Ecclesiam confessione unius fidei eminere praesumendum est, cum unum Christum doctorem sequatur unumque magisterio a Christo posito subdatur. Diserte unitatem confessionis symbolicae requirunt:
-
Christus. Christus iussit apostolos "docere omnes gentes", et quidem "docere omnia, quaecumque mandavit" ac "praedicare evangelium" integrum "omni creaturae".1 Quibus praeceptis simpliciter adiungit: "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur."2 Ergo ecclesia docens ubique et omnibus hominibus eandem doctrinam evangelicam praedicare, ecclesia discens tota et ubique eandem doctrinam evangelicam profiteri tenetur. Et quidem addita sanctione aeternae salutis et aeternae poenae. Exinde sine dubio exsurgit unitas confessionis symbolicae, qua omnis haeresis ab ecclesia arcetur.
-
Paulus. Paulus de unitate fidei sollicitus ephesios docet: "Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium"3 Galatas reprehendit: "Miror, quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit."4 Titum monet: "Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens, quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus."5 Timotheum precatur: "O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt."6
-
Antiquitas christiana. Ex innumeris testimoniis huc spectantibus haec pauca depromimus. S. Irenaeus dicit: "Vera et universa ecclesia unam et eandem toto terrarum orbe fidem tenet."7 Praedicationem ecclesiae describit "undique ubique constantem et aequaliter perseverantem".8 Theodoretus explicat: "Quemadmodum quaelibet civitas intus multas habet domos inter se divisas et una tamen civitas nominatur, sic infinitae et innumerabiles sunt ecclesiae in insulis et in continenti, simulque omnes in unam rediguntur verorum dogmatum unitae consonantia."9 S. Augustinus de ecclesia scribit: "Vestitus huius reginae [ecclesiae] … pretiosus est et varius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus variis … Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem … Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diversum aurum, sed varietas de auro. Eandem quippe sapientiam, eandem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis."10 Horum aliorumque singulorum patrum testimoniis excellunt fidei symbola a primis conciliis oecumenicis toti ecclesiae praescripta ad servandam unitatem. Tale symbolum iam primum concilium nicaenum profitendum praescripsit adiiciendo anathema contra eos, qui aliter crederent.11
Hisce Christi, Pauli et antiquitatis textibus unitas confessionis symbolicae non solum postulatur, sed etiam definitur, ita ut se extendat ad totam et solam doctrinam revelatam. Ad totam doctrinam revelatam: unde immerito protestantes quidam contendunt ad unitatem fidei in ecclesia necnon ad consequendam salutem aeternam sufficere consensum in articulis "fundamentalibus", "non fundamentales" vero citra unitatis et salutis dispendium negari posse.12 Ad solam doctrinam revelatam: unde unitas ecclesiae perfecta esse potest, quamvis variae leges ecclesiasticae, variae formae liturgicae, variae opiniones theologicae etc. inveniantur. Dummodo ubique et ab omnibus praedicentur et credantur omnia, quae Christus revelavit.