Catholicitatis nota non admittit ecclesiam mere particularem, regionalem sive nationalem, sed eam supponit sensu stricto internationalem sive universalem. Haec autem universalitas convenire debet ecclesiae et iure et facto.
-
Catholicitas iuris requirit, ut ecclesia abhorreat a ditionum nationumque finibus, et quidem essentialiter, virtualiter, formaliter. Essentialiter, i. e. spectatis tota doctrina et indole sua, ecclesia prodat characterem universalem diffundendi se ad omnes populos et partes terrae. Virtualiter perpetuo talem navet operam et efficaciam, qua valeat sese propagare, homines quamplurimos sibi aggregare et ubique terrarum catholicitatem conservare. Formaliter demum, non obstante lata diffusione materiali, ecclesia ubique strictissimam unitatem confessionis et communionis ostendat. Sicut enim vitis non potest dici late diffusa, nisi palmites suos stirpi semper coniunctos extendat, sic ecclesia, materialiter quamvis diffusa, non est catholica, nisi informetur unitate. Ecclesia destituta unitate, non unicam societatem, sed plures vel multas constituit. Catholicitati iuris sic intellectae necessario iungitur:
-
Catholicitas facti, quae consistit in universali ecclesiae diffusione actualiter exsistente. Haec universalitas actualis est tum physica tum moralis. Universalitas physica (absoluta) adest, si ecclesia ita diffunditur, ut nulla omnino regio terrae eam effugiat; universalitas moralis (relativa) adest, si ecclesia spectabilis est in plerisque partibus orbis aliquo tempore cognitis et aditu non interclusis, a. v. si habet "in mundo splendorem quendam universalem, quo possit eius dignitas et maiestas cognosci et ab haereticorum turbis discriminari".1 Universalitas physica successive tantum aderit eo sensu, ut paulatim inter tempus Christi et ultimum iudicium ecclesia omnibus regionibus et populis aliquando innotescat: "Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe (ἐν ὅλῃ τῇ οἰκουμένῃ) in testimonium omnibus gentibus (πᾶσι τοῖς ἔθνεσιν): et tunc veniet consummatio (τὸ τέλος)."2 Universalitas moralis vero ecclesiae, ex quo adoleverit,3 semper convenire debet, ut notam catholicitatis ecclesia sibi vindicet. Et quidem requiri semper videtur universalitas moralis non tantum successiva, sed simultanea, qua scil. ecclesia uno eodemque tempore splendet in plerisque mundi partibus.4