Denique concilia et summi pontifices authentice et infallibiliter definierunt inspirationem s. Scripturae utriusque Testamenti esse dogma revelatum. Revera opus non erat definitione formali, cum traditio unanima, edocta per magisterium ordinarium omnium ecclesiarum et aetatum, Scripturam Deo auctori attribueret, uti perspeximus. Quia tamen manichaei, gnostici aliique haeretici ab inspiratione excipiebant libros Veteris Testamenti aliasve partes s. Scripturae,1 ecclesia fidem suam saepius affirmabat propositione formali et sollemni. Quod quidem praecipue contigit in "Statutis ecclesiae antiquis" et in conciliis florentino, tridentino ac vaticano.
-
"Statuta ecclesiae antiqua" vocantur canones ex quibusdam priscis conciliis collecti ante finem saeculi sexti.2 Praescribunt inter alia, ut episcopo ordinando haec quaestio proponatur: "Si Novi et Veteris Testamenti, i. e. Legis et Prophetarum et Apostolorum, unum eundemque credat auctorem et Deum."3 Eadem fidei professio secundum pontificale romanum deinceps omnibus episcopis emittenda praescribebatur;4 eadem professio invenitur in symbolo Leonis IX (1053);5 eadem professio manichaeis et valdensibus resipiscentibus per Innocentium III (1208) imponitur;6 eadem graecis ad ecclesiam redeuntibus per Clementem IV proposita et ab imperatore Michaele Palaeologo in concilio lugdunensi (1274) oblata est.7 Ergo omnibus saeculis magisterium ecclesiasticum publice et formaliter professum est inspirationem s. Scripturae.
-
Concilium florentinum (1441) in decreto Eugenii IV pro iacobitis sollemnius adhuc pronuntiat: "Sacrosancta romana ecclesia ... unum atque eundem Deum Veteris et Novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetarum atque Evangelii profitetur auctorem: quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti Sancti locuti sunt: quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur: Genesis, Exodus ..."8 Hoc decreto professio illa antiquissima fidei iteratur atque insuper inspirationis conceptus enixius enuntiatur, addito etiam canone omnium librorum inspiratorum utriusque Testamenti.
-
Concilium tridentinum (1546) "omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, ... pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur. Sacrorum vero librorum indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa synodo suscipiuntur ... Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, A. S."9 Hoc documento patres tridentini eandem ac concilium florentinum sententiam de inspiratione proferunt, eundem catalogum librorum inspiratorum recensent, ac praeterea addunt "ipsos libros integros cum omnibus suis partibus" inspiratos esse. Demum:
-
Concilium vaticanum: "Novi et Veteris Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in veteri vulgata editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo, quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati, nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ecclesiae traditi sunt."10
Haec definitio vaticana non solum ad modum concilii tridentini factum inspirationis omnium librorum sacrorum denuo proponit, sed etiam naturam inspirationis exponit.