Originem apostolicam ea habet ecclesia, quae per apostolos fundata est. Quod quidem non impedit, quominus illa ecclesia ut societas universalis christifidelium contineat plurimas ecclesias singulares, quae nuper ortae sunt. Immo ecclesiae singulares primitus fundari potuerunt vel immediate ab aliquo apostolorum vel mediate per discipulum aut successorem apostolorum. Dummodo ergo omnes et singulae partes ecclesiae immediate vel mediate cum apostolis cohaereant, tota ecclesia merito vocatur origine apostolica. Iam ostendenda sunt necessitas et criterium originis apostolicae.
-
Necessitas originis apostolicae ecclesiae Christi enucleata probatione non indiget. Quamvis enim Christus proprius auctor ecclesiae sit, tamen per apostolos eam fundavit, apostolos primos eiusdem magistros et rectores posuit, apostolis eam post discessum suum e terris propagandam et curandam commisit. Ergo ecclesia Christi non est, quae origine non est apostolica. Unde et Paulus christifideles superaedificatos dicit "super fundamentum apostolorum",1 et Ioannes evangelista ecclesiam describit civitatem habentem "fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni".2 Similiter Tertullianus: "Apostoli … ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et quotidie mutuantur, ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur, ut suboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una omnes probant unitatem."3 Item s. Hieronymus monet, "esse in illa ecclesia permanendum, quae ab apostolis fundata usque ad diem hanc durat".4 Dein addit: "Ex hoc ipso, quod postea [haeretici] instituti sunt, eos se esse indicant, quos futuros apostolus pronuntiavit", nempe seductores. Igitur ecclesia vera necessario origine apostolica est. Sed quaeritur, quonam criterio ecclesiam apostolicam a non apostolicis primo aspectu discernere liceat.
-
Criterium originis apostolicae est coniunctio cum beato Petro eiusque successore. Etenim Christus totam ecclesiam super Petrum eiusque in primatu successores aedificavit tamquam super fundamentum, quo omnes omnium temporum ecclesiae singulares firmitatem accipiunt et unitatem. Unde iam apostoli ecclesias singulares, quas ipsi immediate fundabant, centro petrino aggregare atque capiti totius ecclesiae inserere debuerunt. A fortiore ecclesiae singulares illae, quae per discipulos et successores apostolorum cursu temporis undique conditae sunt, cum Petro eiusque successoribus intime coniunctae manere debent. Igitur ecclesiae, quae sedi primatiali organice unitae non sunt, non fulgent apostolicitate originis, etiamsi nomen apostoli alicuius in fronte gerant; ecclesiae vero, quae sedis primatialis communionem colunt, profecto apostolicae sunt, quamvis modo sint exortae. Originem apostolicam tota et sola illa ecclesia universalis habet, cuius caput et centrum est sedes primatialis Petri.