis, quibus exsistentiam inspirationis explicite docent, implicite etiam videntur docere totam Scripturam inspiratam esse.10 Hoc maxime valet de decretis conciliorum tridentini et vaticani profitentibus "libros ipsos integros cum omnibus suis partibus" esse canonicos et sacros proindeque inspiratos. Haec verba proxime quidem referuntur ad Vulgatam latinam, nomine vero "partium" designantur potius maiora segmenta, quam singulae et minimae particulae librorum. Igitur non definiunt peremptorie, utrum omnes particulae Scripturae originalis inspiratae sint. Attamen certissime excludunt opiniones adversarias, qui inspirationem restringunt vel ad "pure doctrinalia" vel "ad res fidei et morum" vel "ad doctrinas supernaturales" atque inde ab inspiratione eximunt magnam seu potius longe maiorem partem sacrorum librorum. Immo decreta laudata eorum quoque sententiam excludere videntur, qui ab inspiratione eximunt "obiter dicta", aliasve res minimas, cum tali norma semel admissa innumeri textus Scripturae arbitrio subiectivo hominum exponantur proindeque Scriptura simpliciter periclitetur.
Denique Leo XIII omnem restrictionem inspirationis realis vetuit encyclicis litteris "Providentissimus",11 in quibus legimus: "Nefas omnino fuerit inspirationem ad aliquas tantum Scripturae partes coangustare." Et quamvis istae litterae non sint decretum infallibile ex cathedra, tamen omnes catholicos in conscientia graviter obligant, uti ipse pontifex Leo XIII expresse statuit.12 Itaque de inspiratione reali omnium sententiarum s. Scripturae nulla amplius quaestio esse potest inter fideles. Reliquum est, ut de inspiratione verbali disputemus.